Josephi Jacobi Plenck ... Elementa artis obstetriciae

발행: 1781년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

INEPTA ELABORATIO DOLORUM.

Dantur primi parae admodum ' idiar, quae loco eni-ΣuS omnem dolorem eiulando suffocant, & sne addito nixa transire sinunt. Quaedam demum ex metu doloris dolorem sine elaboratione supprimere tentant, ac sic partum sibi prolongant. MEDELA exigit, ut stupidae dolorem elaborare doceantur. Reliquae bonis , vel malis verbis ad elaborationem persuadeantur.

INTEMPESTIVA DOLORUM ELABORATIO.

Si ignara obstetrix dolores praesagientes a veris ad' partum doloribus, praesertim in gravidis , quibus uteri orificium aliquot ante partum hebdomadibus hiare solet , non distinguit , & talem gravidam ad dolorum elaborationem cogit, vel persuadet, tunc Parturiens debilitatur , incalescit, liquor amnii praemature profunditur, caput fetus in iniquum s tum saepe redigitur , I dolores veri dein ingruentes nimis sunt debiles, aut irregulareS.

VITIA PARTIUM UTERO ADIACENTIUM. RETENTIO U R I N AE.

TRIN A mox ante partum, a quacunque Causa re

tenta , vesicam suam adeo distendit, ut haec inse-

142쪽

rius uteri segmentum comprimendo obstaculum sit capiti per orificium uterinum exituro. MEDELA exigit, ne vcsca rumpatur , ut urina cathetere emittatur. Visctariam parturientium.

FOECHs in intestino recto collectae , ac induratae uteri segmentum inferius, atque vaginam Comprimendo partui impedimentum esse possunt. MEDELA exigit, ut faeces enematibuS eVacuentur.

Quando cirea finem graviditatis tumores haemorrhoidales in intestino recto, ac ut quandoque Observatur in ipso vaginae cavo nascuntur , tunC CZ-put fetus dissiculter , & non sne maximo dolore intestinum rectum complanare sub descensu potest , hinc partus laboriosus , & dolentissimus redditur. MEDELA exigit, ut sanguis hyrudinibus ante partum extrahatur , atque ut fomento molli subpartu intestinum foveatur.

O UA R 1 VM hydropicum , vel steatomato sum comprimendo uteri inserius segmentum, caput fetus in suo exitu ex utero retardare, vel plane impedire valet. MEDELA hinc quandoque fetus eductionem ope versionis exigit.

143쪽

VITIA PARTIUM REMOTARUM. PRIMI PARA NIMIS IUVENIS.

Haec ob firmum adhuc partium genitalium robur, &frenuli labiorum integritatem laboriosius , &majori cum dolore parit, quam quae lapius jam

fetum est enixa. Mirum est exempla haberi puellarum, quae IO. 9. 8.aetatis anno impraegnatae fuerunt, & feliciter pepererunt. 'Ante aetaris annum decimum quintum parturientes ut- plurimum in constitutione corporis multum pati est observatum.

PRIMI PARA NIMIS ANNOSA.

Haec ob nimium orificii uterini, vaginae ae perinaei robur, dolorosum, lentam, ac valde laboriosum experiuntur partum. Robustas mulieres valde dissiculter parturiisse vidi,

praesertim annosas. IEtas media inter et o & o annos caeteroquin ad partum optime Censetur.

PARTURIENS NIMIS OBESA.

Parturientibus valde obess partus utplurimum lentior , & laboriosior est , ob pinguedinem nimiam abdominis, quae musculorum abdominalium contractiones in uterum aliquantum diminuit. Partus tamen utplurimum viribus naturae peragitur. η OL S CHURIG. Em 2 ologia p. s' -

144쪽

Aqua in abdominis cavo effusa diaphragmatis , &musculorum abdominalium contractiones in uterum imminuendo partum reddit lentiorem. Ut- plurimiam tamen naturae vires pro partu sussiciunt. Paracenthe sis in parturiente fieri nequit, cum uterus anticat abdominis superficiei incumbens acu triquetra certo laederetur.

Haec vasa uteri distendendo fibrarum muscularium contractionem in utero imminuit, hinc ob dolorum Verorum inertiam partus lentior. MED ELA exigit venaesectionem in pede. Hac peracta sepe observatur, dolores ad partum fieri validiores , & partum promoveri.

PARTURIENS CONVULSA.

Quando convulso parturientem prehendit, tunc haec dolores ad partum non amplius sentit , ac mentis impos nixu suo partum promOVere nequit. Contingit autem quandoque ut convulso uterum ipsum assiciat, & fetum inscia matre exinpellat. MEDEL A, si convulso fetum non expellat, exigit I. ut causa convulsionis auferatur. De qua re videin doctrina mulierum caput de convulsone parturientium . Col. P o X E L T. diff. de gravidarum , parturieutium , ac puerperarum coupui ovibus. Lugduui Patav. 177S.

145쪽

a. ut fetus, si orificium uterinum inveniatur ape tum versione , vel forcipe educatur. Experientia enim docuit plures parturientes convulsas evadere , quae fetum enituntur, quam quae illum

retinent.

At si orificium uteri sub convulsione non se aperiat, tunc vi illud dilatare, ne laceretur, non licet.

PARTURIENS CLAUDICANS.

Quae mulieres ex rachitide , vel luxatione femoris claudicant , hae non ob claudicationem , sed ob pelvim male formatam dissicili quandoque laborant partu. Quae vero claudicantes pelvim rite formatam gerunt , hae facilem etiam habent

partum.

PARTURIENS GIBBOSA.

Mulieres gibbo is , quae animam sub enixu dolorum sat valide retinere possunt , & nullum vitium in pelvi habent, facile parturiunt. At mulieres ex rachitide gibbosae quandoque simul pelvim male formatam habent, hinc ob angustiam pelvis quandoque dissiculter pariunt.

PARTURIENS NIMIS PUSILLA.

Mulieres pus liti saepe sat amplam habent pelvim , aut fetum gerunt non adeo magnum. Hae ideo feliciter pariunt. Quae vero ob rachitidem pusillae sunt , ac pelvi ideo angus a instruuntur, hae etiam ideo dissicilem experiuntur partum.

146쪽

P ARTURIENS MORBO CORREPTA.

Parturientes morbo acuto, vel chronico laborantes,

ob virium defecturn saepe lentum, ac laboriosum experiuntur partum. Aliae sub ipso partu, aut paulo post moriuntur.' Morbi thoracici, ut asina a , pleuritis , qui profundam inspirationem , quam nixus exigit , non admittunt, huc maxime referri possiunt.

PARTURIENS MORTUA.

Gravidae, aC parturientes quandoque ante partum apoinplexia , convulsionibus , haemorrhagia uterina, uteri ruptura, & aliis morbis moriuntur.' 'Mirum eli experientiam docuisse quandoque e mortuae matris Cadavere fetum sua sponte fuisse propulsum. Nunquam vero talis partus spontaneu S e mo tua matre est exspectandus, sed infans, vel ver-

' Vidi parturientem , cui sub pRrtu vomica rumpebatur quae mortem attulit, Vidi duaS febre putrida laborantes , quae paulo post partum peribant. ' CH FRANK System. I. Th. p. 369. η III. UA ERI Elem. nos L. 29. p. 62O EXempla recenset , etiam Cel. SCHULT HE 1Μ talem paritim Observavir. UXor in media graviditate se esses existimans , passione iliaca moritur , & ubi post tri duum ferali obvolvenda Crat ornatu , infans membranulis suis involutus, integer natus invenitur. vid. CRI

147쪽

sione , vel sectione cassiarea e cadavere extrahi debet. Extractio in casu , ubi mortis signa in matre adhuc dubia. Sectio caesarea in casu mortis indubiae peragatur. Sectio caesarea eodem loco , & iisdem cautelis, ac in matre viva fieri debet, ne mater sub se-

ctione reviviscens e vulnere dein perire deberet. Vide 'serotomia. Mos gravidae mortuae os baccito ligneo apertum servare, ut fetus respirare possi , ridiculuς , &inanis est. Potius cataplasma calidum , & frictio abdominus cum bal amo embrionis , ut Calore sanguis in fetu fluidus servetur, conducit. Est vero fetus excisus rariss me vivus, nisi statim post mortem matris operatio instituatur.

PARTUS DIFFICILES A VITIO

Haec vitia, vel in capite, vel in trunco, vel in stufetus; aut in partibus ad fetum spectantibus, ut in funiculo umbilicali , vel in placenta, vel in

membranis Ovi , vel denicue in liς uore amnii sedem habent.

148쪽

UITIA CAPITIS.CAPUT NIMIS MAGNUM.

Tanta capitis moles, quae pelvis naturalem capacitatem multum superat, partum laboriosum, vel plane naturae viribus impossibilem causat. Nimia capitis magnitudo rarius est vitium , quam vulgo creditur, saltem nostris in regionibus. SIGNA nimiae magnitudinis desumuntur I. ex legitima pelvis amplitudine praesenti. . ,- nimia altitiasne segmenti inferioris uteri circa partus initium.

3. - capitis descensu nimis lento , etsi dolores validi, & situs capitis legitimus. . - liquoris amnii vesca valde exigua, & plana. I. - Cranii fontanella, & sutura sagittali 1 bi Valde super incumbentibus.

- capitis valida prolongatione. 7. -- tali inclavatione capitis , quae digitum non aut vix admittit. EFFECTUS sunt partus lentus, laboriosus, quandoque biduo durans; naturae viribus caput prolongantibus tamen superabilis, etsi saepe cum fetu mortuo. At si moles capitis nimia, tunc sensim dolores ad partum cessant , caput non amplius acuminatur , nec ulterius descendit, hinc partus naturae viribus impossibilis redditur.

' Cel. SAX TORPH. l. c. 84. MEDELA

149쪽

MEDELA exigit, ut caput in clavatum I. Vecte derpi matur vel 2. Torcipe extrahatur, aut si fetus vivus 3. Synchondroto ia instituatur, si caput in pelvis

cavo in clavatum. 4. Il erotomia, si caput adeo magnum, ut nec introitum pelvis superaret. 3. Perforetur caput, si fetus jam mortuus deprehendatur. VE R S I O FE TVS , si caput nimis magnum de terius redderet malum.

CAPUT MONSTRO SUM.

Quando caput monstrosum non simul volumine valde auctum est, tunc partus ex hac causa laboriosus non redditur, at vice versa. SIGNA capitis monstros , & smul volumine aucti exploratione erui debent. Sic dantur fetus, e Cujus capite monstrosius excrescit tumor, qui ex mollitie dignosci debet. MEDELA, si monstrostas mollis est, ispe virubus naturae peragitur, at monstrostas valde dura medelam magni capitis exigit.

CAPUT HYDRO CEPHALICUM.

NOSCIT G R caput fetus esse hydrocephalo affectum I. ex tactu capitis valde magni.

a. - futurasagittalis interstitio latiori.

150쪽

3. integumentis capitis a congesta aqua in fommam vesica plus solito turgidae, protrusis. Cum cranii ossa in hydrocephalo interno fetus simul utplurimum sint emollita; ideo partus viribus naturae caput prolongantibus, quandoque feliciter licet laboriose peragitur. Quandoque hydrocephalus sub partu sua sponte rumpitur, & effusa aqua nascitur. Si vero celthntibus doloribus partus non amplius pro-mOVeretur , tunc forcipe caput extrahendum , vel si fetus, quod fere semper observatur, mortuus est, tunc caput perforandum.

CAPUT BI CEPHALUM.

Fetus monocorporeus, & bicephalus, vel uno, vel utroque capite pelvis aperturam superiorem ingreditur, quod exploratione manuali est distinguendum. Si utrumque Caput non nimis magnum est, tunc in utroque situ partum quidem laboriosum, at ut experientia docuit naturae viribus tamen pera gendum , essicit. Si vero partus ob magnitudinem capitum non amplius procederet, tunc medela forcipe, vel si monstrum est mortuum perforatorio peragi de

beret.

CAPUT IN SUTURIS OSSI FICATUM.

Quando fontanella, & sutura cranii ante partum ossificantur , tunc non nisi laboriosus, quandoque

SEARCH

MENU NAVIGATION