장음표시 사용
81쪽
81 DE BELLO ITALICO , maximas Austriacorum vires alio spectare, neque id ab iis, nisi distinendorum hostium causa, tentatum esse. Prima luce, pulsis Helvetiis, monteque occupato Rattorum, omnia fere superiora loca, unde est propinquus in Bisamnatem vallem , Urbemque Genuam despectus, multitudine Austriacorum completa conspiciuntur Nam dextrum eorum cornu ad lucum usque sodalium Canaaldulensium, montemque Quetium pervaserat, Mariaeque Montanae fano imminebat; sinistrum autem in vallem Sturiam, omnibus circa jugis occupatis , atque ad mare pervenerat; tantumque ab ea parte terioris intulerat, ut NaZarianae munitionis, quae ad Albarensis tumuli radices constituta eli , tormenta BOγbonii, desperata defensione, abjicerent in mare, ne in potestatem Austriac
82쪽
LIBER TERTIUs. 83rum venirent. Tota interim Urbe fama percrebescit , non longe hostes abesse. Tacita primo , & tristissima
admiratio; deinde conclamatur ad arma . Habetur Senatus. Complentur moenia. Consillitur. Trepidatur. Genuenses usus ignari militaris ad Bor-bonios ora convertunt; quid ab eis geratur, expectant. Borbonii neque satis periti locorum, & veteranorum paucitati dissidentes animo magis, quam consilio valent. Boussertius ad portam progressiis Romanam de Urbis defensione vehementissime laborat. Austriaci interea longius procedebant, oc Mariae Montanae fanum jam occupaturi videbantur. Tum Marchio L
densis , qui fino praeerat , cum se
nulla satis munitione tutum adversiti hostes arbitraretur , praesertisn quos recenti lacccssu efferri videret, BOu-
83쪽
8 DE BELLO ITALICO, stertium crebriores per nuncios facit certiorem, quid faciendum existimet,& se, cum loco dissidat, receptum parare demonstrat. Ac primo Bou- flertius consilium ejus probat, postea monitus a Sicrio castrorum Praefecto de exercitu Genuensi, qui eb forte advenerat, ne amplam, relicto fano, Oppugnandae Urbis occasionem hostibus praeberet, locum pugnacissime defendi jubet, &, cum si jam Ledensis recipere coepisset , summittit ei R caepinium assinem seum, strenuum ducem, dc paratum, qui aliis raptim additis munitionibus, allatisque tormentis, assiduo jactu telorum consistendi hostibus facultatem non dabat. Non tamen dubium fuit, quin, si, dum Ledensis trepidat , Boustertius consultat, confestim Austriaci irrupissent, locus esset amissis, qui ad d
84쪽
LIBER TERTIUs. 8ssensionem Urbis maximae erat oppODtunitatis . Ita parvae res magnum in utram,.que partem momentum habuerunt.
Nam & negligentia Helvetiorum ad itum prope ad Urbem hostibus dedit, & fortuitus Sicrii adventus sal tem Genuensibus attulit : eoque die non tam virtus fuit Austriacorum laudanda, quae viarum , locorumque difficultates sepervadere aggressa celerrime superavit, quam Genuensium visa est admiranda fortuna, quae quadam sua magis vi, quam defenserum industria
celeritatem hostium , vi storiamque retardavit . Sculemburgius enim sive rem nimis facilem, sive nimis dissic Iem arbitratus, atque in facilitate insidias, in dissicultate laborem ex tanta militum defatigatione veritus Vaeuum Ledensis receptu Mariae Mon
85쪽
gσ DE BELLO ITALICO, ranae fanum occupare neglexit i id quod erat ei omnibus modis conandum ) deterritusque etiam, quominus propius Urbi succederet, munitionubus iis, quas in Albarensi suburbano superioribus diebus Genuenses instituerant, in valle Sturia substitit, nastusque desertam quamdam secundum
mare Turrim, eam duobus impositis tormentis communiit , Qque ab Sexto, quae ad oppugnationem Urbis pertinebant , comportari imperavit: unoque tempore, dc advectis majorubus tormentis oppugnare Genuam ab ea parte, & archius obsidere constituit , naviculis , quae magno erant Genuensibus ustii ad commeatus su vehendos, duplici periculo perterres istis ; cum, si litus legerent, vexaren tur ab Turri, si altum tenerent, deprehenderentur a Britannis ; percre
86쪽
LIBER TERTIUI . 87bueratque rumor extremam esse in
Urbe Amem, grandique macie torridum populum serdidissimis rebus tolerari ; ut Civitatem ad voluntariam etiam deditionem inopia cogi posse Britannis persuadere Sculemburgius vellet . Sed Britannicae classis Praefectus navarchum in scapha Genuam cum caduceo miserat, qui per causam reddendae publice literae statum Civitatis diligentius syecularetur ; atque is in
Urbem intromissus, opiparaque a Boussertio mensa acceptus, dum ad Praetorium deducitur , reduciturque ad scapham, cibariorum copiam in viis expositam, quam etiam de industria Genuenses adauxerant, populique alacritatem conspicatus , quaecumque Viderat, Praefecto renunciavit. Senatus
etsi intelligeret, cujus rei causa mis sus navarchus esset, qui nihil gravio
87쪽
DE BELLO ITALICO, ris negotii attulerat, tamen non inutile judicavit ad deterrendos hostes, videre ipsesmet , quam parata essent omnia ad Urbis defensionem. Respiraverant interim Genuenta,& Austriacos, qui praeter opinionem non Vicerant, pro victis habes ant. Diem noctemque in operibus, in muris versabantur. Hispani , Gallique praesto erant milites, ducesque . Aderat omnibus hortator Boustertius, nullumque sibi ad quietem tempus relinquebat . Sacerdotes ipsi, quibus p
stea ex S. C. gratiae actae sunt, ossi rebant se, armatique vigilias, atque excubias agebant. Ducebantur fostae, extruebantur aggeres: Mariae inprimis Montanae fanum, atque Albarem se suburbanum propter loci opportunitatem , continuatis operibus, muniebantur. Loricis adjectis , muni
88쪽
L1BER TERTIUI . 8'mentisque fossarum persectis, moenia, quae circa Bisamnatem Vergunt Vatilem , ab hostium incursi defendebat tur. Tentabant praeterea, quo possent pacto & Austriacos in viis Avex, re munitionibus, & Britannos sub
moVere, ne tormenta ad Sturiam libere exponerent. Pontonem enim,
quod genus est navis grave, & latum, eoque in portu ad materiem, saxaque convehenda uti selent, duobus tormentis, duobusque item mortariis instructum, laneisque obtectum culcitris ad defendendos milites ab ictu telorum, multis adductum funibus,
scaphisque , cum duabus praesidio
triremibus , contra Sturiam collocaverant, ollisque repente incendiariis, continentique telorum jactu Austri, corum munitiones, & Britannicas naves infestas habere coeperant. Sed, Pars II. M coorta
89쪽
so DE BELLO ITALICO , coorta tempestate , & Genuenses inportum se recipere , & Britanni in altum vela dare coacti sint. Crebra etiam terra, dum Austriaci irrumpere , Genuenta , Borboniique repugnare conantur, praelia fiebant. Comes Lannionensis, & Augustinus Plianellius, ne, progressis ad mare A striacis, ipsi intercluderentur , ScoH-ram reliquerant , praesidioque arci Turriliae paucis militibus, Liguribus que relictis, ad Reccum λ, Mar-
At Paris Pinellius Augustini Fr. Eqnes Ieroselymitanus monte Fascen si depellere Austriacos aggreditur. Τ nebatur ab iis mons duobus satis firmis praesidiis, &, quod non longe
eorum aberant castra, ficile erat iisi dem, quodcumque submittere milutum . Erant cum Pinellio Ligures
90쪽
LIBIR TERTIUS . numero c l. Rei aliquis dissicultatem, periculique magnitudinem ostenderat: sed Pinellius, quia , relicta Melita, ad primum laborantis patriae nuncium Genuam Venerat , magnum aliquod pro Republica essicere properabat, incitabaturque gloriae cupiditate, & naturae quadam ferocia , inconsultaque rei bene gerendae, fiducia . Neque ejus cupiditati Ligurum studia desint, S: audaciam a principio fortuna prosequitur . Nam primum hostium praesidium, circiter quadraginta intersectis , expugnat. Hac re animadversa, ii. millia expeditorum mulitum subsidio suis Austriaci mittunt se bicati , paucis praemissis , multo
majorem affore Ligurum manum .
Ne haec quidem res ab 'e, impetuque Pinellium moratur, temerC-que progressiis praelium cum tanta