Dissertatio de maris aestu auctore P. Rogerio Josepho Boscovich Societatis Jesu ..

발행: 1747년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tionum segmentorima omnium: quod ipsum omnino accidit Innotitii calculo .

6s. Caeterum si aeris altitudo mutaretur laer duo milliarias memcurius deberet jam elevari in baro metro jam deprimi inultis digitis. Altitudo mercurii semper aequatur ponderi aeris supra. mercurium elevati usque ad superficiem supremam Atmospitaene, ade qtie non exhibet l)ondus medium Atmosph. vrae totius, sed pondus columnae Atmospiraerat 1ihi incumbentis . Gerit enim ejus vices, &perstaret in ae,llii librio cum columna ipsi aequali, si tubus inflexus ex altera parte protenderetur usque ad ipsam Atmospherae silperficiem. Bernoullius confugit ad elasticitatem aeris, qua pressio propagatur per At smosi latram , & Atmosph.era ipsa ad aequit Brium tota reducitur. At aequilibrium nihil aliud requirit, nisi ut quodvis punctum secundum directionem qua ncunque aeque prematur, non autem ut pie Ilio, quam habet unum punctum uno in loco situm aequetur presesioni, quam habet alibi aliud punctum . Sic licet Atmosphiera tota in aequili lirio sit s adhuc tamen prestio in diversis altitudinibus diversa est, S iccirco sit harometrum elevetur in montes , mercuriu8 desicen dit. Sed h.ec omnia post Geometricas demonstrationes, & calculos fient in a. parte multo clariora iis, qui Geometriin ipsi allite erunt. Interea haec satis eriliat ad vindicandam Ne istoni methodum, qui licet adhibuerit hym thesim densitatis constantis: tamen non iccirco in determinanda marini aestus magnitudine aberrav t. 66. His exl editis circa actionem Luminaris alterius, investigabimus essectum actionis utriusque simul ; ubi motum illum punctorum maximae elevationis fluidi, sive illam oscillationem diametri longissimae proprioris semper diametro directae ad Lunam , quam dia metro directae ad Solem, quam exposuimus nitin. 43. determinabi mus methodo synthetica, & multo simpliciore determinatione, Quam ea sit, quae a Bernouilio per calculum inventa est , ut innote stat Geometriae multo praestantior aliquando, quam calculi usus , potissimum in iis, quae solum calculum disserentialem requirunt. Hic generalissime: soluto problemate, quo quaerat tir in dato loco elevartio aquae ad datum tempus, spectata solum aequilibrii lege, &al, strahendo ab im laedimentis Terrae superantis aquas, qtiod non minus accurate determinari potest, quam determinentur Eclipses , attin gemus aliqua ex iis, quae ad loca impedita pertinent, R definiemus, ea, quae per Diathesm puram definiri poterunt circa .estus marium extensoriim secundum positionem Meridiani vel Paralleli methodo minus generali quam sit proposita ab Eularo, at multo corre Tore,&tutiore. Determinationem eorum, quae ab inertia materiae pendentane mitiis, ecfortasse etiam repugnantibus HVpothesibiis utamur somittemus, memores ejus consilii i ct quae deIperes tractata nitefc

re relinque.

32쪽

ε-7. Haec quidem in secundam Dissertationis partem reiecta, inciqua Cecnjeir .na st: blimiorem adhibemus, hic adumbravimus, ut iis, quibus niolestio est figurarum inspectio, & contemplatio Geometrica, qtlα niax n e ad argumenti tradiationem necessaria sunt, utcunque innotescatit.

o 8. Sed ostendendum hic demum est, quo paelo & haec theoria,& universa Guvioni Physica cum Telluris quiete conciliari possit

quod num. 29. proposuimus tertio doco. Eam quidem naethodum superiore quoque aiuro indicavimus, eademque iis omnibus, a quibus Telluris quies ut in lacris litteris revelata omnino admitti debet, per suam saecellaria est, si pulcherrimis quibusque nostri aevi inventis in Naturae explicatione uti velint. 1 xplicabimus autem hic primo nostrum Systema: deinde ostendemus in eo phaenomena Omnia eΟ-dem pacto debere contingere, quo in hypothesi Nevutoniana Terrae motae: tum exponcmus, qua via ad id Systema directe deducamur a phaenomenis naturae, si quies Terrae astia matur , tanquam datum quoddam: demum demonstrab mus nihil, quod alicujus IXm deris sit, posse contra Systema ipsum objici i ac proinde etiam si Terrae nec quies nec motus aliunde assumatur, nihil esse in naturae phaenomenis, quod recta ratiocinatione usum, & praejudicia seponen

tem potius ad motum determinet quam ad quietem Telluris, immo etiam ad quietem, si libeat, sive P; anetae, sive Fixae cujuslibet, sive cujuslibet puncti materiae ita s ut eodem prorsus pacto salva est

possint phaenomena omnia, sive quaevis mundanae materiae particula quiescat, sive moveantur omnes s nimirum ab unius Conditoris arbitrio dependere, utrum omnes moveri debeant, an una quaevis quiemscere reliquis omnibus motu quopiam trastatis, salva prorsus phaenomenorum serie, & alvis eorundem causis Mechanicis.

Concipiatur spatium illud , quod continet omnes Fixas, Planetas , & Cometas, quod dicatur Spatium odereum. Id spatium p test concipi vel immobile, vel mobile quocunque motu, eq pacto, quo Geometrae concipiunt moveri puncta, lineas, & superficies. Η heam omnia corpora vim inertiae respectivam respectu hujus spatii; ut nimirum quodlibet corpus vi inertiae debeat quiescere vel moveri

uniforπiter in directum, non qtilete, & motu absolutis, sed quiete, & motu respectivis respectu hujus spatiis & sive spatium illud

moveatur, sive quiescat, semper debeat corpus quodlibet manere in eodem ejus spatii puncto utcunque translato, vel moveri per rectam lineam ejus spatii , utcunque t 'nslatam , prout aliquandiu manserit in eodem puncto, vel moveri coeperit in eadem recta. nisi quatenus ab aliis viribus cogatur eum statum mutare. Tum habeant corpora omnes eas vires, quas alii Philosophi, qui Terram movent,

admittunt, Nemronianam quooue gravitatem generalem . Praeterea statium illud moveatur motibus contrariis, &aRualibus prodi

33쪽

las iiς motibus, quos In hypothesi Ne toniana haberet GIIus. In

hoc Systemate dicimis phaenomena omnia eodem prorsus modo dein here contingere, quo in Systemate Nevotoniano Terrae motae. o In-Syismate duae tantum leges naturae adduntur legibus communiter admissis. Prima est toti materiae generalis, qua vis in

ertice quam alii admittunt absolutam restamii spatii infiniti immobselis , nos admittimus respectivam respectu qUtii syderei mobilis. S eunda est propria totius spatii ipsius syderes, quod ponimus moveri motibus aequat bus, & contrariis iis, quibus movetur Tellus. Ii m tus ad duos reduci I Ultimi. Alterum q lo id spatiuin convertatur mo, tu vertiginis singulis diebuε in Occidentem circa certum axem, qui di citur axis AEouatoris . sed axis ipse interea motu lentillimo circa

alium axem Eclipticae couvertatur. Anutet etiara noma his, m tibus semper contrariis iis, quibus Terrae axis movetur iri Nevot sententia. Alterum , quo idem spitium moveatur motu pr

stressivo sere elliptico, sed nonnihil degenerante ab Elin si, eo quod Terra in hypothesi describit fere Ellipsim circa Solem p nam quominus sis accurata Ellipsis, impedit motus, quem habet

circa commune gravitatis centrum cum Luna, & imipediunt motus exigui orti a gravitatione in Planetas reliquos, atque Cometas. - i. Translatio haec spatii sola mente concepti ad explicandam ana logiam, & certam legem motuum simplicium. a quibus motus v eus M unicus componitur,. dii iei litatem apud Astronomos habere nequaquam dei et . Sic orbitae Satellitum Jovis. 8clamae concipium eur translatae simul cum ipsis Satellitibus ves Llina, Se interea ea- eundem orbitarum varii motus concipiuntur, licet ipse orbitae reales nullae sint. Uerum si cui durior videatur a ligatio haec vis inereiae ad spatium imaginarium, & nrobile, & spatii finiti pure im ginariν motum in batio imaginario infinito immobili prorsus e

nniat s is potest tres ori reales, & e materia eompactos concipere, quorum ope Systema idem sic absolvet . Sit primum orbis sphaericus aeque crastus prorsus immolat is quem poterit appellare Firmamentum. Sit intra hunc alius Orbis priori concentriciis, qui revolva tur circa privium axem uatoris immobilem motu diurno. Is secundus orbis poterit dici Primum mobri . Sit intra hunc tertius orbis, cuius centrum describat Ellipsim turbatam aequalem, & com trariam illi. quam describit Terrae centrum in FIR)othesi Neistorsia a. & praeterea habeat vim inertiae respectivam respectu orbis secundi, cuius iccirco motum diurnum participet, ac praeterea Omnia ejus puncta moveantur motu lentissimo cima alium axem nonnihil nutantem, contrario & ae luati ei, quo axis Terrae circa axem Ecli-gicae eonvertitur, es nutat. Is orbis pq erit dihi Ciesuvadere r. tra hunc orbem omnia sedera, & reliqua corpora sita sint, &ha

sensi

beant vim inertis resinctivam resbecta hujus coeli syderes in

34쪽

mpra exposito. Coelum Sydereum habebit motus aequales sed eon - rtrarios iis , quos Terra habet in sententia Nevvitomuns , cum hoc tantum discrimine , quod motus diurnus Terrae tit in sententia

I intoniana semper circa centrum Terrae tristus , motus diurnus

hujus Caeli syderei fit circa centrum primi Mobilis. Ad holce bi is

caelestes orbes transserentur bini motus Terrae, queritin alter fit ci ca esus centrum , alter fit ab e)us centro in ipsa Nevitoniana sententia . Qities respectiva respectu Caeli syderei erit distantia non mutata ab ejusdem pittactis quibuscunque, utcunque translatis : momtus per rectam respectivus respectu ejus Oeli erit motus in linea recta jungente bina quaevis ejus puncta utcunque tranStata. Ceterum quod attinet ad nostri Systematis constitutionem, unice ut Telluris quies cum Neistoniano Systemate , & cum mechanicis rationibus consentiat, nulla est necessitas hujusmodi Oelorum realium , ut nulla est necessitas realis orbitae Lunaris jam productae, jam contractae ,

iam magis jam minus inclinatae ad Eclipticam , jam in liis jam in illis punctis secmtis Eclipticam ipsam. a. Jam vero illud est nobis omnino persuasum, neminem fore Mechanicae Astronomiae peritum, qui non videat, Terram semel initio Mundi rite collocatam in hoc Systemate debere prorsus q:ites

cere , ik tamen omnia phaenomena debere eodem prorsus mindo contingere, quo in laypothesi Neistoniana Terrae motae conti

sunt. Ut tamen id clarius innotescat, duo praemittimus: v. illud in Nechanica notissimum. Si Mobile quodvis respectu cujusvis spata moveatur motu quolibet, & interea illiri spatium moveatur motum sosito, aequali ei, quem mobile describit resipectu spatii ipsius silli' mobilenti Ilo motu vero, Mabsoluto movetur , sed prorsus quiescit. Si globulum per regulam promoveas, sed tantundem re

Rulam retrahas ι globulus vere eundem semper locum occupabit, licet respectu regulae moveatur, &stanti in ipsa regula, vel regulae motum non sentienti videatur moveri. Si per rotae I eripheriam moveatur in gyrum Formica, sed tantundem in oppositam panem .regrediptur rota s Formica locum semel occupatum non deseret. Res clarius etiam apparebit, si in charist describatur curva quae vis linea . tum alia charta exiguo foramine perforata moveatur motu parallello ita ; ut centrum foraminis sit semper in illa curvarStyli autem vertex immotus teneatur ita , ut mobilem chartam contingat. Describet hic in charta mobili curvam aequalem prorsus ei, quae in charta immota descripta fuerat, sed situ contrario posi- iram. Styli vertex movebitur reai u chartae per curvam illam, quam in ea describit: sed quia interea ipsa charta movetur tantundem mintu contrario, &aequalis vertex ille styli binis hisce motibus opposi lis sese elidentibus, prorsus quiescet. . Praemittimus a. , quod pariter est omnino evidens: quod-

35쪽

cunque materiae punctum in hoc nostro Systemate, respeetu spatiiderei descripturum eosdem illos motus, quos in Systematesiano describit motu absoluto . Nam corpus semes quiescens respectu hujus spatii, seinper quiescet resbee u ipsius utcunque translati, ob vim inertiae s donec ab aliqua vi determinetur ad motum. Co pus semel in motu positu a , perget moveri eadem in recta ejusdem

spatii, sive ita, ut bina puncta spatii Feret, qliae semel jacebant

indirectum cum eo corvore, semper indirectum jaceant, &moveri perget velocitate respectiva eadem, sive ita, ut aequalia sint segmenta ejusdem rectae utcunque translatae si aliivis temporibus percursas nisi quatenus aliae vires cogent deflectere a motu rectilineo . Quare Terrae centrum eodem prorsus respectivo motu movebitur

respectu ejus spatii sederet. Nimirum proiectis per rectam quandam ejus spatii ipsa Terra. &Luna, eae detorquebuntur ab eo motu re ctilineo ad curvam Ellipticam. Interea alio impulsu habito, proce deret motu rectilineo totum hoc Systema, sed gravitate in Solem d flectet ad orbem curvum in eodem spatio delineandum proximo ellipticum. & singula superficiei puncta eundem prorsus motum habebunt respectu si alii sineret utcunque moti, &ressaecla cujusvis codiporis eodem inelusi, quem haberent, si id spatium quiesceret . 4. At his duobus praemissis manifesto illud consequitur: si Terrae centrum semel collocatum fuerit in puncto spatii syderei, quod . ipsi respondet, & axes congruant; debere quiescere Terrae centrum,& axem; elisis prorsus motibus contrariis Terrae tam progressivo,

quam vertiginis resim ii sivitii syderet. & motibus spatii syderei in sbectu spatii immobilis, sive Terrae respectu Caeli syderet, & hujus

respectu Firmamenti. Phaenomena autem omnia eodem modo con

tingent s quia quodvis aliud corpus, quodvis aliud materiae punctim habebit eosdem motus respectu huius spatii syderei translati, sive quod idem est, occupabit iisdem temporibus eadem ejus retincta, quos haberet, sive quae occuparet, si spatium quievisset. Exempli gratia idem aestus maris continget; quia inaequalitas gravitatis in Solem, Sc Lunam efficient, ut maria sub Sole, MLuna, ac in partibus oppofitis magis recedant ab eo puncto spatii syderet, in quo erit

centrum Terrae , quam circumquaque per unum quadrantem. Terra

Planetas singulos si ectabit in eadem postione ad se invicem, vel adfixas, S eandem ab iis distantiam habebiti quia ipsa Terra & ipsi Planetae, &Fixae omnes, occupabunt eadem puncta hujus si alii syd rei, quae occuparent, si spatium ipsium quiesteret. s. Ad rem adhuc clarius intelligendum, concipiatur in navi cubiculum , in quo dum navis adhuc quiescit. moveatur quisipiam in gyrum circa pumstum in medio pavimento designatum, &simul alii pariter circa idem punctum moveantur in gyrum in iisdem distantiis. Interea incipiat navis traussem motu prorsus contrarios aequali ei o

36쪽

ei. quo is movetur. intra Navim; ac cum Navi ipsa moveatur eo- ί sdem motu quidquid in ea est. Profecto i m ille eandem perget liq- here positionem respecha partium Navis ipsius, respectu omnium . ejus punctorum, reipectu caeterorum omnium, qui sunt in Navi: nec mutationem novam, nec translationem navis ipse sentiet. Et tamen ipse, qui navi quiescente, movebatur motu vero, navi jam contrario motu delata, quiescet, quod certissimum est; & ut exprimis ipsis Mechanicae, ac Geometriae elementis nqtissimum est, ita quiestet , ut si quis eum tubo optico immobili e littore contemplaretur , videret prorsus immotum. Actio illa qua ipse motum situm in navi immota producebat, conservabatque, manebit eadem translata navis sed quae ipsius motum generabat verum, &absolutum, nunc generando motum tantum respectivum, solum impedit ejus translationem cum Navi. Idem vero adhuc contingeret si is etiam se circa se ipsum converteret, sed navis interea circa ipsisnmotu aequali, & contrario converteretur.

6. Id ipsum Telluri accidit in nostro Systemate . Spatium illud

sydereum est velut illa navis. Si hoc spatium per aliquot annos quiem cat , habebitur Neistoniana Hypothesis Terrae motae omnibus iis motibus, quos exposuimus, & habebitur explicatio tot naturae phae nomenorum redacta ad simplicissimam generalis gravitatis legem.

Incipiat jam illud spatium moveri motu contrario , & aequali iis

omnibus motibus, & ipsius motum comitentur corpora omnia in eo dem spatio inclusa. Nullum sane ex iis corporibus eo spatio inclusiis poterit mutationem ullam sentire; & quicunque in Terra fuerit, eodem Prorsus pacto phae nomena omnia contemplabitur, eandem particularum omnium materiae positionem ad se iniim, eandem earundem ad se invicem deprehendet. Et tamen quiescet Tellus, quam etiam omnino quiescentem videret, qui extra illud spatium constitutus contemplaretur . Gravitas ex.gr. , quam habet in Solem non id emciet, ut

in Solem recidat, sed ipsa Sc projectio per rectam tangentem orbita Ellipticae designatae in eo si alio circa centrum gravitatis commune cum Sole id emcient, ut semper debeat esse in arcu orbitae ipsius in eo e; usdem puncto, quod motu spatii contrario retractum temper idem occupabit punctum spatii immobilis infiniti. Nisi id gravitas, & vis tangentialis praestarent , Terra etiam eodem spatii motu abriperetur, ut Platae tae omnes: eodemque pacto Terrae superficies in gyrum diurno motu vero cum Astris omnibus ita gyrum abriperetur, nisi vis tangentialis, ex rotatione ipli in contrariam partem impressa, & gravitas in ejus centrum directa obstarent, quibus fit, ut Terrae superficies respectu ejusdem spatii, eundem habeat motum circularem, quem spatium habet in partem oppositam, quod ipsum resutritur , ne cum aliis Astris abrepta in evrum diurno motu abeat etiam ipsa. Solum sub AEquatore vis centrifuga orta ex determina

C a tione

37쪽

c XXXVIII

tione abeundi resimu spatii mob iis potius per reistam, suam per

circulum detrahet aliti id de gravitate , ac proinde aequilibrio sublato intumescent ibidem maria, oc figura Telluris erit ad Polos com ressa eodem prorsus modo, quo in Hypothesi Neistoniana. 7. Unicum, sed maximum descrimen habebitur in ea Navi, &in nostro Syl emate. Quoniam conaora intra Navim posita gravitatem habent in centrum Terrae positum extra Navim ; colarus in medio cubiculo sibi relictum non stabit, sed cadet deo um: & quoniam corpora in ea sita non habent vim inerti.e respectivam re nihil ejus Navis, sed rea ectu spatii extra Navim positii corpus intra illud

cubiculum situm non statim accipiet motum, quem Navis habet , si Navis motu curvilineo movebitur, conabitur abire per rediam lineam, ac vim centri figam concipiet. 9hiae statum ejus respectu Navis turbabit : & hoc pacto si citius Navis ipsa circa axem quendam rotaretur, sentiret profecto unus tuisque intra eam positus rotationem ipsam ope se ctionis sibi communicatam. Si musca volaret in inse 'mota Navi. tum Navis moveri inciperet s musca ipsa sto ipsius m tui motum Navis non adjungeret, nisi posteaqua in aer cubiculo inclusus a lateribus ipsis paul itim eundem motum reciperet, & cumvolante musca comui unicaret. Secus in nostro Systemate, ubi cum ponamu inertiae vim respectivam resi)ectu spatiis et ei. iii quo om nia inclusa sunt Astra, & omnia con ora, quae hinc a nobis, iisque ad remotistimas Fixarum omnium regiones protenduntur, spatii motum corpora ipsa inclusa statim cum eodem si alio participant . sine ulla dissicultate, aut resistentia, aut mora i 3c licet Fixae omnes Sc Planetae motu vero velocissimo describant circulos, Rhosce maxime inin quales, nulla tamen ex iis motibus vis centrifuga orietur, quae Fixarum quietem respectivam, aut Planetarum, & Cometarum proprios motus a gravitate in tos perturbet. Cum enim vim centrifugam pariat vis inertiae, qua corpus determinatur ad quietem, vel ad motum rectilineum, nisi aliae vires obsint; nullam vim centrifugam generabit nostra inertiae vis ei spatio alligata, respectu cujus tum potio simum quiescunt corpora, cum eosdem ipsiu8 1patii motus comita tur . Fac repente corpora intra Navis cubicuhim posita amittant gravitatem in Terram , nec in alia quaevis cc ora extra Navim sita ulla vi sollicitentur & vis eorum inertiae, quae a Nivi ipsa non dR endet, fiat respectiva respectu Navis ipsius i & jam nostrum Systema cum eo Navis casu prorsus congruit, & intra eam jam poterit concipi adum-hratum totum nostrum Systema mundanum . velut in quodam chimedeo vitro. quod omnia phaenomena exhibebit prorsus eadem , si We quiescente Navi moveatur vere ille globulus, qui Terram res ret , sive eadem motibus contrariis agitata, idem vere quiescat. &motu tantum respectivo agitetur. Si corpora, quae intra Navim sunt,

connexa esiciat invioem, k cum Navi per solidas regulas ferreas vel

38쪽

ligneas; soliditas illa cogeret sequi motus omnes Navis, & strvare , - - ro1itionem respectivam respectu Navis insius . sed impediret omnino Lmotus respectivos ab aliis viribus productos. Nostra vis inertiae idei 11 praestat, quod soliditas in orditae ad communicandos statim omnes motus spatii corporibus inelusis: sed permittit liberam actionem omnibus aliis viribus motus respectivos producentibus inpra spatium. 8. Atque hic illud etiam fit manifestum, eodem prorsus pacto. quo Terra in hoc Systemate immota ponitur, spatio translato motibus contrariis N aequalibus iis, quos ea in hypothesi Nemutoniana habet, eodem pacto posse quiescere Planetam alium quemlibet, & aliud punctum quodcumque s dummodo spatium illud mobile, quod sy-dereum diximus, habeat motus contrarios & aequales motibus ejusdem Planetae vel puncti s Κ vis inertiae sit ut prius respectiva respectu ejusdem spatii: quod ostendit infinita Systemata ab hoc etiam nostro Telluris quiescentis diversa, & quae omnia phaenomenis Probe re-Φondeant. 9. Ut autem constet non arbitrarium esse hoc nostrum Systema, si Terrae quies allumatur tanquam datum quoddam s sed eo nos a naturae phaenomen s directe deduci ; diligenter notandum est in mot bus macile implexis . qui ex aliis 1implicioribus componuntur, ut ipsorum leges definiri possint, & causae investigari, non esse ipsos motus compositqs considerandos in se ipsis, sed illos simplices, ex quorum com-hinatione iidem oriuntur. Sic 1i Horologium rotis, Relastica lamina compositum oblique projicias,& notare possis viam per aerem descriptam a dente quopiam velocioris rotae, invenies profecto spiram quandam maxime prima fronte irregularem, quae tamen componitur ex parabolico motu orto a projectione, dc gravitate, & ra circulari orto ab elaterio laminae se expandentis, , trahentis rotas, ope catenulae . Hujus compositi motus singula puncta immediate admodum difficulter determinabis ; causam physicam, nisi a se invicem componentes motus sejunxeris, nunquam invenim . Jam vero si quiescente Terra motus Planetae clijuspiam aut Cometae observetur . is prima fronte admodum implexus est,& irregularis, spiris nunquam in se redeuntibus implicatus, iis omnibus motibus, α motuum legibus, quas in natura cernimus, prorsus repugnβns. At idem in simpuciss1-rnos qiiosdam resolvitur, qui si rite considerentur seorsim, & eorum leges, & causae etiam phiscae poterunt determinari. 8o. Considerata tota hac massa Fixarum, Cometarum, & Planetarum , videmus respectivos eorum motus , & proprios, eosdem esse

illos, ex quibus Novionianum Syst a profluxit: Quietem Fixarum

respectivam parum admodum exiguis mutationibus perturiratam, unde etiam Fixarum nomen adeptae sunt: Planetarum Cometaminia orbitas e sectionum Con earum genere cum foco Secundariorum in

39쪽

tempori proportioirallinis . cum quadratis temporum periodicorun proportionalibus cubis distantiarum mediarum. Terra ipsa licet ab litte q siescens, adhuc succellive occupat diversa puncta hujus mast e,

seu spatii, in quo haec ipsa mast, concipitur, & in hoc spatio designat

orbitam easdem leges servantem , quam Planetae , Simul autem dum hi motus peraguntur reli ectu mali e totius, sive respectu spatii, in , uo inclusa sunt ea omnia corpora, Videmus binos motus alterum iunium & communem omnibus Fixis, Planetis, Cometis, Po circa em AEquatoris ferantur, alterum annuum quo Sol circa Terram convertitur per Ecclipticam, communem saltem Planetis omnibus,& Cometis dempta Luna, quorum orbitae cum Sole ipso transseruntur . Nec hi duo motus quidquam perturdiant motus illos particulares, nec positionem resilaectivam Fixarum, ac Planetarum ad se invicem ,

S reflectu spatii totam hanc mastum continentis, resipectu cujus Te ra sola mutat positionem, iisdem ejus su erficiei punctis jam respondentibus uni, jam alteri puncto totius massy motu diurno translatae,& sola Terra cum Luna mutat positionem respectit systematis Planetarii, Comet ici cum Solc translati, occupando successive diversa ejus puncta. 81. Hic jam statim illud directh eruitur, corpora tioc spatio inchisa habere vim inertiae alligatam spatio ipsi. & non ha iere determinationem abeundi per rectam lineam utcunque, sedi er rectam hujus spatii translati motu diurno , & annuo . Nam aliter, quod ex Mechanica facile deducitur, motus diurnus, & annuus turbarent prorsus motus particulares Planetarum potissimum, & Cometarum: nec utcunque complicatissimis etiam viribus adhibitis, quas & David Gretorius in sua Astronomia innuit, ad elidendas vires centrifugas ex tot motibus oriundas, turbatio impediri posset: nam vires tangentiales adhuc periturbarenturi quod facile admodum in Mechanica demonstratur. Respectivam autem vim inertiae respectu spatii ipsius illud etiam probat, quod radiis luminis a Fixis, & a Planetis ad nos transmissis diurnus

motus cum omnibus caelestibus corporibus tribuendus omnino est. Si radii luminis deserantur ad nostros oculos per lineam vere rectam, non rectam respectu spatii continentis massam illam omnem Coelestium corporum, Perturbarentur & Planetarum, & Cometarum irsorum orbitae , ut in disquisitione in universam Astronomiam iusius exposuimus, ' motus, qui ordinatissimi apparent , revera essent inordinatissimi, ac in Fixis qui ue vel quaedam promus improbabi-Iex hypotheses confingendae essent, vel motus observationibus omnibus prorsus contrarii necessisio consequerentur. Nam lumen se

cessive propagari, & spatio 7. vel 8. minutorum 8 Sole deferri in Terram , satis accuratis observationibus, & satis firma ratiocinatione deducitur. Quamobrem radii, quos excipimus, prosecti sunt a Planetis post multa minuta temporis, dc quicem ab aliis plura ab aliis pauciora ,

40쪽

ciora, & ab eodem Planeta post plura vel pauciora minuta, prout magis, vel minus distant a Terra: a Fixis vero post horas , dies , &menses etiam, ac a remotioribus fortasse etiam post annos. Cum igitur quaternis quibusque minutis sydera omnia conficiant diurno motu unum gradum; si lux ea directione deveniret ad oculos , quo discedit, & diurnus motus verus esset motus smerum ι Planetae dc Cometae occuparent loca pluribus gradibus diversa ab iis in quibus apparent , & quidem numero graduum lare semper diverso ab eo, per quem Sol a toto viso distaret, & jam majore, jam minore : quod orbitam Ellipticam transformat in aliam prorsus irregularem, nec habentem Solem pro foco, nec areas proportionaleS tem ri, nec quadrata temporum proportionalia cubis distantiarum; vel oscillationem quandam orbitarum inducit in aliis Planetis longe aliam , perturbato miro illo ordine , & tota analogia Celestium motuum funditus eversa. Incredibile autem est i terturbatissimos motus ita per prolM-gationem luminis successivam restitui, ut hinc e Terra spectati, atque Ope trigonometriae redacti ad Solem ordinatissimi fiant; sed vel ex

ipso Sole, vel quocunque alio e loco strectati adhuc inordinatissimi debeant apparere.

8a. In Fixis autem, nisi eaedem aeque omnes a Terra distent, vel intervalla distantiarum respondeant accurate uni, vel pluribus conversionibus diurnis, distantiae quae nobis apparent, essent majores vel

minores, Tam revera sint ita, ut si binae Fixae in directum jace. rent cum Terra, sed ab alia per aliquot horas prius deferretur ii men , quam ab alias totidem quindenis sui paralleli gradibus apparerent Oistantes a se invicem; cumque ob motum, quem habent Fixae omnes circa axem Eclipticae lentissimum quidem . sed ab Astronomia exculta huc usque non ita exiguum s aliae ad Polos Acquatoris accesserint, aliae recesserint, ac magnitudinem paralleli, in quo motum diurnum peragunt, mutaverint; mutatae fuissent distantiae ipsae apparentes ad se invicemr & eodem pacto distantias apparentes rei quarum omnium Fixarum non aeqvh a Terra distantium mutari oporteret , contra quam observamus: eaedem enim ad sensum ab Astr nomia exculta perseverant. Ea omnia evitantur si radius luminis, dum per hoc mundanum spatium desertur ad Terram, progreditur etiam ipse motu diurno cum reliquis omnibus Celestibus corporibus,& spatii totius motum comitatur. En igitur, quo nos, posita Terrae qilietae , phaenomena deduxemni. Corpora omnia Caelestia diurnum quendam communem motum habent, quem habet & lumen ipsum, nec eo motu pertu bantur pecti liares motus ordinatissimi Planetarum, & Cometarum. Quid ni igitur ad universam hanc materiam transferatur ejusdem motus necessitas orta ex translatione spatii, in quo eadem msteria

SEARCH

MENU NAVIGATION