Dissertatio iuris ecclesiastici inauguralis de iure Sabbathi, ... praeside Dn. Io. Samuele Strykio, ... pro licentia summos vtroque iure honores ac priuilegia obtinendi, d. 17. Novemb. anno 1702. ... publice habenda ac defendenda à Conrado Ludouico W

발행: 1702년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

origo sestorum, & ita eadem ad nostra usque tempora tranStata sunt. Nunc ergo incommoda eorum Ut Ostendam nec isum est.. Videmus quo in papam prolapsi sint homines, allccti tot festis, scilicet, ut haec festa necesiarium religionis & diuini cultus partem saluerint, ipsisque diebus sestis specialem inesse sanctitatem diXerint quam in rem nostri Theologi se illis opposuerunt, ostendendo, nec ad religionem.

nec ad cultum diuinum necessaria festa, sancta esse, retineri tamen quaedam ordinis i disciplinae causa ex mera libertate, n) ubi contra Pontificii consta later asserunt, necessaria esse sesta, nec tantum ratione ordinis&disciplsinae, sed etiam ratione mysterii. ο) Nunc consideremus, annon hic error papisticus in nostra ecclesia iam tacite altas radices egerit. Sane pleriq; in sacris,suae festis diebus peraguntur, partem cultus diuini consti ruunt. Festos dies habent pro sanctis, tan quam in quibus aliquod mysterium lateat.Quod vel exinue patet, quia dies fessi maiori pompa, maiori celebritate peraguntur, quum dies dominicuS. Cum tamen Lutherus noster expresse asserat, nullum diem reliquis sanctiorem & sacratiorem esse, sed omnes dies nobis debere esse sanctos. ρ Est hoc primum incommodum fatis in signe:Ex quo statim Hierum fluit, quod multitudine sessorum populus confirmetur in opere operato. Tantum enim externo cultui tribuit maior pars illorum, qui se Christianos vocant, ut, si glori ri possint , se nullam concionem negligere nec dominicis nec sestis diebus, existiment, neminem dubitare amplius debere, quin Deum rite coiniant , & pro veris Christianis habendi sint. Sed & tertium inde incommodum sequitur, quod adeo omnia differant ad dies festos, ut m moriam eius rei , cuius gratia festum institutum, alio tempore plane negligant. Ita in conuentibus publicis de natiuitate Christi, passione,rei rectione, ascensione, & missione tiritus sancti, non agitur communiter, nisi in festis eius causa constitu tis, adeo,Vt mirum Videretur populo, si hy- mn de resurrectione Christi agens alio tempore in templis cani debe-

172쪽

magno incommodo reip.Erat hoc medium in papa tu, quo cleruss corradebat bona priuatorum, propter accidentia quae clerus ex diebus fe

oethun. Vn la&quintum consequitur, quod homines ad otium inuitentur, dum operae ipsiS interdicuntur, cum tamen vulgus hoc tempus piis meditationibus destinare non soleat. Quin quod paucissmi in otio diem festum peractis sacris transigant, sed pleriq; eu compotationibus, saltationibus,& impiis congregationibus id consumant, quod sextum incommodu est: de quo recte conqueriturDanhauer. r his veris

rei ten vera illa Set. Nec in dignitate constituti id aliter faciunt, qui existimant, festa non sestiue celebrari posse, si non splendida instituantur conuiuia, & ludendi, saltandi exspatiandique causa conveniant. S primum est insignis ille in vestibus luxus, credunt enim homines hunc quasi necessarium esse in festis : quicquid enim operis suis acquirunt operarii, id omne quasi in istiusmodi vestimenta impendunt. Sane , si sesta non essent , haud exiguam pecuniae summam lucrari homines possent. Recte ergo sensit Polydorus Uergilius : T Dies alii alio tis sis exparuis quandos causis accumulatisiunt:

id quod haudscimus an expedierit, quum praesertim videamus, eo rediisse Christianorum mores, ut quam olim ex religionis usu erat hac instituere , tam

NVNC θRAESTARE VIDEATUR EADEM AN VARS, quum bona pars P

minum otium sudfestorum dierum, non adorandum , non ad diuinascripta audienda,cuius rei causa datum e sed ad omnifariam bonorum morum corruptelam augendam indιctis magis magus impudenter consumat. - - - s ita leue Ethnicos perinde hac in re is in nιmis munis atiis aemulamur, quod tantum abfuit ut maiores no i fecerint , ut etiam EDd usum audacter ethnicis vitio

dederint, teste Tertuuiano in Apologetico. Neqliquas pro utilitate festorum statim in principio adduxi,rationes vllius momenti sunt, siquidem falsum est Deo festa placere,placet ipsi, si homineS secundu voluntatem eius vivant,quod si de sit,etiam ipsa festa maximopere displicent.O ti,inquit Deus per prophetam, ς abominor fisa vestra, nec odorabor crisationes υsras. Ut alia loca taceam. u Quis crediderit adeo Deum abomi

nari ψJ Tom. IV Dyoffol. b. Catecbi=ν--πilae civ. 3ς p. 367. Tr. de timeudor.

173쪽

nari festa ab ipso instituta Z quomodo ergo placebunt Deo festa nostra, qui ne quidem mandatum diuinum habemus, v t Iudaei 3 Si dixeris tollantur vitia dc abusus: respondeo tollantum, sed videbis tolli non posse. An ergo, pergis, negligenda occasio Deum laudandi 8 Non. Sed an laudari non potest Deus etiam sublatis festis ἶ Annon quotidie lauda dus y Bonum tamen est, instas, populum saepius publice admoneri: recte, sed hocseri potest sine festis. Quotidie hoc faciendum, non

tantum concionibus, sed & catechisationibus, Ut vocantur, & visitationibus domesticis: sed haec ipsa communiter negliguntur, utut plus commodi conferant quam conciones. Cum itaq; tot sint incommoda sestorum&quasi mala necessaria, quae tolli alias non possiliat, boni Principis esse existimo diminuere numerum sestorum, di quantum potest fieri refring e, cultum vero publicum di priuatum nihilominus ampliorem reddere. Haec autem nunc prolixius prosequi instituti ratio non pedimittit, dedit autem mihi occalionem ista disserendi clarissimus Candi

datus CONRADUS LUDOVICVS WAGNERUS, dum dissertati

onem stram inauguralem DE IvRE SABBATA I publidae luci exponit. Natus is est in celeberrima urbe Bramisicensi die XII. August. Anno MDC LXXIX. ex parentibus honestissimis, patre clarissimo viro, emero Wagnero Sereni T Ducum Brunsvicensium in Praefectura ab Ilice dicta, vulgo ffici geridi te i Praefecto, S matre Lucia Guharina Hausm.mnia. onradi Haus manni,Pastoris& Superintendentis Ouondam meritissimi in oppido Allieni filia, femina honestissima. Aquibus parentibus, cum animaduerterent, filium non ad plebeias Opera S,, kd ad altiora studia natum, optimoque ingenio a Deo donatum esse omni lollicitudine educatus est. Hinc ut in Christianismi pariter δ honarum litterarum studiis solida hauriret principia, summa in dustria curarunt, nihilque omiserunt, quod ad praeparandum poli

174쪽

dictam, petiit, atque, Anno MDCXC IX. d. VI. Martii, in album S numerum studiosorum receptus est. Hic vero iuris prudenti e studio se consecrare coepit: cuius elementa & principia hausit duthii inprimis Excellentissimi l Cti Io. Esenbarti, qui S hospitio tuo Sc conuictu eum recepit, cuiusque singularem humanitatem, dexteritatem, Si fidem , gratissima adhuc mente colit. Positis in laudata Academia fundamentis in iure , peracto integro anno, nostram salutauit Academiam, atquc Anno MDCC. finito Paschatos festo in numerum ciuium nostrorum receptus. Hic vero totus in eo fuit, ut

iactis fundamentis totum aedificium superstrueret, ic quicquid in iuris prudentia reliquum erat absolueret. Quem in finem praecipuo interfuit collegiis, tam publicis, quam priuatis, veneranti Drrentis mei, eoque duce omnes iuris partes, totumque, ut vocant, curtum absoluit. Sed dc reliquorum

coniunctissimorum collegarum operis usus est, & Excellentiis mum Thoma tim, iuris prudentiam diuinam priuatim explicantem, . diuit sedulo , & lectionibus eius publicis etiam usus; nec mmus meis qualibuscunque laboribus industrius comes adfuit. Quibus iunxit Philosophica studia interprete celeberrimo Bulleo, & collegium practicum apud consultissimum Schab ι tum Prose siorem iuris extraordinarium. Sed ne in obscuro agere videretur, sed periculum ipsi' faceret profectuum suorum , placuit ipsi Dissertationem Dis Are Liciti sed non Honesti magno'studio conscriptam , sub meo Praesidio publico examini submittere d. lIl. Februarii huius anni. Quam non modo mainstule defendit, sed elaboratione eius simul ostendit publice se non meris legibus Romanis incubuisse sed di verae iuris prudentiae solidissimisq; boni & aquiprincipiis operam nauasse. Tandem cum valedicendum ipsi fuerit Academa , suasu aliorum, non ex ambitione, a qua .propter singularem modestiam suam, quam toto tempore quo hic fuit. abunde probauit, alienus ante trimestre spatium me, tum collegii Iure consultorum Decanum, accessit, desideriumque suum exposuit, atque, ut ad consueta examina, Candidatis Iuris subeunda, admitteretur, petiit. Annuit Collegium nostrum ipsius petito, eumque admisit, di tales in utroque examine deprehendit profectus eius , ut non dubitaue rit, viam ipsi ad maiores honores pandere. Nihil ergo supererat, quam ut publicum adhuc cruditorum examen subiret , quam in rem diissertationem inauguralem, ut iam lupra dixi, De Iure Sabbathi, summo studio . summaque diligentia,conscripsit, eam die XUII. huius mensis publice de sensurus. Huic itaque solenni actui ut Patres S Ciues Fridericianae nostrae frequentes intervile, eumque expectatissima praesentia sua illustriorem reddere haud dedignentur, eo quo possum cultu & studio, etiam atque etiam contendo. Halae Magdeb. d. XI. Nouembris

SEARCH

MENU NAVIGATION