Dissertatio iuris ecclesiastici inauguralis de iure Sabbathi, ... praeside Dn. Io. Samuele Strykio, ... pro licentia summos vtroque iure honores ac priuilegia obtinendi, d. 17. Novemb. anno 1702. ... publice habenda ac defendenda à Conrado Ludouico W

발행: 1702년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

DIE sΑΒΒΑΤΗI CONSUETORUM. I 7 Sed pergunt ) aduersarii,has mutationes rituum sine 274 scandalo totius populi fieri non posse,iam vero ut ut concederetur,mutari rituS a Principe posse,perpetuam tamen hoc restrictionem habere, modo hoc sine scandalo fieri ossit, hoc enim ne excitetur, Omni modo cauendum. Etaee obiectio tanti ponderis esse creditur,ut fere illi soli confidant. Quodsi porro quaeras in quonam hoc scandalum aps consistat,id fere omnes in eo situm esse assirmabunt, quod populus istos ritus pro parte religionis habeat,& ira,si ause ferri debeant,crediturus sit,religionem sibi adimi; dandum ergo aliquid esse superstitioni populi,ne maius malum inde eeeniat. Sed haec omnia tanti non sunt,utvel minimum as-2Issensum mereantur, quin potius si ritus omnςs in pristino statu relinquantur,cum tamen constet de superstitione populi,hoc ipso maius scandalum datur,dum populus in errore suo confirm tur. Contra vero si publice homines mone-277antur,quod his rebus nihil tribuere debeant,uti hoc iniunctum pastoribus ut crebro fiat, Magd. Rircheirmordia. g. r. atque ipso facto ritus praui tollantu hoc ipso non scandalum , hoc est occasio peccandi datur , sed potius tollitur sandalum , quod continuo prauorum rituum usu iam diu datum est,cum non possit populus ad veram Dei cognitionem peruenire,nisi auocetur omni modo ab istis exteranis rebus. Recte Lutherus MoensostillIam Tter

Riribi be p. m. ais ubi de magna pompa in externis ritiis

hus ecclesiae agit,ita hac de re disserit: σε fer de nn ha* thr die

162쪽

iudicii vis Lectori superest, consideret hoc,annon templa nostra plena sint scandalis,an ergo dici possit,quod is scan- datum det, qui scandala data tollere cupit y Qupdsi vero rem sine praeiudicio intuemur,latet clerus in hac herba, is enim ipse totus adhaeret consuetis ritibus & eos superis stitiose colit, atque ne hoc idolum ipsis auiseratur, praetendunt, dandum aliquid esse imperito populo,& fingunt hic scandalum, ubi nullum. re vera scandalum est. ago Denique 3 hoc etiam urgent, sublatis S mutatis ritibus, facile tumultum excitari posse & seditionem , cum populus nimium inhaereat istis ritibus : hinc omnia in pristino statu relinquenda: quam rationem affert Christianus et8r Deber est te. Sed hanc rationem nolo pro merito eXcutere, demonstrareq; quam potius ipsi autores, qui hanc rationem proferunt, sint tumultuarii, di culpam tantum in miseram a8a plebem derivare cupiant. Certe si modo ministri ecclesiae ossicium suum facerent,& populum omni modo ab his rebus auocarent, facile omni tumultui obuiam ire possent. Sed quando ipsi clamant ex suggestu, aufferri religionem, libertatem tolli, sacra turbari, tum sane tumulistum excitant,& autores Omnis mali, quod inde provenit, 'ipsi sunt habendi. et 83 Ut ergo hie secure & prudenter agat bonus Princeps, qui forte faciem quoque eXternam ecclesiae in melius mu . tare cupit, tres prudentiae regulas hic ipsi praescribimus. Primo,ut ante omnia sollicitus sit, ut ecclesiis praeficiantur

18. boni dc pii ministri & pastores. Impii sunt superstitiosi, de

semper adhaerent externis, cum interior cultus, qui solus verus est, ipsis plane sit incognitus: hi ergo semper se opponent Principi, excitabunt populum, & tantum non .

- . . omnia Disitigod by Corale

163쪽

omnia molientur. Illi vero ministri qui Deum colunt in 83 spiritu & veritate,qui non visibilibus adhaerent,sed soli inui-gbili DEO, operam omnem praestabunt, ut nihil fiat in ecclesia, nisi ad emendationem; adiuti abunt Principem, ut omni modo populus ab externis illis ritibus & superstitioso

cultu avocetur & abstrahatur.

Secunda prudentiae regula est, ut Princeps, si hie vel 36

ille ritus tollendus aut mutandus sit, prius curet praeparari populum: Hoc est, ut ministri ecclesiae antea aliqUoties populum doceant, minime ritibus adhaerendum esse, in iis non consistere partem religionis, ritus autem nostros semper magis magisque emendandos esse. Hoc si secrenta87 ministri ecclesiae per aliquot tempus, idque serio, populuS, si postea quidam ritus 11t mutandus, nec scandalum acci-Piet , nee tumultum mouebit. Sed hic tertia etiam regula prudentiae non negligenda, a88 scilicet,ut caveat Princeps ne omnia uno impetu nant, neque enim consultum esset omnes ritus prauos simul tollere, aliosque substituere, maxime si populus veritatis huius nondum sit conuictus. Sed hic lento gradu eundum est,a89 primo unus ritus emendandus,& incipiendum a crassiori-hus, cuius iniquitas magis in confesso est; Deinceps , post ' liquod temporis interuallum,alius iterum emendandus ritus, ac ita porro procedendum. Et hoc modo, populo nequidem aduertente, quam plurima sensim mutari possunt. eus certe huic tam laudabili Principis intentioni ex alto benedicet, emcietque sua virtute,ut omnia ad felicissimum perueniant FINEM. FINEM ergo hic etiam scribendi facimus, atque antea9 Omnia Deum optimum benignissimumque laudamus, eique grates persoluimus immortales, quod pro infinita b

nitate sua studiis nostris academicis hactenus tam benigne

bene

164쪽

16o CAP. IV. DE IVRE RITUUM ECCLESIAST. benedixerit, nobisque vires animi & corporis concesserit,ac gratia sua adfuerit constanter , ut hic etiam labor felicissime absolui potuerit: Faxit nunc etiam coelestis pater,ut ex hac opera multi & innumerabiles fructus redundent in ecclesiam suam pariter & rempublicam , quod ardentissit. 29 Imis ab eo eX petimus precibus. Quod superest heneuolum lectorem tribus adhuc verbis compellamus,antequam ipsum dimittamus. Et primo quidem ut ne ex mole disseristationis occasionem calumniandi sumat. Neque enim hodie disputationes scribuntur, ut tantum Occasionem per

aliquot horas disputandi praebeant, sed scribuntur toti orbi

litte ario,vi&absentes eo labore frui, remque, an digna approbatione sit an secus, iudicare queant. Inde aliquando plenius tractandae sunt materiae, maxime quae ab aliis vel plane tactae non sunt i Vel non rite decisae. Interim longe plura adhuc scribi potuisse, apparebit cuique, qui tantum contenta capitis ultimi considerauerit; ubi fere omnia perasta compendium exhibita. Alterum est, ne tardio adficiatur, si viderit aliorum testimonia me cumulasse & interdum . conceptis verbis retulisse. Equidem veritatem dixisse deberet sussicere, sed multi ita comparati sunt, ut vix fidem habeant veritati, nisi & agnita sit ab iis,quos in pretio habent , quorumque venerantur autoritatem ; quin quod &a sub specie nouitatis saepe contemnatur veritas,quae quidem aeterna est, sed diu occulta iacuit. Verba Autorum vero .

ideo Iubinde ipse adscripsimus, partim quia plane egregia

sunt&opportuna, partim quia paucissimi sunt qui solas allegationes euoluunt,cum tamen ista non ignorari e re esse videatur. Neque tamen in totum subscribimus vel addunis, vel ulli hominum, sed soli veritati diuinae, hinc si in

aliis: capitibus a nobis recedant Dinores quos laudauia mus,contra nos testimonia in eorum scriptis desumpta ni

165쪽

hil operabuntur. Tertio denique id amicissime contendi- 293 musa B. L. ut de tota hac differtatione eiusque scopo noli aliud iudicium ferat, quam quod intentioni nostrae conuenit, neque mentem nobis sinistram assingat, ut communiter fieri solet ; satis enim superque & in praefatione, &subinde in tractatione, eam explicauimuS. Hinc totam .dissertationem perlegat, & rationes semper coniungat Omnes precamur, qui de ea iudicium ferre incorruptum praesumit. Inciuile enim es, nisi tota segeperblecta, una aώ-

qua particula eius proposita, iudicare vel respondere Vtiam O

lim monuit Celsus ICtus in L.aδ de LL. illos vero quibuS 294 audacter calumniari in mores abiit, & ex iis, quae capite VI- timo proposita, occasionem forte arripere cupiunt, suo relinquimus loco, &misericordiar diuinae commendamUs, ipsis concoquendi relinquentes locum ex Luthero,

166쪽

SOLI DEO GLORIA.

167쪽

IO. SAM VEL Is

INCOMMODIS

FESTORUM,

INAUGURALE.

168쪽

Votiescunque varia illa festorum genera, numerumque eorum msignem apud animum meum perpendo, semper in eam quaestionem prolabor,

sintne festa illa ecclesiae Christianae commoda magis an incommoda y Equidem si ex eommuni aliorum sensu respondendum, videtur utique,V- sum festorum in ecclesia esse eximium : siqui dem, Deo haec placere insigniter, constare possit ex quam plurimis festis in veteri testamento inter Iudaeos ordinatis, ut adeo hic modus Deo complacendi in nouo testamento merito retinendus, isc potius ambabus, quod dicitur, manibus amplectendus sit.

Cur enim non omnem Occalionem arripiamus laudandi Deum pro

infinitis beneficiis suis,eiusq; gratiam ulterius exorandi φ Accedit, quod

quo plura festa sunt,eo maiorem occasionem nancistamur animos p

puli excitandi,eosq; in salutari doctrina instituendi. Qu9d si vero rem hanc penitus introspicio, & quid commodi reapse attulerit obseruatio

tot festorum, non possum non ingenue fateri,hanc utilitatem mihi suspectam videri, & multo maiora ex festiS incommoda, quam commoda, quotidie renasci. Verum ut huius sententiae meae, in iure ecclesiastico non exiguum usum praestantis, fundamenta Ostendam, pro solidiori eius declaratione, utq; statim constet quid ad rationes contrarim respondendum sit, paucissimis origo festorum erit indaganda. Hic vero, si sacrum codicem euoluimus, nuSpiam inuenitur ante Mosis tempora festa ulla a Deo priecepta & instituta fuisse,hoc enim si se Etiam fuis.set, non est vero simile, Deum haec noS ignorare, & nulla prori iis vestigia eius relinquere voluis . Legimus autem, Patriarchas Deum n hilominus serio coluisse, & cum iis familiariter conuersiatum esse Deaum, eorumq; cultu pprobasse, quamui S nulli praecise tempori aut

loco fuerit adstriinis. Vnde primum illud elicio, Deum in se non delectari festis,cum alias haud dubie idem quoque a patriarchis exacturus fuisset. Populo vero Iudaico ex AEgypti captiuitate educto, coepit iis sesta praescribere,& per Mosen sanctiSsime custodienda mandare. Non

inutile ergo est inquirere, quid causis fuerit, quod tunc demum festa institu erit

169쪽

stituerit Deus, ct non prioribus temporibus,& quod non iudaeis quoq;

eandem libertatem permiserit, quam Patriarchis ἶ Scilicet, ut in compendio dicam, incipiebat tum lex illa ceremonialis&Leuitica, tanquam iugum aliquod, ceu saepe vocatur in scriptura, humeris imponi Israelitarum. Non quasi Deo iucundum esset grauare populum. suurn onere,sed quia in eo statu erat populus, ut propter effrenatam eius li- bidinem necessum fuerit eum retrahere ad obsequium diuinum; frenis enim & jugis utimur ad compescenda animalia. Scilicet non im probabilis,sed veritati valde consona est sententia Spenceri, Deum festa ordinasse, ut hac ratione populum a cultu idololatrico, ad quem pronum fuisse ex sacris litteris constat, retraheret: Cum enim ex historiis pateat, multa a gentilibus, maxime vero ab AEgyptiis, festa Diis suis dedicata fuisse, populus autem Iudaicus durante captiuitate eiusmodi cultum vident, ipsiq; placuerint solennia istiusmodi sacra,D um succurrisse infirmitati eoru , & ipsis quoq; festa dedisse,ut ita in obsequio con tinerentur. Quam sententiam comprobat Chrysostomus

his verbis: H Cum Iudaeorum snte ectus ad remacem Spiritus operation m piendam nonsi ceret ,sed consuetudine gentium inseruitutem redacti efflent scirea aras socrificia comprobarentur; Deus dies tuos festos, etiam iodosis colendis dicatos, ad piraatem oraene quodam in tuendam commutat, eas fusinet, qua ipsinoa Ilacebant. Postquam autem ea appropinquassent tempora, in nouo testamento, Vbi sine coactione, non certo loco dc

die,sed omni loco & tempore in spiritu & veritate colendus erat Deus, e)intelligebant Apostoli, nunc non tempus esse dies & festa seruare,

hinc monet Paulus suos: s vos quis iudicato in cibo aut potu aut in parte festi, aut nouitanis aut sabbathorum,quaesiunt umbra futurorum, corpus autem

Christ. Sed & illos, qui hanc auream libertatem suam flocci habent &ad sesta obseruanda confugiunt, reprehendit: eb Nunc autem postquam

cognouistis Deu/n, imo postquam agniti estis a Deo,quomodo connertim m Iterum

170쪽

resuscitatum credunt, perpetuum seruare sestum per totam vitam. is Hinc I dum contra Tryphonem Iudaeum, qui Christianis obiecerat, quod dies festos non observent, disputat Iustinus Martyr, fatetur quod labbatha & ferias non agant. h) Interim tamen post Apostolorum tempora primo iam seculo Christianos tria festa obseruasse diem Paralce-uen, Paschatos, & Pentecostes, ex historia ecelesiastica constat, sed magiS propter imperitum populum, &sine necessitate legis. i Festum Natiuitatis Christi diu post Apostolorum tempora introductum & dies 21. Decembr. quem hodie obseruamus, demum in quinto seculo ad hoc festum destinatus. ) Quod vero maiora illa festa , ut loquimur , per tres dies obseruauerint in primis seculis, vestigia nulla reperiuntur. Vt adeo constet, in primitiua ecclesia festa paucissima fibisse obseruata, quamuis enim succestu temporis & memoriam martyrum obseruauerint, dies tamen illi non festiui seu feriales, sed tantum memoriales fuerunr, usq; dum Constantinus M. edicto mandauerit, Martyrum dies festiue co tendos esse, o non sine leui superstitionis suspicione.Cum enim ab eo tem pore Christiani magis magisq; deflecterent a perpetuo sesto, quod per totam vitam agere conuenit, externa sesta quam plurima instituta. Hinc Theodorus Thummius, Theologus Tubingensiis, m Vbi inquit, ventum est ad tempora Augustini, Hieronymi, Chrsostomi,oram,Hesychiis c. ρIura

accesserunt, ut festum rogationum , Litania, Circumcisio, Dominica in ramispa arum, ιιes cinerum , Inuentio Stephani, Feriae Michaelis Arch. Cathidra Petri,MO.matyrum, Aduentus Domini, Natiuitas D. Baptisa, Io. omi, Thome cuiusdam monachi Nemoria Cypriani,Stephani Laurentii, Agnetis, Vmu-μEusebis Vereceuensis Episcopi sc ubi insequentibus, quae festa singulis seculis fuerint introduc a,recenset. Constat enim, sub papatu adeo increuisse numerum festortim, ut maximi pars anni iiS consumatur. Cum ergod uino spiritu agitatus Lutherus noster opus reformationis aggrederetur, inter alios abusus in papatu etiam annotauit inconuenientiam & incommoda tot festorum in Papatu introductorum , atque desuper aliquoties in scriptis suis grauissime conquestus cst.Sed & in eo fuit, ut multa tollerentur festa, quorum tamen non pauca, cum solus uno tempore Omnes papatus reliquiaS eradicare non posset, nobis reliquit. Haec est

SEARCH

MENU NAVIGATION