Ezechielis Spanhemii Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum

발행: 1671년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

PRAESTANTIA ET USU

U AE ad commendationem horum studiorum a nobis hactenus adlata sunt, OC ΤΑ- V1 praestantissime, aequos & faventes lectores facile reor habitura. Neque frustra me in co laborasse, haud pauca sane suadere mihi videntur. Quid enim ad 1ummam ingenii aut doctrinae lati

dem consequendam OpportuniuS, quam ea versare mo

numenta , quibus simul & novitas gratiam, & varietas delectationem, &vetustas auctoritatem conciliat ' Equidem cum ea sit humani ingenii ratio, ut per nova neque alias trita arcem famae ac doctrinae sibi invadendam putet, singula hic se affatim offerunt, in quibus omnis illa sollicitudo acquiescat. Etenim haud vulgaris laus, ut multi opinantur, neque continuo in medio posita, abditae ac retrusae vetustatiS arcana CX coa vis neque facile obviis monumentis eruere. QuiS utique hanc provinciam cum laude suscipiet, aut pro dignitate adimplebit, nisi provisu priscae eruditionis multisque litteris, iisque reconditis & exquisitis abunde instructus ξ Tenendi locorum situS, linguarum V rietas, caeremoniae Deorum ; civiles & militares ritus ;urbium incunabula & incrementa ; earundem Conditores, Heroes, Magistratus; diffusa denique rerum gestarum per omnium gentium & taculorum Annales

102쪽

CIRCA

188 DIssERTAΤIO SEXTA memoria. Illa ipsa aenigmata, quae iis passim continentur , quam uberem praeterea solerti ac penetranti in abdita ingenio materiam praebent, ne eruditu S magis quam ingeniosus interpres videatur ξ Accedat eodem oportet sani quaedam judicii acrimonia, quae in explicandis iisdem symbolis, certa ab incertis, verisimilia a probatis secernat; quae digitum in veros fontes intendat , quae speciosa repertae alicujus notationis imagine haud facile sibi blandiatur. Jam quam arduum illud simul & jucundum, in iis te exercere monumentiS, quae primus e situ ac tenebris in lucem eduxisti , certe quae longe a vulgus eruditorum oculis ac intelligentia disjuncta, in imis terrae visceribus, aut in beatiorum

hominum scriniis delitescebant Θ Quid dicam de multiplici industriae laude ac longi usus beneficio, quo prOba in hoc genere ab adulterinis, cusa veteri metallo ab incrustatis aut subaeratis segreget ; quo sincerum de aetate singulorum judicium, quantum quidem fieri poterit, ferat ξ Quae singula quum flagitet horum studiorum ratio, haud mirum forte nondum hanc elegantiam priscae eruditionis plures cultores nactam, &in horum numero tam paucos hactenus extitisse, qui pro dignitate eandem excoluisse videantur. Neque sic tamen eorum conatuS continuo improbandos statuam, ne propria hic caedam Vineta, qui quum tantam Vim ingenii aut doctrinae conferre ad haec studia nequeant, vel eo tamen se oblectant otio , vel in diligenti eorun

dem pervestigatione sibi pro virili elaborandum pu

tant.

HISΤ ORIAM equidem AUGUSTAM ita haec memoria prisci aevi complectitur , ut non alterius ferme usu S aut contemplationis gratia, pretium illi vulgo tribuatur. Ea enim felicitas fuit monumentorum

103쪽

DE PRAEsΤ. ET USU NUΜIs M. F89rum in hoc genere, ut ex ea veram imperii omnium maximi magnitudinem aestimare nobis hodie liceat. Adeo eam ante oculos ponit infinita nummorum in hoc genere supellex, mole, elegantia, numero spectabilis , ut haec sola multitudine aut varietate, tractantium cupiditatem morari & explere videatur. Hinc felix pastim Procerum aut Antiquariorum industria, in colligendis iis & in quasdam classes digerendis, eaque publicis & praeclaris monumentis ab iisdem non semel

contestata. Neque enim hujus utilitatis praestantiam ignorare quemquam patiuntur, aut laudabiles vel Vici, vel Stradae, vel Hulsit conatus, aut intentior Seb.

EriZZi opera , aut diffusa Goligit industria , aut diligens Occonis cura; aut luculenta Ducis Arescholani penus Nummaria; aut Fr. Angelo ni haud contemnendi labores; aut praestantior in hoc genere, & fulta majoribus litterarum praesidiis Joannis Tristani solertia. At vero longe adhuc plura & potiora forte ad illustrationem & complementum ejusdem Historiae Augustae latent etiamnum recondita in Principum Se Antiquariorum Cimeliarchiis aliquando ex iis bono publico

depromenda. Talium certe praeclaram quandam segetem cum a Cl. vestro Gottifredi exspectamuS, tum a

praeclaris in Gallia viris, quibus Regiae hujus GaZae custodia feliciter commissa est. Haec enim singula non inani aliqua praedicatione, sed totidem oculatis testibus probant, Caesarum Seriem, Conjugia, Adfinitates, Titulos, Dignitates, facta quaeque illustria domi ac foris, nullibi luculentius quam in eorundem Nummis consignata reperiri. Continuam certe aut minus interruptam Caesarum& Augustorum SE 1EM nequidquam alibi in mo-

104쪽

ssio DissERTATIO SEXTA antiquis digestam nosti, ut non illos solum tradant, quorum diuturna ac vulgata imperia, sed frequentercliam obscuros illos&m musculos vel Caesares vel Tyrannos. HOS enim ut plurimum videas, aut brevitate vitae vel principatus; aut longinquitate locorum, in quibus tanti nominis consortes impetu vel factione designati; aut tenui gestorum fama, contrariis & incer-t1s auctorum relationibus tradi. Huc referri posset CLODI Us MACER, cujuS nummum post Neronianos produxit Tristanus, nisi suspecta esset illius fides, es reprehensa erudito antiquario novitas. Felicior hac in parte PE sCENNI Us NIGER, cujus superstites aliquot nummi inter selectiora id genus Cimelia vulgo solent referri. Ut praecipuum certe & unicum Gazae Farnesianae ornamentum recondi haud ignoras hujus Pescennii Nummum mole & raritate plane singularem, & quem cum aliis ejusdem Musci nummis, Serenissimi Parmae Ducis comitate,tractare mihi licuit. Ab una parte nempe exhibet Pescennium cum inscr.

1n aversa vero Mulierem cum Spicis, Face & Serpente, ac epigraphe ANTIO XEΩN NEO ΚΟΡΩΝ : ut Antiochiae percussum illum constet, in quo traftu sus ceptum a Pescennio sed breve & infelix imperium liquet. Ut vero dubiam largiar nonnullis hujus Nummi fidem, at vero extra controversiam ab omnibus positi alii ejusdem Pescennii nummi, quales aliquot Gemmanicite ad Euphratem percussi cum inscriptione Κ A I-CAPEI AC TEPMA NIKHC, & variis symbolis, aut Venatoris nempe cum Arcu & Cane, ut in sequenti

nummo Musei Lomeniani jam Regii,

105쪽

DE PILAEs T. ET USU NUMIs M. aut asculapii seu Serpentis variis plicis involuti, in Nummis Gazae Caesareae ac Mediceae; aut Bacchi cumvase&Botru in Cimeliarchio Reginae Christinae; aut Figurae dextra virgam protendentis, in nummo Gagae Estensis; quos omnes Viennensi eXcepto versare mihi licuit. Accedit alius ejusdem Mustei Caesarei cum Pallade & inscr. TIAN ΩΝ, & alter rursus Leonardi Ago-stini, modo genuinus J cum figura & ara, ac loci nO

saribui vulgo nosti ambigere non unum Scriptorem Historiae Augusta,an duo vel tres iidem exstiterint. Neque liquida res foret hodie, ni praeter obvia Gordiani junioris numismata, rariora nonnulla Avum ejusdem ac Patrem, dictos vulgo Africanos, adhuc hodie conspiciendos darent. Sic hiatus ille haud ignotus inter Gordiani Nepotis &Valeriani tempora,in Historia Augustae scriptoribus, Eusebii Chronico, Juliani Caesaribus, aliisque priscis & coaevis monumentis ; in quo supplendo refulget praecipua quaedam nummorum id genuS Opera. Ex iis utique, MARCIVM quendam non Marcum & SEVERUM HOSTILIA NUM, Gordiani Pii successeres, non Zonaras solum aut CC-drenus quod vidit Casaubonus J sed Nummi etiam

apud GoltZium arguunt. M A R 1 N U Min Pannonia C- lectum arvo Philipporum, &Jotapianum quendam ZO-Zimus & Zonaras litteris mandarunt. Quo auctore Ve

106쪽

y92 DIssERTATIO SEXTAro dictus si recentioribus P. CARVILIUS MARI-NUs, quaerit Casau bonuS : id Vero e nummis haustum, ut nuper adnotavit vir doctuS. Quamquam, ne

quid dissimulem, eosdem haud ignorem suspectos novitatis peritis aliquot antiquariiS. Alium tamen rarum& genuinum ejusdem Marini Nummum, praeter Octavium Stradam, vulgavit haud ita pridem vir hujus antiquitatis intelligentissimus P. Seguinus, Θ Ε Ω M Α-

PINsa inscriptum; ut consecratis Caesaribus eundem quoque arguat adnumerandum. Trajani Decii succes fores duos Nummi rursus suppeditant, quorum eXigua aut obscura apud Auctores mentio; QM E R E N-NIUS E 1 UsCUS MESSIUS DECIUS, NOB. C AEs. Alter, C. V ALENS HOSTILIANUS AUG. vel juxta alios, C. V ALENS HOSΤILIANUS ME S- SI USQu 1NCΤUS No B. C. qui postremus in Nummo Inclytae Reginae , errore procul dubio illius qui

nummum flavit HoΤILIANus sine s etiam scribitur. Praeter argenteos & aereos utriusque Nummos

mihi non semel inspectos, aereum maximum Hostilia

ni vulgo apud vestrates Me glione θ apud Abbatem

Bracesium vidisse memini, qui eodem volente novissime in Reginae Musteum transiit, &exquisitae raritatis nummis merito debet accenseri. In aversa illius parte signatur Victoria gradiens cum corona,& inscr. VICΤΟ-RIA Au G. G. Priorem Vero, Q. nempe HERREN-NuΜ ΕΤ RusCuΜ, a patre Decio Caesarem declaratum clare docet Victor Schotti,praeter lapides & Nummos. Cum Patre etiam eundem in acie cecidisse, cum Victor uterque , tum Jornandus & Cassiodorus tradunt, stippresso tamen illius nomine. Eundem Vero non CAEsAαΕΜ solum, sed AUGUSTu Μ etiam a Patre Decio adhuc superstiterenuntiatum, Nummus

107쪽

nn PRAEST. ET USU NUMIS M. Fra' argenteus apud Occonem arguit; quamvis fatear Caes- rem tantum vocari in Nummis ejus hactenus mihi inspectis. Frustra autem onustius hoc Augusti nomen mortuo demum Decio illi Etrusco concessum existimat. Singularem vero imprimis ejusdem Nummum, eumque & majoris, ut Vocant, moduli e Cimeliarchio

nuper Cl. Seguini jam Regio depromptum haud pigebit reprauentare. Exhibet hinc hujus Herennii vultum cum inscr. KOT IN. EPEN. ET POT CKOC MECA E K I. seu βωintus Herennius Etrusius Messius Decius; illinc duas figuras, unam Herculis stantis, qui dextra fulmen gerit, sinistra autem Clavam porrigit Jovi sedenti,

Inde lucem etiam mutuantur,quae de Hercule γαρριυνο- φορω seu Fulmine armato jam alibi monuimuS. NO-Disi. v. anda vero hic obiter illa Θ Eo AO TOT appellatio, piam profert ille Glucon, & qualem Seleuco tribuit orphyrius in aureo libello, ubi Diphili meminit Cy riorum Regis, quem regnasse tradit circa Seleuci FLib i. ρολογου tempora, qua de re alibi. De altero vero, V Α- Λ sti'

ENTE nempe HOSTILIANO, eum defuncto De-

io, Treboniani Galli in imperio Collegam clare docet fictor Schotti. Haec ubi Patres comperere, Galla HOSTI-Ffff LI A

108쪽

DIssΕ TATIO SEPTIMAL I A N O QS E CAugusta imperia, Volusianum Gasio editum Caesarem decernunt dia EutropiuS,prout recte nuper eum distinxit vir doctus, mox Imperatores creati sunt Ga in Hos TILI ANUS , ct Galli filius Volusianus. Haec vero

in Numinis clara, in quibus hic Hostilianus Caesear non solu m, sed Augustin etiam Vocatur. Illud autem magis ambiguum, an idem Decii gener, ut post Onufrium

existimat Tristanus, an vero filius censendus sit, ut nuper adseruit vir doctissimus ad Eusebium; quorum tDmen neutrum ex Victore & Eutropio licet colligere. Non dissiteor me illi sententiae libentius accedere, ut credam cum Severi Hostiliani paullo ante Caesia is filium , a Decio autem adoptatum, data illi forte in matrimonium filia , ut ex edito utriusque Nummo colligit Tristanus. Ut vero postremum ex iis a doctis quibusdam antiquariis controverti haud ignoro, sic adoptionem illam Hostiliani, Nummi alii & lapides videntur

comprobare, in quibus VALENS HOSTILI AN Us Gentile illi nomen, QUINCTUS & MEsSIUS Decii nomina, consueto more, adoptionis ejusdem memoriam posteris tradidere. Neque enim haec postrema cognomina continuo eum Decii naturalem mlium probant, ut existimabat vir doctus, qui ab adoptatis novorum parentum appellationes sumi non debuit ignorare. Certe neque Victor, neque EutropiuS,

qui Decii & Hostiliani meminere, hunc prioris filium tradunt , qui alias Decium & ejusdem filium Etruscum

una die volunt interiisse. Utrumque Vero ΕΤ RUSCUM & HOSTILIANUM Caesarem & Principem Juventutis dictos sub Decio, ex amborum Nummis &Inscriptionibus patet. Neque hic praetereundus NummuS a reUS e maximorum genere, inspectus mihi in

Gaza Barberini Cardinalis, qui hinc Decium exhibet,

illine

109쪽

DE PRAEIT. ET USU NUMIS M.

illinc duo capita mutuo se respicientia cum inscript. VH Εα. Eae R. DECIUS C. VALEN. HOSΤI L. Unus forte hic turbat ZoZimus, qui filium alterum Decii, patre & fratre mortuo a Gallo adoptatum scribit, Ela ab eodem postea e medio sublatum; quae ad hunc Hostilianum Galli collegam spectare videntur. Nec alia superest ratio, nisi ut dicamus, aut ZOZimum, generum vel adoptatum filium a naturali non distinxisse, quod accuratioribus ZoZimo scriptoribus hauditasolitum; aut ad alterum quempiam Decii filium nobis ignotum eundem respexisse. Certe nec eodem fato trad1t eum periisse, quo Hostilianum extinctum narrat

Victor, & ante Gallum jam soli Decio designatum haeredem imperii Hostilianum, ex reliquis Nummorum

Lapidumve monumentis clare licet eruere. Hostiliano vero demum sublato, VOLUsIANUM Augustum cum Patre GALLO declaratum, videtur ex Nummis

colligi, in quibus Volusianus Caesar primum dimis,

postea solus vel cum Patre Augustus nominatur. Sed obscuriora adhuc proxima GALLIANI & VALERIANORUM tempora simul & imperia, quibus certe Nummi dilucidam quandam facem praeferunt. Hic enim aut titubantes passim videas scriptores Historiar Augustae, aut caliginem crebro lectori offundentes. Id vero & agnovit & probavit re ipsa doctissimus Cafau- bonus, dum in eadem eruenda haud unius lapsus rei quit vestigia. Ac primo de VALERIANoJ UNIORE an Augustus vel Caesar tantum sit declaratus, haec refert

Trebellius Pollio , ubi se continuo se stater bin hoc est

Gallieni J VALERIANus es interemptus, quem multi Augustum, multi Caesarem, multi neutrum fuisse dicunt, quod veri iis non es. Siquidem capto jamValeriano scriptum inv nimin infastisN ALERIΛNO IMPERAΤORE COS.

110쪽

uis igitur alius esse potuit Haterianus, nisi Gallienis ter ρHuic certe Valeriano Juniori Augusti nomen tribuit nummus Graecus apud Occonem; sed qui ad alterum SALONINuM VALERIANuΜ Gallieni non fratrem, sed filium referri debuerat. Id enim manifeste

arguit ejus inscriptio, ΠΥ. AI K. CΑΛΩΝ. ΟΥΑΛΕ-MANO C. CEB. hoc est, Publius Licinius Saloninus Valerianus Augustus; & simul Caesarem eum non solum, quod tradit Victor Schotti, sed Augustum etiam declaratum. Frustra vero additum a Trebellio, quod nullus alius potuerit esse Valerianus, n isi Gallien i. Tres en im Valeriani in Nummis, prior P. LICINIuS VALERI A N U S a Persis captus, alter itidem P. LICINIus VAL ΕαI ANus filius superioris & frater Gallieni, Onustio & Goliato P. AuαEL Ius LICINuς VALERIus VAL ERIANu S, quem prope Mediolanum sepultum vult Trebellius; tertius, P. LICINI usCORNELΙuS SALONINuS V ALERIANus Gallieni filius. Ita duo in antiquis Nummis Gallieni, unus P. LICINIus GALLIE Nus Valeriani filius, qui diu rebus Romanis praefuit, alteria. 1 u L. SALONINuS GALLiENus Non. C AEs. Gallieni filius, ac Salonini Valeriani frater minor, & qui proinde Trebellio Gallienus minor Saloninus haud immerito dic, tur. Unde miror virum doctum, qui nuper observationes Historicas ex antiquis Lapidibus ac Nummis concinnavit, in tradendis Valerianis &Gallienis ali,

quos confudisse, alios praeteriisse. Illos vero minusculos seu tumultuarios Caesares circa eadem tempora e Ortos, quos sub xxx Tyrannorum nomine Trebellius Pollio complexus est, paucissimis exceptis tradunt antiqua Numismata. Ita quidem, ut qui ex iis vel gusti vel Caesares declarati, aut quibus nominibus ac

SEARCH

MENU NAVIGATION