Ezechielis Spanhemii Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum

발행: 1671년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DE PRAEST. ET USU NUMIs M.

nae ab Augusto constituos, aut vero ad AEdiles superiorem denarium refert. Istis enim haud aliud incumbebat quam frumenti ab illis Curatoribus missi aut aliunde in Urbem adlati distributio. Certe Dio haud alium in finem institutos ab Augusto Praefectos Anno

distributionem, & juxta eum Suetonius, flumenti postmis disi endi. Neque vero aliud AEdilium hac in re &quidem Curulium munus, ut ex innumeris auctorum locis constat, & adlato paullo ante ex Livio, quam ut frumentum populo in Modios certo pretio dividerent. At diversa ab his eorum procuratio, quibuS CXtra O dinem emendi in transmarinis provinciis frumenti ac in urbem mittendi provincia committebatur , ut de Bruto & Cassio paullo ante ex Tullio vidimus &quam proinde similem curationem extra ordinem delatam, notat singularis illa Nummi inscriptio , C EFrumentum Emundum Ex Senatus Consulto. Quo etiam opportune referendus nummuS aureuS, a Patino nostro

primum vulgatus in eadem Gente Servilia , qui spicas exhibet navigio impositas ; ad innuendam nempe empti in ea curatione frumenti transvectionem. Ut mitatam subsellia quibus in superiori denario duo illi togati

insident ad hoc munus electi, alios eosdem quam Ε-diles Curules satis arguere, quibus consueto more Sellae Curules fuissent adpositae. Eximii autem honoris loco habitum quondam apud Majores vestros totum hoc Annonae curandae munuS, quale Pompeio etiam eXtra ord1nem delatum constat, idem vero viluisse postea docet nos Boethius, s quis quondam populi curasi Lib. iri defit annonam, magnus habebatur: Nunc ea Praefectara quid CQn Q abjectius p Neque vero ab AEDILIBUS PLEBIs e

sulasse, Annonae procurationem , vel ex Julii facto con-ZZZ a stat,

62쪽

1 8 DIssERTATIO SEXTAnio lib. stat, a quo sex AEdiles constituti, duo Patritii, qua- - δ δ' tuor Plebeii, ex quibus postremis duo AEdiles Plebis Cereales vocabantur. Errat enim Dionis Interpres, qui praeter auctoris mentem, hos AEdiles Cereales de Patriatiis interpretatur. Contrarium certe fatis evincunt duae illae Inscriptiones, quas jam vidit Fulvius, ubi AEdilium Plebis Cerealium diserta occurrit mentio. Haud incoinmode vero idem Fulvius ad similes Ediles refert den rium Gentis Fanniae, qui illinc Cereris caput exhibet cum inscr. AED. PL. seu AEdiles Plebis, & in aversia duas figuras sedentCS. Ut inde etiam liqueat non Patriciis sed Plebeiis Gent, buS eandem annumerandam. Alias quum ad utrosque Ediles cum Curules , tum Pebleios ludorum etiam spectaret procuratio , & ad priores quidem ludorum 1 lemnium, ad posteriores plebeiorum, seu Megalensium aliorumque id genus, hinc petita etiam inde in iisdem nummis symbola quibus utraque dignitas adumbraretur. Hinc CURULIS AE DI LITAS non

solum Tigride, Baccho, Thyrso, aliisque Liberalium symbolis designata, sed etiam Venationis, quae Vulgo

cum Ludis editae, monumentiS, ut in sequenti den rio Cn. Plancii; sicut rursus AEdiles Plebis C. Valerium &C. Sextium signat praeclarus nummuS a Cl. S guino VulgatuS, cum SCIPIONIS NASSICAE CLfigie in anteriori parte, Bovis autem capite in aVe

Reli

63쪽

Reliqua , quae ad posteriorem hunc Nummum spectant, petat Lector ex codem Seguino, ac insuper ex Fabro ad Illustrium Imagines Fulvii. Illud certe inde liquet, cum Sextiae Gentis servatam in nummis memoriam , quod negabat FulVius, tum revera plebeiam fuisse, & a Sextia, quae Patritia erat, diversam, Ut erudite jam olim contra Robortellum monuerat Sigonius. Neque vero aliter in praedicto denario sub Bovini capitis essigie designatos & expressos videas AE D. seu ades in nummo Gentis Corneliae, qui novissime Fulvianae collectioni accessit. Sicut vero Consules, Praetores, AEdiles, Sella Curuli designari paullo ante vidimus , ita etiam PRAEFECΤΙs URBIs eandem tri-

Neque enim opus mea sententia cum Ursino hanc Sellam Curulem ad Praeturam patris hujus Reguli r ferre , qui in priori nummi parte signatur. Insignis hanc in rem Dionis locus, ubi observat Praefectos Urbis a Julio Caesare cum M. Lepido relictos, qui illo Lib. a m. absente res Urbis administrarent, accusatos inter alia

quod in eo Magistratu Sella Curuli essent usi, haud ali-Z a Z 3 ter

64쪽

sso D Iss ΕαTATIO SEXTA ter ac Magister Equitum, verum eos adlata lege absolutos. Adeo ut si Regulus iste, in alto auctorum de Praefectura ejus urbana silentio, in hanc Praefectorum classem adscribatur, res liquida sit, cur sellam Curulem, in memoriam illius Magistratus adpingi in denario curaverit. Et si ad Praefectum Urbis oculos Con- Vertamus, qui Libera Republica feriarum Latinarum

caussa institutus, & qualis etiam huic Regulo digniutas obtingere potuit, eundem vice Consulis notum hoc munus obivisse, ac ut Tacitus de eodem loquitur, An δ' VI qui confiulare minus usurpet, adeo ut sellae Consularis jus

' tum illi fuisse nemo negaverit. Posteriori quidem aevo Urbis Praefectos peculiari ac superbo usos vehiculo, &singulari quidem privilegio , observo apud Symm

Lib. x. Ε- chum, urbanaefastigiumpotestatis peregrini ac seuperbi veb pyix R' culi usius attollaret. quod a se tamen in ea dignitate constitutus amolitur. Alias praeter hunc Regulum, Munatium Plancum Praefectura etiam Urbis insignem notat Gentis Munatiae denarius. Immo quod non observarunt diligentes Antiquarii, CENSORIAE etiam dignitatis: servata in iisdem denariis memoria. Neque vero verisimile videbatur, ut quum alii omnis ferme generis Magistratus in iisdem signarentur, Cen- in Catone surae , aliorum Magistratuum fastigii, ut Plutarcho Myj Vocatur, nulla in iisdem mentio obversaretur. Ad eam vero omnino spectare mihi videtur sequens denarius

Gentis Liciniae, quem ad Licinium Crassum Equit tui in Gallia a Caesare Praefectum referebat Fulvius. At liquebit facile eodem denotari transvectionem Ε-quitis, qualis coram Censoribus fieri solita , ut eam

in Pom- describit Plutarchus, ac respicere proinde eundem do P Q narium ad Censuram a patre ejusdem Crassi; ut ex eodem Plutarcho scimus, gestam. Quod ipsum firmat

65쪽

DE PILAE S T. ET USU NUMIS M. yy I

Claudii Caesaris nummus, in quo ipse Imperator si dens pro Tribunali, ante similis Equitis transvectio cum inscr. CENSOR. Sed en utrumque cum Licinii Crasti, tum Claudii nummum. Quamquam eodem Licinii denario, Princeps Juventutis mihi videtur ille designari, quales vulgo nobilis

simi adolescentes ex Equestri ordine, Ut notum, Cre bantur. Quod egregie etiam adstruit aureus Commodi nummus, quem possidet omni laude major Cardinalis Leopoldus ab Etruria, in quo similis plane typus stantis figurae quae Equum tenet,& quo designaturidem Commodus inter Principes Juventutis cooptatuS, ut e Lampridito scimus, & qua de re alibi insequentibus.

tidem quasi in Coloniis & Municipiis Censores, ut observarunt viri docti, praeter lapides antiquos signant aliquot denarii Gentis AEbutiae, & qualem Magistratum gessisse in patria siua Hadrianum auctor est

Spartianus. Neque Vero QS AESΤORUM &Pλο- sty ESTORUM infrequens in iisdem denariis mentio , & quidem Quaestorum dum Urbanorum tum Pr vincialium , Proconsulis puta, aut si mavis juxta doctos antiquarios, Proconsule; qui nempe quandoque Consulari imperio provinciam administraret, qualis Silanus in Gente Junia M. S 1 L AN US AUG. Q. PRΟ. Cos. Non audiendus vero vir doctus&elegantis in-

66쪽

Acad. Quaest. l. IIThes. Grut

Fsa D IssERTATIO SEXTA genii amicus noster, qui Proquaestores, quorum men

tio in praeclara illa Inscriptione Pisiana de Inferiis Cati

Caeclaris Augusti Nepotis , coram Proquaestoribus prima quoque tempore, maVult Provinciae Quaestores quam Proquaestores interpretari. Proquaestorum certe , ut Nummos mittam & Marmora, praeter alios, Livium puta & Scriptorem belli Africani, meminit haud semel Tullius, Lucusius Proquaestore aliquot annos, &c. Haud omittendus vero denarius Gentis Plaetoriae , in quo hinc MONETA signatur , illinc L. PLAEΤoRIUS in testor; ut facile intelligamus, cur uaestor adAE -

. rium Occurrat in eodem marmore Pisiano, aut suae tor

ab AErario, in aliis antiquis lapidibus es, vel juxta Vetustae legis fragmentum. V. G. araei AErartum Provinciam sit nent. Sicut vero A rarii publici, & pecuniae in Provinciis administratio vulgo penes Quaestores mansit; ita Monetae signandae curam in Urbe modo ad Triumviros MonetaleS, modo ad Quatuorviros circaJ. Caesaris tempora , modo ad Tres Praefectos sub Augusto iterum redactam, quondam etiam ad Curatores quoLdam ita dictos , incerto munero spectasse, eandemque vel Denariorum flandorum , Vel Auri, Argenti, ΣΞris flandi, feriundi; vel Argento etiam publice feriundo titulis signatam , non aliunde luculentiusquam ex eadem moneta discimus. In ea enim crebro occurrunt ΙΙ Ι-v I R. A. A. A. F. F. Triumvir Auro, Amyuto, AEre, Flando, Feriundo Vel, Im-v I R. A. P. F. 'uatuo Hir Argento Publice Feriundo ; ita enim mallem

postrema interpretari quam cum doctis antiquariis Argeuto Publico, praeeunte mihi Tullio, e Ss Argentum esurum publicesignato. Quo spectat Gentis Flaminiae denarius, in quo quidam L. Flaminius Chilo legitur fuisse inter primos Quatuorviros Flandae Monetae. Ita

67쪽

Ita enim malo haec verba interpretari PRI. FL. Im-VIR PRI. FL. uatuorvis Primus Flavit , quam juXta priorem Fulvii explicationem , ut Primus Flamen J. nempe Caesaris designetur. Altum enim de hoc Flamine ejusque primatu silentium, quem M. Antonius Divi Julii Sacerdos & Consul potiori jure sibi vindicat. Neque ulla et1am in eodem denario Julii mentio vel e-gies, sed expressa Deae Monetae, sicut in aliis nummis visitur imago, & addita Quatuorviri Flandae Monetae dignitas, qualis a Julio Caesare primum instituta, aucto scilicet Triumvirorum Monetalium numero. N que tamen ignoti mihi, ut obiter hoc addam, Primi id genus Flamines, seu πρωπι ρεῶς in monumentiSantiquis Lapidum Nummorumque designati, de quibus insta alio loco. Flandae autem Monetae mentiΟ-nem itidem videas apud Symmachum, Uandae Monetae Lib- nequitiam decoquat larga purgatio. Id vero cudendae Mo- ' 'netae munus haud mirum quandoque monetalibus instrumentis, Incude, Malleo, Forcipe, designari; ut in aliquot denariis Gentis Carisiae. Unde adposite Hierony mus; Per exesum montem hau aucula habitacula, i ' Vix3 in quibus scabraejam Incudes of GMasiel, quibuspecunia olim ilia, T. P. signatae visebantur. Immo, quod aliaS Ut opinor igno- pag. 233. tum, Lentulus quidam in Cornelia CUR. X. FL. Curator Denariorum Flandorum inscribitur. Ita ut eorum

etiam nomina, quibus Julii & Augusti aetate vulgo haec

A a a a cura

68쪽

s 34 DIssERTATIO SEXTA . cura incumbebat, inde adhuc hodie innotescant. hic mortuo aut absente Triumviro Monetali,alium in ejus locum suffectum cum Titulo Pro Triumviri liquet exsequenti denario, in quo C. MARIUS PRO ΙΙI-VIR. describitur, additis Triumvirorum Reip. Constituendae capitibus, η-Sequiori autem aevo munus hoc signandae pecuniae pe-nCS ProcuratoreS monetarum novimus exstitisse, qui pendentes a nutu Comiti S Sacrarum Largitionum, ejusdem auctoritate pecuniam curabant signari. Liquet id cum ex Cassiodoro, tum Ammiano, qui eosdem Lib- x M. alibi GMonetae Praepsitos vocat. In Coloniis Vero, Municipiis, ac liberis Civitatibus relicta sub Imperio Caesarum per aliquot saecula facultas illa signandae monetae. Id vero non arguunt solum tot nummi ejusmodi Urbium & Coloniarum adhuc superstites cum Cisarum quorum aetate percussi in anteriori parte effigie, sed clarius expressa in aliquot ex iis eadem facultas, Caesaru mindulgentia iis concessa. Hinc in nummo Coloniae Patrensis sub Augusto, quem cum selectis aliis vulgavit nuper saepe laudatus Seguinus , I ND ULGENTIAE AUGUSTI MONEΤAIΜPETRAΤΑ, & in aliis duobus Coloniae Romulensis sub Augusto ac Tiberio, PER M. DIVI. AUG. COL. R O M. seu Permissu Disi a gusti Colonia Romulemis. consueto apud Livium loquendi Lib. xxxv I genere, Permissu Consilis, Permissu Imperatoris. Quo refe-

xxxv rendus

69쪽

DE P R AE S T. ET USU NUMIs M. fffrendus etiam praeclaruS nummus Drusi; qui in aversa parte caput Mercurii exhibet, & inscr. PERMISSU in Gi L. APRONI PRO Cos Io. Alius itidem huc spe Chijstina ctat nummus ejusdem Regiae Gazar, in qua duae figurae R O cum puero & inscr. quae praeferre Videbatur eruditis antiquariis PER M. ΙΜΡ. G Εα. Neque huic dissimilis Domitiani nummus Mediceus Corinthi percussus, PER M. I ΜΡ. Co R. quomodo & in priori nummo pro GER, facile Co R, legendum existimarem. Occurrit Praeterea nummus primae magnitudinis apud Procerum Vestratium decus Camillum Maximi, in quo Aquila cum signis Legionum & inscr. PERMIssu C 2ps Aα1s TIB Εα11. Cui suffragatur alius ejusdem Tiberii, quem jam possidet Muteum Regium

Parisiense, MUNIC. ΙΤ ΑLIC. PER M. DI V. AUG.

Quae cimelia vulgo parum nota vel obiter indicasse, haud ingratum Lectori futurum reor. Neque vero repugnans id genus inscriptiones eorum sententiar ut existimabat singulari virtute & horum studiorum peritia insignis amicus noster qui etiam sub Caesaribus penes Senatum aeris in urbe signandi facultatem mansisse tradiderunt. Id enim & aperte antiqui Auctores docent, & clarissime evincunt nota S.C. Vulgo aereis Nummis adhuc infinita copia superstitibus impressa. At non eadem Coloniarum & Municipiorum ratio, quae inter alia privilegia quibus a Caesaribus ornabantur , illud etiam signandae monetae singulari eorundem indulgentia &permissu consequutae, publice etiam ingrati animi monumentum profiteri ambiebant. DUUMv1Ros vero iisdem Coloniis deducendis, frequenter etiam inummi id genus ante oculoS ponunt. Magni enim honoris loco habitum nova earum urbium jacere fundamenta, quae totidem simulacra Urbis gen-

70쪽

DIssERTATIO SEXTAtium dominae habebantur. Hinc jam olim apud Grae, cos Coloniarum duces vulgo Heroibus adscripti, &singulari quadam civium ac posterorum religione consecrati. Equidem ad Corinthum Graeciae ocellum d nuo instaurandam, delectos olim CAECILIUM NIGRUM & C. HE I U Μ 1I-VIR. haud immerito colligas, quod alibi monui, ex Veneris essigie & C

RINT. nomine in anteriori parte expresso. Sic eorum nomina, a quibus Colonia Carthaginem circa eadem tempora deducta, apud Tertullianum posterorum m moriae tradita reperies, indicata etiam ea muneris parte, quam in illa instauratione Duumviri sibi vindic

De Pallio. runt; ubi moenia Statilius Taurus imposivit, solemnia Sentius Saturniums enarravit. Id enim singularis praerogativae

haud ignoras, Urbem moenibus cinxisse, Unde Dido

sua decora apud poetam enumerans, in mea uia vidi, Lib. 3 c. de &in Codice Theodosiano Murorum instructio interpu- Dpς PRhl blica Principum opera refertur. Utriusque vero nomianis, & Statilii Tauri & Sentii Saturnini memoriam etiamnum servant antiqui denarii. Inde autem liquet, haud immerito a Triumviris Monetalibus quaesitum Augusto decus; ab instaurata nempe ejus auspiciis haud una Colonia. Unde videas in denariis aliquot Gentis Petroniae, hinc Augusti effigiem, illinc Sirene, Peg so, Falcata Luna cum stella, designari Neapolis, C rinthi , ac ut primi observamus, Byzantii instaurationem. Postremum certe luculenter arguunt alii nummi , in quibus depictum vulgo illud Byzantinorum insigne, nomine eorundem adscripto. Cujus rei fidem facient sequentia ectypa, primum denarii illius, cujus meminimus , alterum nummi a Byzantinis percussi,

eum inscr. B TZANTIΩN, TRIUM

SEARCH

MENU NAVIGATION