Josephi Simonii Assemani, Sacrosanctae Basilicae Vaticanae canonici ... De sanctis Ferentinis in Tuscia Bonifacio ac Redempto episcopis, deque presbytero et martyre Eutychio, de quibus Sanctus Gregorius Papa in libro Dialogorum scribit, dissertatio

발행: 1745년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Pergulanar apud eumdem Hen schenium pag. 5. Pos modum missus ad Ametiam , plumbum bulliens mergitur in os eius ; ct projectus in Taberim cum mola ad collum : quaesionariis re cuntibus penit usus, ct occidit octo ex eis, alii autem qui evaserunt , baptizati sunt a S. Eutitio . Eutilius enim , & Eutychius promiscue vocatur : de quo idem Henschenius in notis ad Codicem Fugubinum, & Bode censem pag. 4. Qimus nos 1s . Maji de S. Eutitio Presb 'tero , eumque

sub Maximiano potius , quam sub Claudio , passum

offendimus ; curabat cutem Ecclesiam Ferentinam in is Hetruria, modico trans alteram ripam Taberis intem pallo . Scio , haec, quae de quaestionariis post S. Secundi martyrium narrantur, verbum fere ad verbum haberi in actis S S. Valentini Presbyteri, & Hilarii Diaconi , quae supra retulimus. Verum non est hic nostrum , quaecumque in actis Martyrum exponuntur, ad lydium exantinis lapidem revocare . Quamplura sunt acta, quae additiones hujusmodi retinent, sive detractiones, aut mutationes: quae tamen non sunt idcirco penitus rejicienda , quum hoc nihil referat quantum

ad historiae veritatem , sed Scriptorum culpae sit adscribendum , dum de emendatis inemendata scriptitant, ut

ait S. Hieronymus Praefat. in librum Paralipomenon: hujusmodi enim corruptelae , eodem Hieronymo te ste in Praefat. ad Evangelia, inde provenire solent,

pel quia a vitiosis interpretibus quaedam funt male reridita ; vel a praesumptoribus imperitis emendata per- mersius , vel a librariis dormientibus aut addita, aut

mutata. Eminentissimus Baronius in notis ad Martyrologium Romanum saepissime corruptelas hujusmodi in actis sanctorum deprehendit, censorio calamo per' stringit , & emendat ; quin tamen acta ipsa penitus rejiciat. Instar omnium, quae huc congerere possem, hoc unum satis sit . In notis ad diem 1. Septembris

de S. Prisci Episcopi & Sociorum vita sic pronunciat.

132쪽

vIII. Eu ebium Ferentinum diffferre etiam ab aliis Eutychiis quorum Sige-bertus , ct alii

meminere,

i DES. EUTTCHIO PRESB. Fuisquis fuerit ejus Auctor, constat quidem inscitia rerum , ac temporum, nonnuus peritati contraria admi

fuisse, ut ea, ejus principio leguntur de Valente , ta malentiniano Augustis , quos dicit acerbi si me Dei Ecclesiam persequutos esse, eorumque auctoritate hos sanctos Episcopos Africa pulpos , naΠique carissae impositos, ac maris tempesuti commissos . Id factum Baronius ad Vandalicam potius persecutionem refert: suae enim inperfecutione Vandalica factasent, in confulte admodum Auctor ille Valentiniano , atque Valenti Imperatoribus adscripsit . Quidquid autem

sit, sive auctor vitae S. Secundi Martyris hoc factum ex actis SS.Valentini, & Hilarii mutuatus fuerit: quod vero propius existimo, quum haec acta sint longe vetustiora : sive potius id post obitum S S. Valentini& Hilarii gestum dicatur , quod in aliis Codicibus de

S. Secundo Martyre legebatur; sive demum utrumque fastum ita vere contigerit , uti utrobique narratur ;constat tamen ex utraque Sanctorum Martyrum vita,

B. Eutychium Presbyterum Ferentinum , tam Sanctorum Ualentini, & Hilarii, quam S. Secundi aequalem fuisse ; ac proinde Diocletiani & Maximiani temporisbus claruisse ; ab eoque Eutyche differre, qui Sanctae Flaviae Domitillae, Maronis , & Victorini socius, Tra-jano imperante lauream martyrii est adeptus. VIII. Sigebertus in Chronico ad annum 959. binos Eut cΘios memorat, quorum Reliquias ex Italia in Gallias a Theodorico Metensi Episcopo , & ab

Imperatore Othone translatas agirmat : unum Videlicet , quem supra diximus, socium Uistorini & Maronis fuisse ; alterum, quem ipse Sigebertus appellat

socium S. Elpidii Cons foris. Hoc anno , inquit, Theodoricus Metensium Episcopus, Imperatori Othoni I. fanguine , dilectione , ac familiaritate caeteris depinctior, dum in Italia expeditione per triennium sub eo militorct, multo capita, G pignora Sanctorum de d

133쪽

versis Italiae locis, quocumque modo potuit , collegit. Primum e Marsia S. E idium Confessorem, cujus fο-cium Eut ychium Episcopum ipse Imperator jam fusu-lerat. Ab Amiternis Euochetem Marorem cum Reliquiis Maronis, G Victorini sociorum ejus . Hactenus Sigebertus. Meminit hujus translationis Baroniustam in annalibus ad annum 969., quam in notis ad Martyrologium Romanum die et . Septembris. Verba ejus haec sunt . Scribit Sigebertus, fucras Reliquias

S. Elpidii socii 5'. Euochii Episcopi a regione Marin

forum translatas esse in Guuias anno Domini 969. Quis vero fuerit Eutychius ille Episcopus, non eXponit. Elpidium autem Abbatem fuisse, cujus nomine oppidum in Piceno idcirco appellatum, quod sacrum ejus corpus se possidere congaudet , ibidem tradit :quem & Petrus in catalogo lib. 8. cap. 28. Cappadocem genere fuisse ait: adeoque ille Baronio videtur, de quo praeclara Palladius narrat cap. 77. Ut ut sit, Eutychius iste Episcopus & Confessor a nostro Eutychio Presbytero Ferentino differt, non modo ob dignitatem Episcopalem , qua ornatus fuisse dicitur ; sed etiam quia socius Elpidii Abbatis fuit , & quia sacrae ejus Reliquiae in Gallias sunt translatae: ubi noster Eutychius adhuc in Surianensi Crypta colitur , estque Presbyteratus, & Martyrii honore insignis. IX. Idem dicendum de aliis Eutychiis martyribus , quos supra recensui. Nemini eorum conveniunt, quae de Eutychio Presbytero Ferentino ac Martyre eX certa majorum traditione , & ex authenticis documentis sunt producta ; Acta scilicet , martyrium , locus sepulturae, Ecclesia demum Surianensis , in qua sacrum ejus Corpus fideles venerantur. Ubi caeteri , quorum Catalogum supra texui , Martyres Eutychii, neque in hac Tusciae parte sunt passi, neque ibi sepulti, aut Ecclesiam habuere sed ut ex Martyrolo giis constat, sanguinem pro Christo fuderunt Carrhis P ' an

IX. Item alium esse Eutychium Ferentinum ab Eutyche illo , qui in Umbriar claruit.

134쪽

in Mesopotamia, Alexandriae in AEgypto, in Mauritania Caesariensi , in Thracia , Ancyrae in Galatia, in Asia , in Cilicia , Cyzici, Thessalonicae, Messanae, Syracusis, Aquilejae , Puteolis, Comi. Is Vero, quem Acta S. Concordii Presbyteri, & Martyris Spoletini apud Usu ardum die 1. Januarii exhibent , Eusches in Umbria quidem floruit; verum solitariam ibi vitam sub Anthimo Umbriae Episcopo egit, non Presibyter fuit, neque Ferentinam Ecclesiam sub Dionysio

Episcopo rexit, neque martyrium passiis legitur, aut quo mortis genere ex hac luce migraverit, de ipso narratur. Nulla ergo auctoritate, nullo fundamento de aliis Eutychiis posset quis id affirmare , quod nos ex S. Gregorio I. , eX S. Leone IV., ex perantiquis Sanctorum Actis , & ex Instrumento Inventionis, &Recognitionis sacrarum Reliquiarum de S. Eutychio nos o Presbytero Ferentino , & Martyre demonstra

De Dolesia, ct festo ejusdem S. Ochii Presbyteri di Mar

ris, apud Surianenjes , deque manna ct fantuine inde Icatarientibus.

X. Hujus quidem Ferentini Eutychii nomen ,

quum in antiquis Martyrologiis, ut diximus, nequaquam inscriptum fuerit, non est. tamen dubitandum , quin ejus cultui certum diem Ferentini, Ulterbienses, Hortant, ac Surianenses olim assignaverint, in iis praesertim Ecclesiis, ubi ipsius Reliquiae habentur. Irata Manuscripto Hortano , quod ex Autographo Ferentino exaratum videtur, prodiit autem apud Pennatium pag. 279. , passus dicitur die XI Maii. Tunenkulator tenens gladium , uno imι percussit, G migravit ad Dominum Idibus Maji. Eadem leguntur in Codice MS. Ecclesiae Cathedralis Viterbiensis, quem publici juris fecit cl. Hen schenius ad diem Is . Majipag. 46O. Tunc Spiculator tenens gladium, uno i Ita perculsis , ct migrapit ad Dominum sub die Huunt Maji , hoc est die decima quinta messis Maii. Hanc autem diem XV. Maji Eutychio Presbytero, & Mamtyri olim apud Surianenses, qui sacrum ipsius Compus

135쪽

pus possident, nuncupatam fuisse , liquet ex Instrumento recognitionis Corporis ejusdem ab Henrico Bruno civitatis Hortanae, & Castellatiae Episcopo anno I 495. factae, ubi Acta illa, quae ex manuscripto Ecclehae Viterbiensis supra laudavimus, in quinque

Lectiones divisa , singulis annis in feso ejusdem sancti

Mart 'ris a Sacerdotibus in Matutinis, ta aliis Horis Canonicis recitari consuevisse perhibentur. Addit Ferrarius in Catalogo Sane torum Italiae ex Tabulis Ecclesiae Hortanae , & Surianensis , ubi S. Eutychius

praecipue uti Tutelaris, ac Patronus colitur , non eum tantum diem sacrum Eutychio esse , sed alios praeterea

dies: Cuius Corpus, inquit, a Beato Dionasio Episcopo a Ciericis adiuto noctu sepelitur in cr ta : ex qua aqua infirmis sanitatem impertiens, usque in praesentyfatere dicitur , ta manna pluries colligi, praesertim iusso Paschatis, Pentecoses, Assumptionis, ta hac die XV. Maji quibus anni tempor bus ad Eutitii GHesiam quae in Hortana Diaeces confructu , haud mediocrem apud finitimos populos penerationem habet ) Prooemio fleri confvepit. Andreas Guidus in Appendice ad Tullium Cimam , qui Martyrium S. Eutychii de Latino in Italicum sermonem transtulerat , apud Hen- schenium pag.453. praeter memoratos a Ferrario dies,

etiam primum Maji in honorem S. Eutychii celebrari

affirmat. Insuper feria fecunda Paschae , G simili fcria Pentecoses, nec non die prima , O decima uinta Maji , solet dicta Ecclesia ab immemorabili tempore procelsionaliter visitari a Claro , atque a Confraternitatibus quinque ibidem canonice crectis interpententibus cum Metisratu loci praecipuae cujusque notae personis. Denique ex eodem Tullio Cima, ejusque continuatore Andrea Guido cl. Henschenius pag. 452. tractatum integrum actis Eutychianis subjungit , cui Titulus : Analecto de Ecclesia S. Eutitii G Asinna ibidem scaturiente: qua de re fusius post Hen schenium . P χ agit

136쪽

116 DE LEUT CHIO PRESB.

agit Splendianus Andreas Pennatius lib. q. cap. 8. &1eqq. in erudito opere , quod Italice composuit, hoc titulo praenotatum : Vita di S. Eutiato Sacerdote e Martire; evulgavit autem Monte Phalisco, opis Seminarii anno 1 11. Idem Auctor lib. 4. cap. II. non solum Manna scribit ex Tiburtini lapidis tabula scaturire ; sed etiam Sanguinem bis emanasse; anno scilicet 1585. die 19. Martii, & anno III 4. die Σ. Aprialis , cujus facti authenticum documentum asserit fuisse confectum , ejusque tria exempla servari : primumo apud Surianensem S. Eutychii Confraternitatem : ait rum in Cancellaria Episcopi Hortant: tertium denique Romam ad Sacram Rituum Congregationem traiis missum . Qui enim S. Gregorii Papae temporibus Redempto Episcopo apparens , publicam Italiae calamitatem praenunciavit, idem nunc quoque manifestis hisce signis cultores suos monere non cessat, ut

137쪽

CAPUT V LDe actis S. Eutychis Presbyterire martyriS.

ad pag. 233. , Nos , inquit pa-gila. 23 I. antiquitatis argumenta in his actis supra pinio sis , praeter enumerata in face pro roma num. XL, Oenumeranda pluteo 3. cap. I. num. 8. hoc loco selegimusa si 'si, a concordia , G similitudine cum aliis Actis e cris, a vocibus, a phr bus , G a vetustatis moribus relatis . Acta nostra S. Mart 'ris Euochii His simpli- ci sunt conflata, sicut G olia Acta recensita, quod est rubolum antiquitatis, ut diximus hoc pluteo , cap. 2. oblema. praecip. num.4. Habent haec Acta concordiam, G similitudinem cum o is Actis sinceris, ut didere es

ex not. I. 3. 4. 9. 29. 37. 4O. 47. sq. 6O. 58. 74. 75. 78. 79. In Appendice Pero not. I. Voces anti

quae fun3 ilius praccipue , Apparitores, Tribunus, Spiculator , Magi, ides Chrisiani, Ethnici saeculis i Iis fideles pocitabant, G advertimus not. I.; G I r o Acto SS. Gratiliani, ct Felicissimae not.27. Phraseronii)uissimae sunt illuc, de Christi negorio , celebrare divina mysteria , not. . ., G I2.,SS: Gratiliani ; G Felicissimae not. Is . Intimabo do-etrinam tuam Claudio not. sa. florent orationes Sanctorum, not. 79. Mos antiquus vigilandi in sepulcris Marurum , not.76. Pergit acta etiam vindicare SS.I

lena

138쪽

II. Notantur ta- meu aliquot menda, qua is

iisdem asiis ob-r fere .

rium non sub Claudio , sed sub C. Galerio

iisdem fere argumentiS. II. Nos Vero , antiquitatem quidem Actorum hujusinodi libenter cum Pennatio admittimus exstabant enim in pervetustis Codicibus Ecclesiarum Vi- terbii, Suriani, & Hortae , eaque Baronius ipse , si habuisset, non secus amplexus fuisset , ac illa acta , quae idem probat S S. Gratiliani & Felicissimae, SS. Valentini & Hilarii, & S. Secundi, in quibus pars rerum

ab Eutychio Martyre gestarum continetur . Eorum is praeterea diserta fit mentio anno I 496.11a Instrumento Inventionis & recognitionis corporis S. Eutychii confecto ab Henrico Bruno Episcopo Hortano , ut supra notavimus. Verum eadem Acta mendis nonnullis scatere , fateri cogimur cum Tillemontio, qui doctas in illa observationes scripsit , quas mox referemus . Hoc & Pennatius ipse non negat , quum pamgila. 23 I. ingenue pronunciat: INLecesse es tamen , ut memoriae occurrat quod multis in locis repetitum est spha maia , cs' Actorum naedos per amanue es , ct f ο-los , Satana adnitente , fuisse ut plurimum immissos, ut illorum obliteratione, fructum ex ipsis in Ecclesia Dei dispergeret, atque inter literariam Rempublicam tricas , O jurgia disseminaret. Sed iustitiae leges non putiuntur , ut oeuli emissilii in hujusmodi pitia a daemone disseminata tantummodo conjiciantur ; a pretiosis Pero Penerabilis antiquitatis gemmis, quae in Actis rutilant , removeantur . Reficiendum bonum ; respuendum malum , si quid in ipsis arte daemonum, ut loquitur Arnobius alibi citatus, inveniatur immixtum. III. Quae igitur in hisce Actis Tillemontio displicent, haec sunt. Acta illa , inquit tom. s. hist. Eccles. not.s 8. in persecutionem Diocletiani, Sanctum Eu0chium notant sub magna perfecutione , quae insurrexit, ut eadem testantur, tempore Claudii Imperatoris. Et

repero S. Graii ianus, de quo illa loquuntur , possu

139쪽

es sub Claudio, s ipsius Actis credendum est: hoc a tem asserunt contigis quarto hujus imperatoris anno:

quod tamen intelligi nequit de Claudio IL, qui nec tribus regnapit annis': neque de Claudio L, qui nullam Christianis intulit persecutionem. Occurritur huic Objectioni, dicendo , Claudii nomen pro C. Galerio Maximiano obrepsisse. In I. Lectione SS. Martyrum Ualentini & Hilarii nomen Maximiani exprimitur : Randem Viterbium appulerunt Maximiano Aet Jo Lmperatore . Item in Actis S. Secundi, & in Martyrologio Romano die I. Junii dicitur S. Secundus sub Diocletiano in Tiberim proyectus. Hanc in rem multa eXempla scite congerit pennatius pag. 14s. & seq. ut ostendat non statim tota Sanctorum acta rejicienda esse ob invectum nominum, vel locorum , aut annorum

opst sita , quod Idibus Maii sit dies decima quinta men- G si sis, multam Iupit noditatem. Insuper oratio illa S. Eu-0chii: Precor te, ut omnes , qui nomen meum inP caverint , G ad te conpersi fuerint ; habeant partem

nobiscum in aeterna secula ; G qui in iso seculo de

uacumque infirmitate , vel tribulasione digne clama perint , petitiones suas impetrare mereantur ; haec, inquam , Orotio fatis es , ut haec acta ulterius non expendamus. Non est opus hic multum immorari: nam diximus supra , sinceris etiam actis Martyrum, non' nulla a librariis addita , inter quae explicationem illam recensemus, & orationem S. Eutychii: quidquid

dicat Pennatius pag. 17s., ubi eamdem orationem tamquam genuinam actorum partem propugnare conatur. Hujusmodi additamenta nihil actorum substantiae officere , ostendunt exempla quamplurima apud Ruinartium de S. Sotere pag.38O. Florentinium de Tuscia Christiana pag. 25. . de S. Romulo Episcopo Fesulano : Baronium tom.3. de S. Petro Martyre Epiri scopo

140쪽

scopo Alexandrino , & alios. Habes quoque eXem plum de Chronico Eusebiano , cui fuerunt additi anni Christi , quos certum est ut inquit Scheistratius tom. I. antiq. dissert.3. cap. I. nec ab Eusebio positor, nec G D. Hieron 'mo ; quandoquidem hic modus numerant auctore Dion Exiguo primum introductus sis pos feculum quintum , tempore justiniani mperatoris.

Demum in Actis Sanctorum , quae a Simeone Metaphraste sunt edita , longe majora cernuntur additamenta , quibus tamen veritas historica non offenditur .

V. Ex hactenus dictis manifeste , ut opinor , colligitur , Ferentinae in Tuscia civitati Episcopos Bonifacium, & Redemptum praefuisse : in eadem insuper urbe claruisse una cum Dionysio Episcopo , Diocletiani, & Maximiani temporibus, etiam sanctum Eutychium Presbyterum , & Martyrem, qui vulgo Eu-titius dicitur . Hunc denique Eutychium eumdem esse, qui a S. Gregorio laudatur, cujus Acta Henschenius, & Pennatius producunt , qui demum in Ecclesia Surianensi die 1 . Maji, in Romano autem Mamtyrologio die is . Aprilis colitur. Quae omnia si Baronius expendisset, futurum fuisse ex istimo, ut pro eo, quo veritatem semper coluit, studio , neque diem IAprilis sancto Eutychio Ferentino Presbytero, & Martyri assignaret; neque in ipsius Elogio Appendicem illam , Ferentini in Hernicis, quae in priori Martyrologii editione non exstabat, apponendam censeret; sed illud potius de ipso amrmaret, quod de S. Boni- facio scripsit, Ferentini in Tuscia Episcopo. Hoc sane nobis pollicemur, ingenium Sanctissimi illius Cardinalis , indolemque spectantibus , qui comperta postmodum Veritate, non est veritus priorem suam sententiam disertis verbis retractare . Quum enim in ea, quam anno I 84. adornaverat, notisque illustrarat ,

Martyrologii Romani editione, ad diem I Junii S. Pro-

SEARCH

MENU NAVIGATION