Annales Academici

발행: 1851년

분량: 704페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

O. 471 formulas in scripturam redigebant, qui non religioni tantum sed scientiae quoque et doctrinis operam dantes populorum ibi magistri, principum consiliarii erant. Et tamen per hos prima juris Romani civilis notitia ad

Germanicas gentes pervenit. Scilicet Romano jure utebatur Ecclesia, crebra erant ejus vestigia in synodorum decretis et epistolis ontificum, multus ejus usus in supplendis iis quae deficerent. Haeterea ubi Romani imperii P Vincias occuparant, una cum institutis etiam jus Romanorum aliquamdiu remansit superstes. Sic sensim, nec uno modo juris Romani elementa etiam extra Italiam propagata inter has gentes fuerunt, ita tamen ut illi, qui juris conservarunt memoriam, non operam darent ut illud plane cognoscerent et explicarent, sed aliis rebus intenti juris sibi eam, qua opus habebant, notitiam ex compendiis e compilationibus petebant, quas invenerant Jam mihi oculos convertite in Italiam, A. major ibi juris Romani memoria. bi plurima vestigia ejus quae ante suerat conditionis, nec crepta unquam fuit plane superstitibus incolis ea quam a majoribus acceperant uris aequalitas magna ibi ecclesiae auctoritas quae jure Romano Vivebat, quid, quod Romae primum deinde Ravennae schola quoque juris aliqua manserit, hujus juris regulas et praecepta secuti sint illi, qui instrumenta conficerent, causasque judicarent, non defuerint hujus juris periti et interpretes. - Α vero ne apud hos urisprudentiam, quae Vere sic dici posset, floruisse existimetis. Usu et memoriari mam juris alienam sibi conservarant, doctrinam ipsam non habebant; sorum spectabant et judicia, ipsos sontes vix cognoscebant. Et tamen ex Italia nova aetas Jurisprudentiae oriunda erat. Quantum ibi saeculo XII uris studium ortum sit derepente et auctum cum Ira ius Bononiae juris sontes explicare aggressus esset, quotus quisque nescit 3Tim primum ibi jus exponi coepit scholaque fuit condita in qua perpetua successione clari doctrina viri illud docuerunt. Quanto studio mox undique ex tota Europa eo confluxerunt juvenes quanta industria audiebant doctorum lectiones de singulis partibus corporis juris quam admirabantur juris Romani praestantiam, nunc demum ejus ambitum intelligentes, ad ejus thesauros admissi l ox illi in patriam singuli suam redeuntes non tantum cognitionem juris Romani justinianei, sed simul sontes ejus genuinos, antea tantum non incognitos, popularibus suis attulerunt, eorumque ipsi

482쪽

472 B. G. I IN TELO ic GEΕR sua vice exstiterunt magistri. Sic effectum ut jus illud, nec antea plane ignotum, justi injustique norma omnibus evaderet, ad quam juris notionem exigerent, ut hoc adhiberent omnes, quoties patriae leges consuetudinesve

deficerent, novaeque causae exsisterent, ut investigarent, excolerent omes

illud sedulo, qui doctrinae laudem sibi quaererent, ut tantam auctoritatem nascisceretur per totam occidentalem Europae partem usque fieret comimae Jam animadvertite qualis illa erat renata Bononiae jurisprudentia. 'odiit illa non ex usu sori, sed ex interpretatione et explicatione sontium juris Romani illos explicabant in scholis docte graviterque illi doctores,

Verba summa cura ponderabant, exponebant uris placita, comparabant similia, dissimilia notabant, verbo non condebant jus sed explicabant, erat eorum jurisprudentia docta et, ut ita dicam, Megeliea. e a me exspectetis ut multis hoc verbis probatum eam notissima sane est eorum doctorum methodus, testes adsunt eorum scripta, glossae lecturae, Summae.

Illud potius attendite quanta fuerit eorum auctoritas, quam laetos fructus tulerit illud studium. Huic debemus laudasium Italiae consuetudinum collectiones, compositos a Gratiano Bononiae juris Canonici sontes, quae simul cum jure Romano ibi explicata, per totam Europam propagata inde

a saeculo duodecim fuerunt. Nec tamen haec jurisprudentia in scholis primum nata, intra earum cancellos contemta mansit. Ipsi deinde doctores usum juris remque orensem non neglexerunt. Testantur hoc consiliorum et responsorum volumina

et tractatus eorum de judiciis, sed inprimis eorum doctrina per discipulos latius propagata non potuit non valere magnopere ad juris investigandi, emendandi, definiendi studium ubivis excitandum ortae sunt non tantum et conditae plures universitates, ubi juris doctrina docebatur, sed apud ipsos populos quoque, aucto rerum commercio, proprii juris cognoscendi et describendi nova exarsit cupido. mino inde a saeculo XII statuta patria et consuetudines describi, tractari, explicari coeperunt. Compositum fuit in Germania speculum Saxonicum et quot tum collecta scriptoque mandata et ab Imperantibus data vel confirmata sunt urbium locorum, regionum statuta, quibus jus definitum, ordinatum, emendatum fuit Sed matur jam in his uris patrii monumentis vestigia occurrunt ejus, quam jus Romanum acquisierat, auctoritatis eo nitrum dominabatur illud in

483쪽

audiret, metuens ne canones prae eo negligerentur. Quae didicerant adhibebant omnes ad jus explicandum et supplendum et ubivis nobis verba, s mulae, praecepta occurrunt, renatae urisprudentiae testimonia. Quid, quod ipsos uris patrii sontes explicare eodem modo et tractare aggrederentura juris Romani libros. Videmus denique saeculo decimo quarto juris Romani et canonici peritos prae aliis in concilio rincipum admissos in Gallia, in Germania, in patria nostra. estis sit ille hilippus a Leydis, qui Comiti Hollandiae et Episcopo rajectino consiliarius adfuit. Sic illa juri rudentia docta et exegetica adhibita sui ipsi juri excolendo et

promovendo, retatque ad vitae usum et praxin, sed ita ut illam ad sua jam praecepta et regulas consormaret, atque sibi hoc ab origine proprium conservavit et retinuit, quod a juris Romani cognitione progressa, jus hoc civile sibi semper praecipuum se et argumentum, ad quod omnia erigeret, emendaret, suppleret. Dissicile dictu est, ΑΑ. haec juri rudentia quantum incrementum ceperit, restituta, saeculo decimo quinto exeunte, antiquarim literarum cognitione. Non ego describam, quomodo tum tota Europa iacies mutata suerit, sed hoc velim animadvertatis quam multorum animos insecerit illa elegantia et venustas, quam in scriptis et operibus veterim admirabantur. Illi recentes ab antiquorum lectione ad suam singuli doctrinam venientes elegantius jam et omatius

eam tractare aggrediebantur Elegantior sic quoque exstitit uri rudentia, simulque accuratior historiae investigatio editique ejus sontes multum contulerunt ad juris intelligentiam conquisitae undique et editae deinde omnes juris reliquiae multa parata subsidia ad pleniorem uris intelligentiam. Ρraeterea inde a saeculo XV describi jam plenius et melius ordinari coeperunt diversarum gentium jura, latae plures leges et ordinationes juris persequendi gratia sorma certa hic illic praescripta aut quae usu invaluerat correcta et confirmata fuit, quae non potuerunt non valere ut jurisprudentiae ambitus et usus in soro et judiciis fuerit auctus. At vero simul sic ericium fuit, ut quae antea suerat una sere et communis omnibus, singulis fieret siquatenus propria. Quo enim magis, latis legibus, descriptoque singularum gentium jure juris diversitas exsisteret, eo magis ita jus proponebatur adureconsultis et ad vitae usum describebatur, quale suit ipsorum genti

484쪽

474 B. I. a IN TELO na MEER acceptum et accommodatum. At vero ne sic distraheretur nimia et divelleretur uri rudentia , aut in scholarum umbram se reciperet a sori vitaeque luce , effecit haec ipsa uris Romani vis atque auctoritas, quam ubivis retinebat. Erat enim mansitque hoc commune omnium us, ex quo omnia juris principia derivarent, quod omnis juris ipsiusque justi esset norma et supplementum, ad quod omnes perpetuo recurrerent tanquam ad sontem juris uberimum. Si exstitit classica illa et elegans uri rudentia ab una parte, quae inexplicando jure Romano et enucleando erat tota, ab altera vero practica illa et popularis, quae in usu sori illustrando et quaestionibus tractandis aut exponendi juribus patriis versabatur, sed et illa uris Romani regulis et praeceptis utebatur perpetuo. In Gallia in primis exculta fuit illa elegantior jumprudentia et a quantis quidem hac aetate viris. Quis ignorat Tilios, uarenos Hotomannos Quis Donellum non novit At vero omnium famam obscuravit ejus aemulus Haesus, qui interpretandi arte, sagacitate et doctrina omnes vicit, cujus vix quisquam attigit praestantiam, superavit nemo. Quam docte Theodosianum Codicem explicuit Gothosted lAt vero nec patrium propriumque jus propterea negligebatur. Eadem methodo docte me hercule et erudite explicuerim illud viri doctrina non tantum, sed usu sori etiam conspicui Μοlinaeus, Argentraeus, Chopinus alii, prudentia clari, aderant in judiciis et conciliis regis, nolo enim conge ranomina. Ferax fuit tum Gallia virorum in hac doctrina nobilium. Nec deerant in Germania juris veteris cultores, celebria ibi quoque nomina Haloandri, Sichardi, e clarii, sed praeterea multorum industria ibi varia juris capita accuratissime tractavit; scripta opera de juris usu permulta; adhibita etiam ad leges et ordinationes conficiendas opera Iurisconsultorum. In Belgio quoque Giphani patria, in patria nostra quoque muri jura explicuerimi, illustrerunt, doctrina pariter muneribusque clari omnes a tem hac aetate JC eadem via in uris studio progrediebantur, qua in ure Romano explicando uti solebant, ipsamque justi injustique notionem magis ex scripto jure eruere et interpretando deducere studuerunt, quam ut philosophice de ea disputarent. Attamen ipsa uri rudentia plura jam complexa erat; nam quamquam juris civilis in primis studio intineretur, illud ipsum non tantum ex uris Romani reliquiis, et quidem multo plenius meliusque quam antea cognitis, sed etiam ex consuetudinibus legibusque

485쪽

O O. 475 singularum genuum explicabat et illustrabat, nec interpretando solum, sed Macribendo constituendoque uri quoque suit illa adhibita.

Quantum mutata erat Europae iacies saeculo XVI exeunte, ab illa quae ante fuerat Jam aderant multa regna, diversaeque gentes sua singulae jura habentes, multis tamen rerum commerciis conjunctae belli ac pacis alia invaluerat ratio sacrorum reformatio juris canonici auctoritatem multis locis inhegerat,

auxerat juris civilis patriique imperium , libertatis studium jurisque omnibus aequi desiderium magis apud ipsos populos creverat justi injustique notionem accuratius investigare, de summo uris principio quaerere, illudque adhibere gentium inter se necessitatibus, ipsiusque civitates ordinationi coeperant eruditi. In primis hoc sacere instituit patriae nostrae decus Hugo Grotius. Cum opus suum ederet de jure belli ac pacis evasit novae viae auctor, qua multi deinde progressi sunt in colenda jurisprudentia, ejusque ternunos late protulit. Condidit juris naturae et gentium doctrinam. Scilicet do jure naturali longe ante jam quaedam disputarant Scholastici, homas Aquinas praecipue his successerant alii, sed quam jejuno et exiliteri At vero uinibus notum est, quomodo Grotius de principio et sonte juris ex ipsa humana natura repetendo, ad societatem apta et destinata, disputarit, quomodo distinxerit inter jus naturale et voluntarium, quatenus illud natura, hoc voluntate divina seu humana nitatur, quo modo hinc progressus conatus sit jura inter gentes definire urisque notionem adhibere earum inter se commerciis. Ab eo inde tempore multum in jurisprudentia valuisse philosophiae studium, sacile, credo, conceditis. Agi tum quoque coepit defundamento civitatium, de jure summi imperantis, de variis uris publici partibus multo quam ante accuratius et melim. Sic excultum fuit deinde jus gentium, adhibitaque juris notio ad definiendam rationem, quae inter singulos civium ordines ipsamque civitatem et cives intercedit, de juris puniendi fundamento et poenarum fine accuratius fuit quaesitum, disputatum fuit de summo uris principio, essetne illud sola mentis cogitatione assequendum, an derivandiu a morali hominum natura, an vero experientia magis duce inveniendiun. Discera simul doctrina morali a jure et separari magis epit, variaque juris argumenta a philosophis aeque ac jureconsultis philosophice tractata fuerunt mora certe cum Hugono Grotio incepit juri rudentiae aetas.

486쪽

476 B. G. TINTELO nc GE ERΜolestus vobis essem omium doctrina nobilium nomina et merita nunc reserens; sed essendore tamen inemoria hoc loco instauranda est, primus qui jus naturae docuit. Hic ureconsultus, philosophus fuit Wolfius, qui in suo jure naturae, methodo scientifica pertractato, universam Juri rudentiam methodo paene dicam mathematica proposuit. ulti jus naturae et jus gentium deinde describere instituerunt atque accuratior principiorum inquisitio essecit, ut in multis uris partibus nova plane tractatio invalesceret. Νotum est quantum in Gallia deinde valuerit philosophia in variis uris publici partibus: ontesquirium, ossarium, eccariam, Vestarium nominasse sustici suo singuli modo clari. Inter Anglos Humius et enthamius horum vestigia secuti sunt, nec deerant in Germania, qui eandem viam eligerent, donec ibi antius criticae philosophiae conditor exstiterit, quam deinde sua singuli via incedentes excoluerunt summi viri. Sic variae exstiterunt ibi, recentiori tempore, philosophortu de his doctrinis opiniones, et suerunt, qui de vera natura juris naturalis dubitantes, ei supponerent philosophiam juris positivi, quae inquireret, quatenus justa sint et rationi consentiant, quae in populorum legibus sint constituta. Nolim his immorari, sed intelligitis, quantum haec omnia valuerint ad sormam doctrinae juris immutandam. Distribui et in suas partes describi jurisprudentia coepit disciplinae eius variae determinatae, singulis suus locus assignatus, earumque inter se fines descripti suerant. Sic jus gentium, jus publicum inprimis, quatenus reipublicae constitutionem et delictorum punitionem spectat, jus patrium separatim explicari et tradi jam coepit atque fuerunt in patria nostra quoque non tantum docte et accurate illa in scholis docentes, sed etiam eximie a summis illis viris, qui muneribus et honoribus clarum sibi nomen sunt adepti, illa tractata fuerunt. Simul vero viguit ibi praecipue juris Romani studium ejusque accuratior interpretatio. Nota sunt esulii, migii, Bondami, tuiti omnibus nomina; in jure criminali athaeus celebre nomen adeptus est et ortius, et recentiori tempore an de Keesse aliique, dus patrium explicantem Grotium secuti sim in singulis regionibus bene multi 'etius, Moduus, Schultinous, Bynheuhoehius aliique docta ccurataque juris Romani interpretatione inclaruerimi, docti omnes eximiique viri, quibus gloriatur patria nostrat Huic igitur studio illud debemus, quod jam non arctis inclusa sit juris-

487쪽

prudentia limitibus, sed latissimum nacta sit campum, in quo excurrat, suique magis sibi conscia facta sit principii, quo nitatur, et propositi quo tendat, quod in suas illa descripta partes, non explicatione juris Romani constet, sed omnes complexa sit juris inter singulos, inter gentes, inque ipsa civitate necessitates. Sed praeterea et illud videte, quantum in doctrinarum indicarum tractatione suerit novatum. ovo plerumque jam ordine traduntur, in singulis plura prodierunt diversaque, quae dici solent, systemata, in quibus disciplinae praecepta meliori ordine, ut opinabantur, et accuratius describerentur, reserrentur omnes ad summa quaedam praecepta, e quibus cetera derivarentur. Erat haec aetas quodinimodo philosophae jurisprudentiae. Felices nos praedicare licet, A. , quod ita provecta et exculta fuerit jurisprudentia; at vero ne praetervideamus illud, quod inde facile ceperit detrimentum. Quo major enim evaserit ejus ambitus, quo remota magis ab usu forensi ejus tractatio, eo majus erat periculum, ne a Vitae usu removeretur doctrina, divellerentur a se invicem ejus partes, quae vel inexplicanda et declaranda notione juris vel in adhibenda ea et usurpanda ad rerum opportunitates consistunt, quae certe arctissimo conjunctae sunt vinculo, eaque ipsa sic manca evaderet et divulsa. Et profecto facilius etiam hoc fieri potuit, cum jam condi juris Codices apud diversos populos placuisset, quibus uris omnibus aequi certique constituendi studium ansam dederat. Tum evenit, ut multi in eam opinionem adducerentur, omne jus jam his contineri, totam uri rudentiam eorum cognitione absolvi, Vix aliquam superesse elegantioris uri rudentiae utilitatem, ad doctrinae laudem hanc fortasse valere, ad sori usum et vitae experientiam parum aut nihil conferre. Et ne miremini ita judicari potuisse Erant, qui nimis de jure philosophantes, historicam uris inquisitionem, quasi jejuna esset nec fructuosa, negligerent, repudiarent illam, quae superiora tempora nobis reliquerant doctrinam et experientiam. Quam illi perverse de jure errarunt, quasi illud derepente ortum vel unius voluntate creatum esset, nec sensim paulatimque creverit nec per aetatum successiones ad eam sorinam, quam jam habet, pervenerit; quasi intelligi hodiernum jus posset recte et explicari sine cognitione eorum sontium, e quibus fluxit. Perversae huic rationi obviam verunt praecipue Dj0jtjgod by

488쪽

478 B. J. R IN TELO nc GE ERilli, qui historicam, quae dici aliquando solebat, scholam condiderunt. His debemus historici juris studii instaurationem, novae jurisprudentiae

aetatis initium. Hoc illi studuerunt emere, non ut antiqua in vitam reducerent, ad veterum nos revocarent instituta, sed suum honorem ut singulis aetatibus vindicarent, ut viam indicarent, qua jus progressum esset et creverit, ut vinculum monstrarent, qua praeterita jungantur praesentibus,

at vitam juri redderent, nec nisi historia duco illud posse intelligi ostenderent. Hac nos vocant illi via, qua in colenda uri rudentia progrediendum sit, historica, ut ex praeteritis explicemus praesentia, praesagiam sutura, nostrisque temporibus ex hac uri rudentia Meetat emolumentum: quae et uri Romano et juri patrio suum servans honorem, neutrum extollit, sed vinculum, quo conjungunt ' arctissimum agnoscit, quae sic philosophiam admittit, ut illa doceat quare aliquid justum sit, sed ab historia se edoceri simul velit, qua via quove modo aliquid justum apud populos factum sit Jam eo mea oratio pervenit, quo dudum me animus et hujus diei solemnitas vocant. Vobis igitur, Viri Amplissimi, qui hujus Academiae curam geritis, gratias ago, quas possum maximas pro eo honore, quo me malum voluistis Regi Augustissimo exstitistis auctores, qui me huc vocaret, mihiqne munus mandaret, quod quam grave sit jam expertus sentio. Utinam mihi contingat hanc spem quam de me lavistis, non prorsus destituere eamque quam habuistis mei fiduciam non fallere tot vero quam multa mihi desint, quam remotus sim ab ea, quae in doctore academico requiritur, doctrinae praestantia ipse scio et intelligo. Est hoc illud, quod depressit animum, cum huc venirem, quod etiam nunc deprimit, cum in hunc locum adscenderetur. ec tamen depressit tantum, sed erexit etiam Scilicet, quo plura deesse mihi sentio, eo firmius stat consilium, eo omnes intendere vires, ut diligentia, studio alacritate, hunc desectum euiendem, ut dignum me aliquando vestra commendatione praestem. Hanc mihi summam laudem putabo, si mihi contigerit, ad amorem uri rudentiae in juvenum animis excitandum aliquid conserre, hoc vobis recipio spondeoque, quidquid mihi suppetat ingenii et doctrinae me collaturum, ut ne vos delati muneris poeniteat, ut studiosa juventuti prosim, ut Academia vestrae curae commissa floreat et vigeat Huic Academiae diu vestra cura prodesse possit, itaquo

489쪽

vobis concedatur longa et selix, quo videntes almae, arma sedis prosperitatem hoc habeatis curarum praemium, Academiae Rheno-Trajectinae florem. Vobis autem Viri Clarissimi, variarum doctrinarum rosessores, ut me multis vobis commendarem, ipsi noluistis. Tam comiter et benigne me recepistis huc Venientem, et tamen quam procul absim a doctrinae persectione, vos intuens demum penitus sensi. Video enim viros omni laude cumulatos, doctrina eximios, video praeceptores carissimos, quibus quantum debeam probe intelligo. Accipite grati animi testificationem pro ea amicitia et humanitate, qua me estis amplexi, eum mihi conservate animum, vestraque doctrina et exemplo admonere me pergite et excitare ut strenue progrediamur. Consilio et eruditione meae succurrite imperitiae, experientia vestra meam sublevate jnventutem. Vobis autem, Viri Clarissimi, quibuscum arctius etiam me studiorum similitudo munerisque natura conjunxit, persuasum sit, numquam pectore excidere posse amicitiam, amorem, officia, quibus me vobis obstrinxistis Hoc mihi contingat, ut numquam indignus ad vos accessisse videor. Illo autem cum solitus fuissem potissimum gloriari, quod aliquando vester discipulus suissem, Aestumatissimi Hosti et Achersva, quo me modo nunc affectum esse putatis, ubi, quod numquam speraveram, mihi contigit, ut ad vos redirem una jam vobiscum his studiis operam daturus Quales vos discipulus expertus sum, tales utinam jam mihi esse pergatis vitae duces et moderatores studiorum, vestrum ut intuens exemplum, vestris ut adjutus consiliis ad eam praestantiam accedere liceat, quam ita suspicere discipulus solebam. Tu autem merita, carissime mihi praeceptor Hesti, non ego describere possem, in quibus non hoc maximum ponam, quod tuae --

mendationi hunc honorem debeam, sed illud potius, quod tua institutione, tuis praeceptis, tua familiaritate talem me insormasti, qualem conmendare volueris. Si quid in his studiis prosecisse aliquando videbor tibi hoc debebo, qui viam nescienti monstrasti, incitasti haesitantem, comitate, humanitate erexisti timidum, exemplo et doctrina animum ad urisprudentiae historicae studium stimulasti. Here igitur beneficium tuum, sisque, ut fuisti discenti sic quoque alios docenti dux mihi et exemplum. Quoties autem in memoriam redeo illius temporis, redeo autem saepissime, per quod in hac Academia versari discipulo licuit, quomodo vestrum

490쪽

oblivisci possem, raeceptores Aestumatissimi, Goud vere et mene udi, quorum tot in me collata exstant beneficia; quomodo ante oculos mihi non versaretrae dii imago, quem non admirati tantum sumus, parentis instar

etiam amavimus; quomodo rueysii immemor essem meum erit, quae referre non possum, perpetuo saltem meminisse, nec indignam tantos viros beneficus cumulasse et ornasse amicitia, utinam ne unquam appareat.

Vos tandem, Commilitones conjunctissimi hujus Academiae cives, compello. Audivistis, quomodo haec nostra doctrina creverit, quam late jam pateat ejus ambitus, quid pluribus eam commendarem Digna est prosecto, in quam omnem operam collocemus, quam studiose et alacriter colamus. Ecce, floruit in patria nostra semper sana jurisprudentia, hanc laudem

tueamur, curantes ne inseriores simus proavis caveamus ab eorum errore,

qui sui temporis laudatores, antiquitatem prenunt et contemnunt; sit hoc nobis orsuasum, jus cognosci plene non posse, nisi facem praeserat historia, eamque, quam nunc induit, sormam non intelligi, nisi originem ejus viamque, quis eo per est, cognitam habeamus. Agite huic jurisprudentiae conjunctis viribus alacriter et sedulo incumbamus. Non magister ad vos veni, solidam doctrinam asserens, sed studiorum comitem me habebitis, et, si volueritis, ducem. Quam mihi iam probastis industriam, modestiam perpetuo mihi servate sitque firmum maneatque illud inter nos vinculum, quod ex studiorum similitudine et amore oritur. Vobis, quoad vires sinant, prodesse vestraque studia adjuvare conabor, atque quod doctrinae desuerit, supplere diligentia et sedulitate. Hoc mihi in primis contingat doctrinae amorem in vestris animis excitare et augere hoc opus est, ut alacriter et strenue nostra studia suscipiamus, sic demum proficere licebit, eaque quae hic percepistis doctrinae elementa, fructus serent laetissimos. ulta a vobis patria exspectat, qui doctrinis operam dantes mox ea, quae nunc dissic ritis consere debebitis in vitae usum, in patriae salutem et gloriam Eam exspectationem ne destituatis, vestra erit haec cura, nostra viam monstare et praeire, qua progrediendum, adhortari et excitare, quo alacriter pergatis. omnium erit nostrum omnibus animi ingeniique viribus eniti, ut doctrinae floreant, vigeat Academia, patria nostra salva sit et incolumis rixit hoo Deus optimus Maximus. UX LDj0jtjgod by

SEARCH

MENU NAVIGATION