Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

objecta scientiarum, habere debeam quaedam principia & quasdam proprietates ἔ reS autem, de suis principiis & proprietatibus nota praedicatur in recto , sed in obliquo tantum e Atqui Ens latissime sumptum praedicatur in recto de Omnibus quae tractantur in Metaphyfica , nihil enim spectatura Metaphysica, quod non sit ens latissime sumptum , hoc est vel aliquid reale vel aliquid rat 1onis, aliquid 'gompletum vel incompletum : Ergo , &e. Objicies. Metaphysica agit de Ente ratiopis , Ergo Ens sub se complectens Ens reale& Ens rationis , est legitimum objectum Metaphysicae. Distinguo Antecedens. Metaphysi ea agit de

Ente rationis , per accidens, concedo: per se, nego.Sicut enim ars auraria, per se, agit Ian- tum de vero auro; de auro autem falso, dun-raxat per accidens,in quantum cognitio auri

falsi, confert ad cognitionem veri : Ita, arari, Metaphysica, quae est scientia de Ente, agit tantum , per se , de Ente vero 3 per accidens autem tantum, de Eme falso & ficto aut, ex ejus cognitione , proprium suum objectum melius discernae.

22쪽

Commentarius. T

Lagitimum obiectum Metaph sica nosola e -- flantia, nec solus spiritus, nes solus Deus. PRobatur. Illud non est legitimum obje

tum alicujus scientiae , ad quod non res Iuniux , in ratione objecti, oinnia quae per se in tali seientia considerantur: Atqui omnia quae in Metaphysica considerantur, non referuntur,in ratione objecti,ad substantiam, spiritum, aut Deum ; nam Metaphysica , per se, agit de Ente completo ε, Ens in rem completum non refertur , in ratione objecti, ad substantiam , spiritum, aut Deum ἔ quia genus , in ratione objecti, per se vore refertur ad species , sed contra species ad genus; at ' Ens completum, genas est respectu substantiae, spiritus δd Dei. Ergo,&C. Objicies primo. Accidens resertur ad su

stantiam : Ergo su bstantia est objectam ada

quatum Metaphysicat. Distinguo autecedens. Accidens reserius ad substantiam , in ratione Entis , concedor in ratione objecti, nego. Nam una species, in ratione obtei, non re sextur ad speciem oppositam , sed ambae , ad genu commune. Deinde, gratis praetermisso antecetante, ne garem consequentiam : quia licet accidens nratione objecti, ad substantiam referretur; non tamen propterea Ens , quod genus est utriusque, ad eam referretur, PIoplex rationem in conclusione allatam.

- . . . .

23쪽

objicies secundo. Ex Philosopho , libri 6. Metaphys.cap. I. sublatis substantiis spiritalibus, nulla foret scientia altior Ph ysica : Ergo Metaphysica agit tantum de substantiis spiritalibus, tanquam de objecto adaequato. Nego consequentiam : ideo enim id dixit Philosophus, quia sublatis substantiis spiritalibus, tollerentur quoque accidentia spiritalia, quae sei licet este non possunt, nisi in substantiis spiritalibus: sublatis autem substantiis simul & accidentibus spiritalibus,

tollerentur omnia Entia spiritalia,& consequenter Ens completum aς omni materia

avulsum, quod est legitimum Metaphysicae objectum , ut postea patebit. . Instabis. Objectum Metaphysicae debet esse a materi a abstractum : Atqui solares spiritalis est a materia abstracta : Ergo sola esttobjectum Metaphysicae. Diit inguo majorem. Objectum Metaphysicae , debet esse a materia abstractum , re vel ratione, concedo : re necessario nego : At, li-cEt sola res spiritalis , abstracta fit realiter amateria ; attamen, gradus & perfectiones rebus spiritalibus & corporeis communes,

mentaliter abstrahunt a materia, cum materiam in suo conceptu non involvant.

Objicies tertio. Metaphy sica dicitur Theologia naturalis ; Ergω Deus est ejus obje

ctum..

Distinguo consequens. Deus est ejus objectum inadaequatum,ill adque primarium, con- Cedo : adaequatum , nego. Sic ergo appellatur

Metaphysica, a nobiliore objecti sui parte.

24쪽

Commentarias. 'TERTIA CONCLUSI O.

Legitimum objectum Metaphysica, est Ens propriὸ Ampium, prout ab omni materia abstractum.

MEns est Aristotelis libri . Metaphrsi

corum cap. I. vi 2. & Metaphysicorum libri sexti capite primo. Probatur,ex eo quod Ens sic sumptum, habeat, omnes conditiones ad legitimum obje-etiim requisitas. Primo enim, est unum unitate generica . Secundo, commensuratur M taphy sicae, hoc est nec arctius nec latius extenditur. Tertio, ad illud omnia-quae tractantur in Metaphysica referuntur , Vel tanquam principia, ut actus & potentia,essentia& existentia, &c. vel tanquam proprietates,

.. ut unitas, Veritas, bonitas, &c. vel tanquam

species, ut substantia , accidens , &e. Quarto denique , Metaphysicam a caeteris scientiis distinguit, nam nulla est scientia naturalis, alia a Metaphysica, quae abitrahat ab omni

materia, singulari scilicet, sensibili, & intel. ligibili. Objicies. Si Ens esset objectum Metaphysicae , nulla foret Scientia praeter Metaphysicam 3 namque Metaphysica consideraret res omnes. Scientia enim, quae considerat genus, considerat species omnes illius generis & specierum species,ex Philosopho, quarti Meta- .phys. lib.cap. secundo. Nego majorem, cujus probationem distinguo. Metat hysica consideraret res omnes,

25쪽

D Aristotelia Metaphsicam,

rationem Entis,hou do : undum speciales & specificas aois Scientia quae ex professo conside-- aliquod genus , considerat etiam foecies omnes illius generis,secundiim speciales suas

bis ἡ- ρο I s in te talis scientiae,

hus scienciis examinandas relinquit..

' etiam ab Ipsa Philosophia iuc'nsideretur : Formale veris, effo

26쪽

Commentartas. 11.

ARTICULUS POSTERIOR. De Causa Dr mali Memphysica. CAusa formalis Metaphy sicae,est ejus defi

nitio, quae constare debet genere & disserentia. E ius disserentiam habemus ex superiori artihulo:disserentiae quippe habituum, consistunt in relatione transcendetali ad objecta=quare superest,ut ejus genus investigemus. Recolenda sunt quae de habitibus intellectus docuimus tractatu pro cemali Logicae,

cap. 2.art.4. para g. s.

Constat primo Metaphysicam , esse virtutem intellectus ἱ quia, ex se, mentem semper inclinat ad verum. Constat secundo Metaphysicam, non esse Practicam : res enim Metaphysicae, ut pote amateria avulsae, non sunt a nobis libere per Praecepta operantibus producibiles. Ex quo sequitur Metaph7sicam nee artem esse , nee prudentiam. Constat tertio Metaphysicam non esse simpliciter intelligentiam , quia quamquam plu rima principia confideret, ea tamen non propter se considerat, sed propter conclutiones ex illis deducendas. Constat denique Metaphysicam , esse Sapientiam ; quia considerat res altissimas , per altissimas causas , altissimaque principia. ut probat ex professo Aristoteles, libri I. Meta- physicorum cap. 2. Quaeritur itaque tantum utrum MetaphIsca sit scientia , nec-ne

27쪽

PRIMA CONCLUSIO. Metaph sica non est scientia specifice. PRobatur. Scientia specifice , est cognita

rerum in seriorum per inferiores causas: atqui Metaphysica non est ejusmodi;cum nihil praeter res altissimas speculetur. Ergo,&c. Confirmatur. Scientia specifice sumpta, opponitur Sapientiae, ut docuimus, inLogiciS, loco citato rat qui Metaphysica est sapientia: Ergo non est scientia specifice sumpta. ,

SECUNDA CONCLUSIO. Metaph ea es seientia proprie is generisλ. P Robatur , scientia proprie & generico

sumpta,est habitus demonstrativus, id est habitus discursivus, qui neque est sophisticus, neque purὸ topicus,ut dictum est,in Logicis, loco citato: Atqui Metaphysica est ejusmodi, habet enim multas demonstrationes , multos syllogismos, qui neque sophistici sunt, neque purἡ topici , ut , cum probat simplicitatem Dei, per ejus independentiamiintellectualitatem Angelorum , per corum spiritualitatem : Ergo Metaphysica est scientia proprie& generi ce sumpta. iCOROLLARIUM. EX superioribus articulis patet Metaphysicam sic posse definiri. Metaphysica est sapienti a Entis a materia abstracti contemplatrix a vel,

28쪽

Commentarius 33Metaphysica est scientia speculativa , quae

versatur circa Ens essentialiter completum prout ab Oinui materia praecisum.

CAPUT TERTIUM.

De proprietatibus Metaph sica. 4Etaphysicae proprietates duae sunt, nI-1V1 mirum ejus necessitas , & locus inter caeteras Philo sophiae partes. Eisi Metaphysica ad eaeteras scientias ac quirendas non sit simpliciter necessaria cum caeterae sesentiae haboant propria principia M axiomata ipso lumine naturali nota, ex quibus ratiocinari possunt independenter a Metaphysica:)nihilominus illis est utilissimarum quia aperit generalissima principia, quibus particularia inferiorum scientiarum dogmata non mediocriter stabiliuntur; tum quia arerit notitiam rerum generalissimarum, p ta actus & potentiae, essentiae & existentiae,&e. De quibus in omnibus scientiis passim fie

mentio.

Quod spectat ad locum, quem Metaphysica tenet inter scientias: Primo , Secundum ordinem inventionis Metaphysca est omnium scientiarum postrema : quia illae scientiae posteriores sunt secundum inventionem, quarum objecta sunt a sensibus remotiora , t omnis enim nostra scientia a sensibus pendet: ὶ Atqui objecta Metaphysicae, ut pote a materia abstracta , a sensibus sunt remotissima:Ergo Metaphysica

29쪽

x Aristotelis Metaphsicam,

secundum inventionem est omnium scieatiarum postrema.

Secundo , Secundum ordinem disciplinae r Metaphysica supponit scientias practicas: quia prius homo debet se pisum dirigere posse,

quam alia extra se contempletur. Praecedere vero debet caeteras scientias speculativas, quia recta doctrinae methodus postulat,ut prius de universalibus agatur,quam de specialioribus; Nitandae ταυτολον e causa, ut docet PMisso. phus primi de partibus animalium libri cap. caenerarum autem scientiarum objecta,

specialiora sunt objecta Metaphysices. Tertio denique, Secundum ordinem digni-xatis : Metaphysica est omnium scientiarum Prima ex sexti Metaphys. libri cap. i. quia nabet nobilissimum objectum ue considerat enim Eus ab omni materia avulsam, quod ambitu suo ipsam Deum complectitur; scientiae autem specificantur ab objectis.

CAPUT ULTIMUM. De diυisione Met p0fica. Etaphy fiea dividi potest in generalem, Ni quae tractat de Ente in genere ; & in

specialem, quae agit de speciebus Emis a materia avul sis. Quidam recentior, solam posteriorem, Metaphysicae nomine vult intelligere : priorem Metaphysicam appellare renuit ι appellat scientiam generalem. Verum cum tota denomine sit quest iob dcaabitratia sit Philoso-

30쪽

Commentarias. I sphiae divisio,ut docuimus ulti madisputatione Logices ε temeritate non vacat. receptissimam ab Aristotele & omnibus ejus sequacibus Philosophiae divisionem fastidiosius de iapicere. Ideo nos utramque nomine Met physices cum caeteris Peripateticis comet Etemur.

Prafatis. ARistoteles quatuordecim libros de rebus

Memphy sicis conscripsit , sed satis confuse, &cum tam frequenti interpositione re-xum Iogicarum & physicarum , ut non tam videatur Metaphysicam composuisse , quam Philosopli iam integram adumbrasse r Unde Mares Aristotelis vestigiis in his libris iusiliens , ad eam, quam conseripsit Metaphysicam,totum corpus Philalphicum revocavit. Nos Metaphysicam puram trademus, quam nostra methodo in tres partes distii buemus. In prima, agemus de principiis Entis. In secunda de proprietatibus ejus. In tertia, de speciebus. Moneo ni e me in citandis libris Metaphysices Aristis telis , non sequi ordinem Duvallii, qui undecimum & duodecimum antiquorum fecit ultimos a quia sum antiquitatis' amantissimus observator.

SEARCH

MENU NAVIGATION