장음표시 사용
51쪽
jecti sui specificativi , sequeretur oculum posse videre Deum , & appetitum sensitivum posse amare Deum ; sicque belluas capaces esse ejusdem beatitudinis ac homines : Absurdum consequens. Ergo & antecedenS. Probatur tertio.Si potentiae vitales possent ob dientialiter divagari extra limites objecti sui specificativi, pollent mutari essentialiter. Falsum consequens:Ergo & antecedens. Probatur major. Possent acquirere relationes ad nova objecta : At si acquirerent relationes ad nova objecta; mutarentur essentialiter: Ergo possent mutari essentialiter. Probatur minor. ordo potentiarum vitalium est objecta essentialis est ; cum potentiae praesertim vitales specificentur ab objectis r Ergo si potentiae
Vitales acquirerent relationes ad nova objecta , mutarentur essentialiter. - , Probatur quarto. Homo per aurem non potest videre, nec potest attingere colores. Ergo potentia vitalis non potest obedientialiter divagari extra limites objecti sui specificativi. Probatur antecedens, Omne agens Vitale est causa princeps : Atqui si homo per
aurem posset attingere colores, non esset causa princeps : Ergo non potest. Probatur mi - . nor. Causa princeps definitur ea , quae agit propria virtute ; Atqui homo agens per aurem non habet propriam virtutem circa colores , propriam enim virtutem non habet circa objectum non proprium , colore S autem non sunt proprium objectum auris ex hypothesi : Ergo homo per aurem non potest attingere colores.
52쪽
Probatur ultimo. Intellectus creatus non potest obedientialiter amare : Ergo,&c. Probatur antecedens. Si intellectus creatus potaset obedientialiter amare, intellectus divinus naturaliter amaret : potest enim potentia dia
vina propter suam infinitudinem naturaliter praestare, quidquid potentia creata cognominis potest praestare obedientialiter , seclusis imperfectionibus, ut patet inductione : Atqui intellectus divinus non potest naturaliter amare, alioquin inutilis foret in Deo voluntas ab intellemi virtualiter distinista : Ergo intellectus creatus non potest obedientialiter
De extensione Potentiarum obedientialium creatarsim ut sic.
QVaeritur utrum potantia quaelibet creata obedientialiter elevari possit ad quem-I1oci actum. Nimirum.
Vulgus Philosophorum putat quamlibet
creaturam activam habere potentiam obedientialem ad quemlibet effectum producendum alium a seipsa ι formicam , V. g. posse obedientialiter producere homine S., coelos, angelos, mundos 3 & quamlibet creaturam passivam posse in se recipere quamli bet formam , v. g. lapidem posse recapere visionem de intellectionem angelum posse recipere quantitatem & colorem. Reclamant ii, qui naturalia rationis Principia propius examinant : existimant enim
53쪽
38 In Aristotelis Metayhsicam,
potentiam obedientialem se extendere tantum ad eos actus , respectu quorum creaturae habent ex se quoddam veluti fundamentum , aut qui tales creaturas exigunt pro
causis activis , vel pro receptivis. Exempli gratia,admittunt quidem potentiam obedientialem passivam in intellectu ad recipiendum iumen gloriae ; quia intellictus ex se illumi-uabilis est,& lumen gloriae ex se postulat esse in intellectu. Item admittunt potentiam obedientialem activam in eodem intellectu ad cognoscendum Deum intuitive, quia intellectus creatus ex se inchoationem quandam habet ad Omne intelligibile, quod scilicet continetur intra limites objecti specificativi Intellectus, & visio beatifica pol ulat esse in intellectu r At vero potentiam obedientialem in Angelo ad recipiendum quantitatem vel
calorem admittere nolunt ; tum quia Angelus ex se nec formaliter extendi potest, nec
calefieri ; tum quia quantitas & calor ex se postuIant esse in subjecto corporeo secundum illud tritum: Luidquid recipitur, ad modum
On datur potentia obedientialis in quolibea. quodlibet. PRobatur primo. Muliercularum est omnia statim putare possibilia propter omnipotentiam divinam ue Philosophorum vero Christianorum,de supernaturalibus & possibilibus judicare secundam ea, quae nobis pec
54쪽
revelationem innotescunt : Atqui revelatio potentiam obedientialem in iis tantum creaturis statuit, quae fundamentum quoddam habent respectu actuum superna turalium,&aὰ eos tantum actus, qui tales creaturas ea i-gunt pro principiis activis aut passi vis : Ergo
admittenda non est potentia obedientialis in qualibet creatura ad quodlibet. Dices Revelatio statuit potentiam obedientialem in igne ad torquendos daemones: atqui ignis non habet ullam inchoatam proportionem ad istu1n effectum : Ergo revelatio statuit potentiam obedientialem absque uIla fundamentali proportione in creatura. Nego. majorem. Fide quidem certum est
ignem esse in inferis paratum diabolo & angelis ejus , sed ignem torquere physica daemones non est determinatum , cum de facto optimae notae Theologi contrarium propugnent. Αgit ergo ignis in daemones moraliter tantum. Unde sanctus Thomas, prima parte. quapst. 6 . art. 3. non agnoscit ullum dolorem in substantia daemonum, sed tantum in oluntate. Et articulo quarto, ad primum, ait quod Dein non es poenalis Angelo aut anima
quasi afficiens alterando naturam , sed quasi
adiciens voluntatem contristando , dum Angelus vel anima deprehendit se esse in loco non comvenienti sua voluntati. Hinc ad tertium dicit quod damones licet non actu alligentur
gehennali igni, dum sunt in aere so caligianos ι tamen ex hoc ipso quod sciunt illam aI-ἰigationem sibi deberi seorum poena non dia minuitur. Quibus omnibus verbis Patet Α
55쪽
gelicum Doctorem non putasse poenam daemonum esse ab igne phy sice , sed moraliter
Probatur secundo. Si potentia obedientialis extenderet se ad quostibet effectus , potentia obedientialis activa foret infinita Falsum consequens salias essentia creaturae foret infinitamam quod finitum est non potest habere potentiam infinitam , ex proprietatibus enim colliguntur essentiae; potetia autem obedientialis in sententia adversariorum, proprietas
est creaturae , cum creaturae competat ex eo
quod fit creatura: ὶ Ergo & antecedens. Probatur major. Illa potentia est infinita, qua nulla perfectior dari potest : Atqui si potentia obedientialis activa extenderet se ad quouibet effectus , nulla potentia dari posset ea perfectior : Ergo foret infinita. Probatur minor. Quaelibet causa physicὶ influens, etsi tantum initiumentalis,debet saltem virtualiter continere perfectiones suorum effectuum, in hoc enim agens distinguitur a patiente , quod patiens ut sic, continetur tantum potentia rem recipiendam,agens autem contineat adita rem
producendam : proindeque quo aliqua causa efficiens physice influens, etsi tantum instrumentalis, plures est istus heterogeneos attingere potest,ed perfectior est: Atqui si creatura posset elevari ad quodlibet producendum, tot essectus heterogeneos posset producere; ut nulla esset possibilis causa, quae plus producere posset : Ergo tam perfecta foret, ut nulla posset dari per ior. Dices primo. Creatura illa esset minus per fecitas
56쪽
secta, quam omnes creaturae possibiles simul Ergo non est et infinite perfecta. Probatur antecedens. Causa instrumentalis est minus perfecta suo effectu : Atqui illa creatura esset
tantum causa instrumentalis omnium creatu-
rarum possibilium: Ergo esset illis minus perfecta. Nego antecedens : ad cujus probationem distinguo majorem . Causa instrumentalis est minus perfecta suo effectu , si de ratione illius causae instrumentalis nou sit, quod sit infinita , concedo : secus, nego. Ad rationem
autem causae omnium creaturarum instrumentaliter productivae requireretur infinita persectio propter rationem superiorem; nimirum quia eo persectius est instrumentum, quo ad plures effectus heterogeneos potest elevari r ut patet ex omnipotentia divina, quae infinita est, cum tamen omna potentia divina , prout condistinguitur a deitate , sit tantum instrumentum Dei ; tum quia de ratione potentiae est, ut sit virtus & instrumeniatum sv bstantiae, cujus est potentia , tum quia Omnipotentia divina vocatur in scripturis manus Dei ue Isaiae cap. 19. Non est abbrι viata manus Domini et dextera & brachium Dei,
Psalmo 9 . Salvavit sibi dextera ejusi brachium sanctum ejus ue Quibus phrasibus satis
innuitur quod omnipotentia sit tantum in inistrumentum Dei.
Dices seundo. Et si intellectus creatus possit attingere omne intelligibie, non sequit ut eum esse infinitum in ratione intellectus : Ergo a pati, etsi potentia creata PQG
57쪽
set attinoere omne producibile, non sequeretur illam esse infinitam in ratione potentiae. Nego paritatem; alioqui sic liceret concIudere : Et si intellectus creatus possit artingere principaliter omne intelligibile, non te quitur eum esse infinitum in ratione intellectus. Ergo a pari , etsi potentia creata potietati ingere principaliter omne producibilemonsequeretur illam esse infinitam in ratione potentiae. Item,etsi intellectas creatus ponit attingere naturaliter omne intelligibile , non sequitur illum esse infinitum in ratione intellectus : Ergo a pari , etsi potentia creata posset attingere naturaliter omne producIbIle, non sequeretur illam esse infinitam in ratione potentiae. Quas tamen consequentias non admitterent adversarii. Ratio ergo dH- paritatis est,quod potentia productiva debeat continere perfectiones suorum effectuum 3 at potentia cognoscitiva non debeat contInere perfectiones suorum objectorum,sed tantum Luarum actionum: v. g. intellectus suarum intellectionum. Ut ergo intellectus foret Infinitus in genere intellectus , oporteret ut posset attingere vel unam intellectionena infinitam , qualis est solus intellectus divinus, vel omnes intellectiones possibiles: At nullus est possibilis talis intellectus creatus.Nam sicut, licet omnes sensus conveniant in eo quod sint sensitivi , unus tamen sentiis non pote liattingere modum alterius specie diversi: Ita a pari, licet omnes intellectus conveniant in eo quod sint intellectivi, unus tamen Iu-
58쪽
tellectus ereatus non potest attingere modum alterius proprium, ut patet ex eo quod ne quidem divinitus possit Angelus raciocinari dependenter sensatronibus & phantasmatibus. Instabis. Omnes intellectus creati conveniunt in eo quod per elevationeim possint attingere visionem Dei: Ergo per elevationem quassibet intellectiones attingere possiant.
Nego consequentiam. Ratio disparitatis est, quod visio beatifica conveniat intellectui secundum gradum generi cum intellectus, proindεque convenire possit cuilibet intelle Qui : at singuli intellectus specie diverfi habent modum intelligendi specie diversum, sibi prorsus proprium & aliis incommunicabilem. Probatur tertio. Si ereatura posset obe-inentialiter attingere quoslibet effectus, maxime ut causa instrumentalis Dei, ut fatentur adversarii : inam causa princeps debet
agere propria virtute creatura autem non
habet propriam virtutem circa objectum,aut effectum, respecta cujus nullam habet proportionem, ut satis patet. Atqui creatura ut causa instrumentalis Dei non potest attingere quoslibet effectus , sed eos tantum , ad quos habet potentiam quamdam incompletam secundum se: qaia , ut docte ratiocinatur san
probet esse impossibile ullam creaturam obedientialiter creare , cfuso secunda. instrumentalis non rticipat octionem causa superioris,
ni F in quotum per aliquid sibi proprium dispo-
59쪽
Si enim nihil ibi ageret secundum illud quod sybi proprium , frustra adhiberetur ad agendum;
nec oporteret esse determinata instrumenta dete minatarum actionum : Sic enim videmus quod
securis scindendo lignum: quod habet ex proprietate sua forma, producit formamscamni, qua sesse ius proprius principalis agentis. Ergo creatura obedientialiter quemlibet effectam at
Probatur quarto. Si Deus posset elevare quodlibet ad quodlibet : v. g. si posset elevare muscam ad Angeli .productionem; vel hoc faceret sine ulla nova virtute mus ae superaddita , vel per virtutem muscae superadditam. Non primum , nam si produceretur Angelus sine ulla virtute muscae superaddita, non foret musca quae produceret Angelum, sed Deum ad praesentiam muscae ; sicut in generatione humana. Deus producitauimam ad praesentiam parentum. Non etiam secundam , nam si Deus elevaret muscam ad producendum Angelum per virtutem mutacae de novo superadii tam , non foret musca quae produceret Angelum, sed Deus per illam qualitatem : non enim potest agere creatura per qualitatem sibi ab extrinseco inflaxam , nisi ex se habeat aliquam inchoationem concurrendi cum illa virtute. V. g. in naturalibus , quia sensus habent virtutem concurrendi ad sensationes , bene concipitur quod per species intentionales ab extrinseco acceptas juventur ad attingendas sensationes: Quia vero aqua nullam habet virtutem Calefaciendi i etsi calefacta sit ab extrinseco,
60쪽
nullus ph ilosophus dicet aquam proprie calafacete , sed calorem , qui est in aqua, ut quo & agens , a quo procructus est iste calor, ut quod. Ita a pari in supernaturalibus , ex eo quod intellectus , V. g. habeat virtutem quamdam inchoatam videndi Deum, bene concipitur, quod per lumen gloriae a Deo acceptum elevetur ad videndum Deum ; sed quia musca ex se nullam habet virtutem pro
ducendi Angelum : et si per impossibile j
Deus muscae qualitatem Angeli productivam infunderet, non foret musca quae produceret Angelum, seiu solus Deus per illam
Probatur ultimo. Non magis Deus potest elevare rem de se non potentem ad agendum, quam rem non existentem: nam existentia est tantum conditio sine qua non respectu ope- Tationis 3 potentia vero est principium quo Operationis : Atqui Deus non potest elevarerem non existentem ad agendum , ut omnes fatentur : Ergo nec rem non potentem. Dices. Licet Deus non possit elevare rein non existentem , remanendo non existentem; potest tamen elevare rem non existentem illi
largiendo existentiam : Ergo a pari , licet
Deus non possit elevare rem non potentem, remanendo non potentem, potest tamen eam
elevare dando illi potentiam. Contra. Deus rei non existenti non potest dare aliam existentiam, quam suam propriam & naturalem : V. g. corpori non existenti non potest dare aliam existentiam, quam existentiam corporis , mu autς