장음표시 사용
31쪽
De Principiis Entis. P Rincipium latius patet , quam causa ;namque licet omnis causa sit principium; omne tamen principium non est causa, ut postea patebit: Cum ergo a generuiori boomnia proficisci debeat d1ssertatio , prisis de Principiis agemus, quam de causis, Aristote , lem imitati, qui quinti Metaphysicorum capite primo agit de principiis , & non nisi capite secundo de causis. Principia autem prout a causis distinguuntur , vocabimus principia proprie dicta. .
De Principiis proprist dictis. P Rincipium propriEdrinum illud est , quod per se aliquid ita praecedit, ut istud adipsum ordine quodam consequatur. . Itaque ad rationem principii duae necessario requiruntur conditiones.
Prima est, ut principium sit quodam modo prius principiato; posterius enim non est principium prioris . Utrum autem illa prioritas temporis sit, qualis est inter Adamum& posteros ; vel naturae, qualis est inter Solem & diem; vel originis,qualis est in divinis inter personam producentem & productam: Item utrum executionis sit, qualis est intex. causam
32쪽
eausam essicientem & effectum ; vel nitentio ianis , qualis est inter causam finalem & esse. ctum, nihil refert. secunda est , ut illa prioritas fundetur in rebus ipsis propter aliquam specialem connexionem ; prioritas enim sine connexione, qualis est inter Gallum seniorem & Hispanum juniorem, non sufficit ad rationem pri
eipit. Optimὰ ergo definitur principium, aliquid
primum unde aliqua res. Dicitur primo alia quid , sive positivum , qualis est causa respectu essectus,sive negativum, qualis est privatio respectu generationis ; sive influens, qualis est pater respectu filii : sive non i fluens, qualis est terminus a quo, in motu locali : sive influens in aliud, qualis est pater respectu filii, in creatis ; sive influens tantum in alium, qualis est persona producens respectu productae, in divinis. Dicitur secundo primum , nam ut diximus , aliqua requiritur prioritas ad rationem principit. Dicitur tertio , unde , id est vel a quo, vel ex quo,
et per quod, vel propter quod , aut ad cujus smilitudinem: & haec particula ostendit connexionem quae est inter principium &principiatum. Additur denique utiqua res. id est, ipsum principiatum; priucipium enim& prinsipiatum sunt correlata,sicut causa Meffectus & proinde , ut id quod causatur, effectus est : ita, id quod principiatur 3 appellatur principiatum. Aristoteles aliter definit principium lib. s. Metaphysicorum capite primo his verbis a
33쪽
Principium est aliquid primum, unde aliquid ei est, vel fit, vel cognoscitur. Verum illa descriptio non tam definitio est , quam divisio , continet enim tria principiorum genera, nimirum principia compositionis ex quibus aliquid est aut constat; principia generationis, quae concurrunt ad productionem alicu-ju rei, & principia cognitionis, quae in notitiam alicujus rei inducutit. Immediate dividitur principium in principium cognitionis , quod nimirum ducit incognitionem alterius ; & in principium rei a quo res habet esse di de quibus sequentibus disputationibus agemus.
De Principiis cognitionis. SECTIO PRIOR.guido quotvlax Principium cognitionis. P Rincipium cognitionis definitur id, quod
ducit in cognitionem alteriuS. Duplex est : scilicet simplex, seu incompi aum , & complexum.
Principium incomplexum est quoddam signum deducens in cognitionem alterius rei, quale est vestigium respectu pr dae;de illo satis egimus in compendio logico,ubi de signo Principium complexum Iate est quaelibet propo filio alteri Probandae inserviens ; quales Mar praemissae respectu conclusionis:Ρa
34쪽
prie vero principium eomplexum est propositio ita vera, eerta & evidens, ut probatione non egeat. Dicitur vulgo propositio per se nota , propositio indemonstrabilis, principium, effatum , dogma, dignitas, axioma, Scin practicis, maxima. Prine tria eomplexa, vel sunt specialia,quae uni tantum scientiae propria sunt, quale est istud: Contraria coditrariis curantur, in arte Medica : vel generalia , quae pluribus scientiis, non tamen omnibus competunt, quale est istud, Si ab aequalibus aequalia demas, reliqua remanent aequalia , in Arithmetica& Geometria r vel generalissima , quae omnibus scientiis inservire possitnt , ut, Impossibile est idem simul esse & non esse. Quodlibet est vel non est, &c. quae omnia juris sunt metapbrsici, ut pote cum abstrahant ab omni materia.
Verum licet omnia principia generalissima voeentur primu principi ; unum tamen esse debet prae caeteris, quod sit omnium absolute 'primum ; namque in unoquoque 'genere datur aliquod primum. Illud eroo primum principium nic investigandum est.
. De primo Principio complexo. PRimum principium complexum describiatur: Propositio elarissima , in quam ta dem omnia demonstrabilia reinlvuntur. Ad primum principium Philosophus tres aequitia condutioncs lib. 4. Metaphy s. cap. 3 --
35쪽
primo , ut si MLτνρτατεν κου γνωριμωτατβν scertissimum & notissimum , adeo ut circa illud nemo falli possit. Secundo, ut sit κιν- παβετον, nihil supponens, seu indemonstra- . bile alioqui non essent amplius primum principium Tertio denique ut sit τ ῶν ἄλλων δωματων παντων Vra , aliorum axiomatum principium , id est ut in illud caetera mediatE V vel immediatὰ resolvantur. - . ' γ δ Principium omnium primum sine controversa debet esse aliquod ex sequentibus.
Ens est id quod est. ἰOmne Ens eli unum , verum , bonum. a Quidquid est , quandiu est, necesse est esse N ihil simul est, & non est. . . . De nullo simul vera est affirmatio , & nega tio. De quolibet vera est affirmatio, vel nega
Necesse est quodlibet esse vel non esse, vel quodlibet est, vel non est. Impossibile est idem simul esse, & non esse.
It a Philosophus quarti Met aphysicorum libri capite tertio & quarto. Probatur ratione. Illud principium est .mnium primum , quod ita certum est αClarum , ut a nemine negari possit: ita pri- in , ut per prius non possit demonstrari,
36쪽
omnia vero demonstrabilia in ipsum possine resolvi : Atqui tale est istud duntaxat effatum : impossibile es idem simul et is non esse.
Primo namque nemo tam bardus , qui illud mente negare possit. secundo, Probari non potest per prius , quia scilicet methodus syllogistica nititur hoc principio : ideo enim concessis praemissis non poteth negari consequentia, quia concederetur quod idem esset& non esset. Tertio, omnia demonstrabilia in illud mediat ἡ vel immediate resolvuntur Ergo est primum principium. Confirmatur ex rejectione caeterorum priniscipiorum. Primo , Primum principium non est istud, Deus es: tum quia negari potest, & de facto negatur ab Atheis, secundum illud Psalmi 13. Dixit insipiens in corde suo, non est Deus, tum quia per illud caetera probari non pos- fiant; sicque nec primam, nec tertiam participat conditionem primi principit. Secundo, Non est istud , Ens s id quia es ; tum quia probatur per nostrum, tum quia est propositio identica & nugatoria, proindeque inutilis ad probandum ; sicque
nec secundam, nec tertiam participat condi-.
Tertio, Non est istud, omne Ens est unum, merum, bonum; tum quia negatur a quibusdam etiam Philosophis putantibus relationes non esse bonas ; tum quia in eo propri tates praedicantur de subjecto: At propositio , in qua proprietates de subjecto praedicantur , non est indemonstrabilis, cum pro-
37쪽
bari possit a priori per essentiam , sicque illud principium nec primam, nec secundam participat conditionem. - Quarto, Non est istud, Ωuidquid est, quandiu est, necesse est esse: quia probatur per nostrum hoc modo , Si quod est , quamdiu est, posset non esse , posset simul esse & non esse: Atqui impossibile est idem simul esse & non esse : Ergo Luidquid est, M. sicque non participat secundam conditionem. Quinto , Non est istud , Nihil simul se, non est et quia probatur per nostrum , ideo enim Ni ii simul es ct non est, qui ac imposs1-hile est idem simul esse & non esse ; ncque non participat secundam conditionem. Sexto, Non est istud ,2 e nullo simul vara es irmatio is negatio: quia sie probatur per nostrum Si de aliquo simul vera esset affirmatio & negatio, illud simul esset & non esset: Atqui impossibile est idem simul esse Mnon esse : Ergo de nullo simul vera est Urmatio O negatia;Mvie non participat secundam condi tionem. Septimo, Non est istud, De quolibet vera essUrmatio vel negatio:quia probatur per aliud, nimirum per istud : necesse est quoalibet e vel non esse ; sicque non participat secundam
Octavo denique non est istud : Necesso squodlibat eo υρι non se : vel Luodlibet essmel non est ; tum quia nostrum clarius est, proindeque opportunius ad caetera probanda, ut satis patet. Tum quia istuὰ probatux Per nostrum hoc modo : Si verum non esses
38쪽
quodlibet esse vel non esse , aliquid nee esset
nec non esset ; sicque nec esset habens esse, nec habens carentiam essendi. Non esset habens esse : Ergo esset habens carentiam essendi ; quod enim non est habens rem, est habens carentiam ejus, cum negatio & carentia rei sint unum & idem : ex concessis tamen non esset habens carentiam essendi:
sicque simul esset habens & non habens : Atqui impossibile est idem simus esse non esset Ergo impossibile est dicere atquid nec esse nec non esse. Ex quibus patet hoc principium Dec primam nec secundam participare condia
Ergo Impossibile est idem simul esse ct non se
est primum omnium principiorum. Objicies primo. Primum principium non potest negari : Atqui istud principium olim negatum est ab Heraclito , teste Philosopho capite tertio citato : Ergo non est primum. Distinguo minorem. Istud principium negatum est, ore , concedo : mente, nego. Heraclitus ergo negabat quidem istua principium ; sed ore tenus 1 non enim necesse est, quaecunque quiS negat, ea etiam putare , i quit Philosophus loco citato. Objicies secundo. Illud prineipium proba tur ab Aristotele quarti Metaphrsicorum liabri cap. . Ergo non est primum. Distinguo antecedens. Probatur per indactionem particularium, concedo : per ali- 'Rod principium generale potius,nego. Noli in autem contia rationem primi principii inductio, explicari.
39쪽
Objices ultimo. Propositio absoluta prior est modalit Atqui principium istud , Impossit bile est, &c. modale est : Ergo non est omnium
Distinguo majorem. Pro positio absoluta prior est modali , in ratione entis & propositionis, concedo : in ratione principii, nego.Quippe quae sunt simpliciora , priora sunt in ratione entis ; propositio autem absoluta smplicior est modali : At quae notiora sunt, priora sunt in ratione principii : principium autem nostrum est omnium notissimum.
De Principiis rei. PRincipium rei hic non sumitur, prout Opponitur principio rationis , seu principio
per mentem : nam pIincipia interna meta- physica vocantur principia rei, cum tamen sint tantum principia rationis , seu virtualia,
ut postea patebit ; sed principium rei, sumitur prout opponitur principio cognitionis. Itaque hic. Principium rei definitur, id quod quodammodo facit ad esse alicujus. Principia rei dividuntur primo in principia generationis seu in fieri, & in principia compositionis seu rei in facto esse. Principia generationis sunt ea, quae conserunt ad generationem alicujus rei ; sic parentes & partes hominis sunt principia ipsius ge nerationis. Princi
40쪽
Principia compositionis sunt ea quae rem intrinsecus constituunt , ut corpus & anima
respectu hominis. Dividuntur secundo in principia quae sunt causae, & in principia quae non sunt causae, quae ob id dici possunt principia stricte sum pta ι qualia principia sunt personae producentes in divinis rei pectu productarum. Haee divisio patebit ' ex Tractatu sequenti de
Dividuntur ab Aristotele quinti libri Metaphysicorum cap. I. in principia intriustea
Principia extrinseca sunt ea, quae non ingrediuntur naturam principiati , qualia sunt principia finalia , effectiva & exemplaria. Principia intrinseca sunt ea , quae naturam principiati ingrediuntur. Et duplicis sunt generis , scilicet Physica &Metaphy
Quidam principia Phy sica definiunt, quae
a se invicem distinguuntur realiter i Meta- physica , ero quae a se invicem sola ratione differunt. Quae , quanquam in nostra op1nione vera sunt/quia tamen non vacant controversia , non debent ingredi definitiones principiorum ; cum defiuitiones non debeant esse controversae. Itaque melius definientur , sie Principia Physca sunt ea , quae solas res physicas & materiales componunt, nimirum materia & forma. Principia Metaphysica sunt ea quae non solum res materiales , sed etiam res qu1sdam