Dissertatio academica De iniquitate exspectantiarum quam praesidente Augustino Leysero ... d. Maii publice defendet auctor Fridericus Seiden ..

발행: 1726년

분량: 71페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

D DE INIQUITATE

hominem miserum peccatorem, di culter totuissem

me contimere, quod nou assectassem mortem talis vasalli: omnia enim sunt nudi aperta oculis Dei, ut inquit. Aponotus ad Hebraeos, ct ideo ae iura non immerito reputantur odiosa, tamen quia ina iura recepta sunt, ab eis non receditur pii tamen O timorati viri bonarum conscientiarum vix laborant, ut taliter nyestantur in seudis nondum apertis sub huiusmodi conditionibus Bonarum enim mentium es, timere culpam, ubi culpa minime reperitur, ut inquis beatus Georgius, sedpauci sunt, qui ita curant Iropter vimiam avaritiam omnia

excoecantem.

Ego nec his nec illis adsentio. Natura sua prosecto turpes non sim exspectantiar. Ea enim promiussi nes&pactiones saltem natura turpessimi, quae ossicium erga Deum vel salutem publicam vel ius tertii directo laedunt. Exspectativae vero, etsi, ut deinde dicam,ma- la plurima plerumque secum trahant, quia tamen haec non directo per se ex illis fluunt, naturaliter turpes dici nequeunt. Qui dumentiunt naturalem illis turpitudinem adfingunt, votum captandae mortis semper in ore habent, dicunt, qui exspectantiam impetrat, non posse non spectare, desiderare mortem possestaris , atque leges romanas, quibus omnes de futura successione imterposime stipulationes turpesin contra honos moreSAES- se declarantur, maxime crepant. Itaque necessarium est , ut de hoc voto captandae mortis, quaeso in L. II. C. de transactionibus occurrit, paulo adcuratius aga

m . a.

12쪽

EXSPECTANTIARUM

Negari non potest, omni exspectantia cogitati nem de morte asterius inesse. Accedit etiam spes potia undi re, mus exspectationem habemus. Huic spei porro innexa est necessisio cupiditas, etsi exigua, aliqua tamenanortuum videndi eum, ex cuius fato spes nostra

felicitas pendet. Negari hoc prose is nequit. Omnis spemcum aliquo desiderio coniuncta est. Fatentur hoc philosophi, quotquot de spe scripsemat. Qui sperat, Optat, desiderat consequi id cuius spes ei iniecta est, de quia id vivo praesente posses re obtinere nequit, moristem eius quoque speret is desideret necesse est. Non

eo inficias, posse accidere, ut exspectativarius mortem possetaris non concupiscat, ut 11 filixis patris, Dater fratris, amicus amici sui intimi munus vel bona exspe- Etare iussus sit. Sed non mum sententiam. Huic quo que exspectationi votum captandae mortis, seu cupido mortem posse ris videndi necessario inest, vincitura mei premitur contemplatione maioris boni, quo impraesens fruitur exspectarivatus Ioni latitat illa cupido, ut exserere se nequeat. Tolle Vero considerationem boni maioris, finge, extraneum reperiri,qui pater huc usque creditus est, aufer fraternam pietatem, Desce sare amicitiam vel in odium eam converte. Emergetiam, quae semper aditur, sed occulta hucusque iacuit, cupiditas mortis alienae, superatoque impedimento ubcissim triumphabiti

omni itaque exspectatreae inest votum captandae mortis. Verum istud votum, si pro desiderio innoxio cupiditate otiosa accipitur, nec ipsum turpe est, nec

exspectantiam nupem reddit. Studium salutis felici, Ba ratis

13쪽

DE INIQUITATE

latis propriae praecipuum, imo unicum est iuris natur In fundamentum, atque, si quod primum principium statui oportet, primum eius principium, quemadmodum celeberrimus Praeses meus in specim. III., prenaturae ct gentium meait 4 ostendit. Ex hoc sonte onficia omnia erga Deum & alios homines profluiuit. Si itaque caritas propria cum caritate alterius collidatur, haec cedet illi sine clubio Quamobrem dira borum aliquod nostrum esse quam alienum malumus, dum bono isto honeste potiri optamus, dum obstacula omnia, quae

nos ab eius possemone excludimi, amoVeri cupim , rem iacimus nam ae humana comementissumam.

XII L

. Sed, misso naturali iure divinum positivum, quod

ulterius longe progreditur, consideremus. Damnat Deus in decalogo Exod XX, 7. I8. omnem adpetentiam fortunarum alienarum. Ergo exspectativas damnare

videtur,'iubus adpetentia illa necessario inest. Duplex hic vulgo sibi faciluat efiigium. Dicunt primo, adpetentiam non otiosam sed essicacem is acti quodam se exserentem prohibere ibi, nudam autem concupisce tiam, ut Pontificiorum verbis utar, non peccatum, sed naturae quandam aegritudinem dc infirmitatem esse. At vero Paulus Apostolus ad Roman VII, 7 8 legem istam adeo dilucide interpretatur, ut dubium nullum superesse possit, quin sola cupiditas animo comprehensa in ea improbetur peccatis adnumeretur. Melius est alterum latibulum, in quod se recipiunt minat, Deum adpetentiam simplicem absoluta non conditionatam prohibere. Rem optime explicant Stepban. agunde m

Exspectantiis c. r. n. go. Aqq. Nec concupiscentia, inqui-

14쪽

. EXSPECTANTIARUM

entes, fortunarum alterius iure divivo morali nos frim

sit; non enim Iimpliciter in exspectantiis fortuna vel

ona alicuIus expetuntur, sed Iub conditione, si nimirum faris alterum euisse contigerit concupiscentia autem eqsectui non proxima nihil quoque operabitur. Omnia quippe peccata, quae committunrur in proximum habent rationem mali ex duobus principiis primo quidem ei Gordinatione voluntatis illius, qui peccat secundo ex

ocumento, itod inferist ei, contra quem committitur peccatum. Neutrum ea in exspectantia. Nec enim, cumentum proximo inferre Viderat, nee invito dominorem alterius concupiscit, quia in eum concessio facta est caseum, ubi bona alterius esse desinunt, O ad illum revertuntur, qui exspectantiam tιncedit Certe non bis aliena, qua talia appetuntur, sed qua in tiberam promittentis potesatem devoluta. Quamvis vero Caspar neglerus in dicastice conel. 6. n. . obiiciat, Vicium,quod concupiscentia inhaeret, ex conditione ista non corrigi, quum concupiscentia in rem alienam de praesenti fer rur, atque hinc vitiosa 6c intempestiva semper sit, nomdum tamen ille, quod probandum erat, probavit, Deum scilicet concupiscentiam omnem etiam innoxiam Sc quae in rem alienam non tanquam alienam, sed tanquam vacuamin posses re destitutam sertur, damnare volu- e. Id quod mihi nemo persuadebit, XIV. Ius romantu exspectativas sine dubio damnati Damnat enim pacta omnia de futura luccessione Exspectativas vero pacta liccessoria esse nemo negabit Ratio prohibitionis indubie est votum captanda mortis, uti in L. II. C. de Transac' vocatur, non implex quidem illud,

quod intra fines cogitationis es nudi desiderii consistit, de

15쪽

DE INIQUITATE

de quo nos huc usque egimus quod tolerabile esse diximus, sed emcaxin quod exterius se per actum quemdam exserit. Summa nempe erat hac in parte Roman rum improbitas, ut non solum illi, cui se successuros sciebant, mortem Optarent, sed&ferro, veneno , albisque artibus spem tuam promoverent. Non extranei

tantum, sed Datres fratribus, liberi parentibus, quod incredibile nostro seculo videbitur, parentes liberis ob hanc causam insidias struebant. De matribus id Iuvenalis in Moriri testatur:

Vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior es res, Custodite animas, O nulli credite mense.

Livida materno fervent adipata veneno. Mordeat ante aliquis, quidquidporrexerit illa, Iuae peperit, tumidus praeguste pocula pappas. Nos utinam vanis sed clamat Pontia Dei; Confiteor puerisque meis aconita paravi, uuae deprensis patent, facinus tamen ipsa peregi. Tune duos una, sevissima vipera, coena,

ne duosa septem, fi septem forte fuissent.

Atque hinc videmus, non vanum esse, quod Constantinus in L. eta. C. de A in tutor matres secundo nube res plerumque novis maritis non solum res filiorum, sed etiam vitam addicere adfirmat. Nec matres liberis iam natis saltem, verum in utero existentibus etiam lucri causa insidiabantur. Refert certe ex Cicerone Tryphonius in L. 39. de Poenis mulierem gravidam a marito relictam partum sibi accepta ab heredibus posthumo substitutis pecunia abegisse. Quae quum matre perege

is rint,

16쪽

EXSPECTANTIARUM U

rint, nemo de extraneis dubitabit. Infinita de iis exempla adserri poterant Seneca lib. 6. controv. . in casu, quo uxor, quae maritum heredem scripserat, veneno

occisa deprehenditur: Nolite, inquit, mirari, si tame a venenum est. Heres es, qui dedit. Galba apud

Suetonium in vita eius c. 9 tutorem, quod pupillum, cui nibstitums hereserat, veneno necasset, in crucem sust lit. Neque moris tantam erat, Veneno aut ferro occidere, Solebant securius alimenta aut medicamenta a

grotantibus denegare l. 3. de his, quae ut indignis. t que periculum vitae, quod subeundum erat his, de quo- xiv mccessione pacta fiebant, unica fili causa, quae Romanos, ut pacta succetaria prohiberent cina inae inuti siput contra bonos mores em dicerent, impulit. Patet hoc clare ex L. o. C. de Pactis, ubi pacta

haec plena tristissimi despericulosissimi eventus esse ,

m. Ne quid tamen dissimilem, nondum satis perspicio, cur Romani sola pacta successbria ob infitiun captam da mortis votiun damnaverint, alia vero negotia plumma, quibus idem voltu pariterin magis etiam inest, permistae. Non improbant leges nostrie successiones ab intestato, nec testamenta nuncupativa, nec donationes mortis causa, nec pacta successbria, in quae consentit is, de cuius successione agetur. Respondent quidem communiter, illis negotiis certam succedendi pem non imesse, quippe quae per contrariam dispositionem interve ii possit. At non tollit haec incertinido votum captandae mortis, sed auget etiam Mincitat magis sperantem, ut caede eius, cuius iccessionem sperat, mutationem V

17쪽

U DE INIQUITATE

habere. Adprobant Romani multa alia negotia, quibus indubia succedendi spes ines Fatentur imperatores issio sub conditi

ine, si heres vita excesserit, dato votum captanda moristis inesse, atque tamen id stabiliunt. Arrogatio verum est irrevocabile paEhim succesibrium . . . de adopt. atque valet tamen. Valent etiam pacta succesibria militum L. V. C. de pactis. Valent donationes, retento ad dies vitae usufructu L. 28. C. de Donat. Valent donati nes mortis causa, in quibus sibi donator poenitendi , cultatem adimit L. n. f. L L. et . de Mortis caussa δε- strat. Nov. 87. Taceo, legitimam, substitiones pupill res&alia. Igitur, si regula generalis est, omniansgotia , quae votum captandae mortis inducunt, improbare contra bonos mores esse, improbes contra bonos mores secere Romani, quod ista, quae modo recensuimus, negotia permiserint. Ego voltu captanda mortatis inter rationes, iue contra exspectantiarum conce

siones pugnant, locim aliquem invenire posse largior facile. At is locus Primus iraecipuus non erit, nec, nisi aliis rationibus sustineatur, ad excludendas exmectantias sinciet.

Interim, quemadmodum dixi, vomm hoc captam

da mortis emcit, ut magis exspectantias damnem, ibiasque aboleri siladeam. Est quidem hoc votum seu studium accelerandi mortem eius, cuius successionem am pamur, non tam exspectantiae ipsius, quam hominum vitium. Sunt tamen exspectantiae ad excitandum immendum hoc vitium maxime aptae, atque de cetero

nihil boni in se habent, nec quiaquam reipublicae priniunt Actus vero inutius alendisque vitiis idoneus,

18쪽

EXSPECTANTIARUM

etsi natura sita non vitiosus, rectius interdicitur, quam

toleratur.

Obiicietur Dran, votum captandae mortis eum insidiis vitae coniunctum apud Romanos veteres se quem, sed recentioribus seculis incognitum iam diu metui dessisse. Enim vero nimis seculo nostro blandimur nonnunquam, saepe iacinora, quia occultius hodie E maiore astu perpetrantur, ideoque oculos effugiunt, omnino sublata credimus. Etas profecto nostra non melior religiosior facta est, sed cautiori callidior. Peccat perinde, ut Veteres, prospicit tamen magis, ne deprehendatur. Infinitus est illustrissimarum illustrium miliarum numerus, quas morsin antiquissimis depinum nostrorum nostris temporibus exstinxit, cin quarum ditiones successerunt exspectativi. Vulgatus rimor mortem hanc si1ccessoribus imputati Vanus is est forsan rumor, sed ierus esse potest. In veritatem facti inquirere ausus est nemo absterritus potentia su cessorum, quae hodie etiam in posteris eorum perdurat, nobisque piis suspiciones nostras aperire volentibus os claudit Malumus itaque exempla, quae nobis suggeruntur, silentio involvere, ac non nostris, sed ulticiari verbis uti, qui lib. 4. sententiarum f. nudum, quae M. Debent, ait, imperatores O principes ab ILnere ab huiusmodi imvectituris conredendis, ne indu- eant votum captandae mortis, ut audivi contigisse nostris temporibus in quodam Marchione ex primatibus Italiae, euius nomen taceιur. Non expedita satis est coniectura, quem Marchionem ex primantas Italiae Clarus intelligat. Obiit Clari temporibus anno Is 3. Joannes eo gius Montissereati marchio, semiliae suae ultimus, ino C a te

19쪽

si ita successoremque beneficio Caroli V. imperat

vis nactus est Friderimm Gomagam Mantuae marchi nem, quem idem Carolus V paulo ante anno scilicetino ducem fecerat. Utrum hunc spes successiorus a Carolo facta ad tollendiu Joannem Georgium uxoris suae patruum impulerit, aliis disquirendum relinquo.

Sed inquies Germanorum pietas voto isti captam dae mortis locum non relinquit. Hoc ipse olim Prae es meus gravissimus credidit, atque in Specimine XLII Ld Pae'. suces medit. 3. insidias successionis causa in Italia sorsan strui hodie posse dixit Germanos autem ab hoc crimine absolvit. Verum Germani ipsi tantum pro-hitati sitae non fidunt, sed lac in parte se homines esse haud obscuro testimonio apud Qendorsum a 'bus oesis riderie mlhelmi Electoris Brandenburgie lib. I8. l. 8 fatentur. Nempe Friderico ilhelmo , Caesar

imperii ordines, ut Belgis succiirreret, bellumque Gallis indiceret, persuaserant, Mindemnitatem pollic, ti erant. Composito bello, elector satisfieri si1bi Rati ponae in comitiis iure optimo postulabat, atque uater c ter exspectativam in Frisiam orientalem flagitabat. N gare uix poterant ordines, electori alioui deberi, extissimabant tamen, ea, quae posceret, salva aeauitate comcedi non posse. Imprimis obiiciebant exspectativam a

Frisiam orientalem continere votum captandae mortis, eoque merito odiosissimam habendam, iuvenem principem ibi esse cum spe prolis ac insuper alios successores ex vetere comitum Medbergensuun gente superstites agere. Itaque hanc exspectativam non impetra

It elector. XIX.

20쪽

Sed occultior metiam artes habent exspectativarii, quibus ad promissam successionem obtinendam grassam tur. Inter has est, quod nonnunquam eum, cui succedere cupiunt, ne prolem masculam suscipiat, quovis modo impediunt. Novi familam nobilom interitui suo proximam, ex qua, qui superstes hodie est, heros inbcus aperte, u rem suam ab edispecturivatis medicamine sterilem redditamin abortum ei ab eisdem procuratum, queritur. At hoc improbum est nimis. Subtilius peccant, iucurant, ne possetar praedii, quod exspectant, matrimonium plane ineat. Peccant hi vere, etsi pe care se non credant, sed bonum etiam opus facere sibi persuadeant, dum caelibatum matrimonio ex Palili li sententia potiorem procurant. Exemplum memorabile seculum superius vidit Rex Galliae Ludovicus XIV. successionem in tharingiam exspectabat, vani . simo quidem praetextu, ut Lu stius tom. a. lib. r. pusi. 4 in Lotharingio visidicata adversus Regem GaDLiae egregie ostendit, sed exspectabat tamen. Obstare sibi maxime videbat Carolum IV vel, ut alii computant. V. Nicola Francisci filium, quem ipse rex heredem

Lotharingia declararat. Ferro eum aut veneno tollere

nolebat, sed malebat matrimonio arcere. Ipse ei olim Mariam Joannam Baptistam Caroli Amadet Nemorosiae ducis filiam desponderat, tabulasque dotales subscripserat, atque ipsas etiam nuptias absente Carolo a procuratore eius celebrari passiis erat. Deinde vero re altius cogitata, regem indulgentiae huius poenituerat. Igitur,

ut matrimonium hoc rumperet, tentabat omnia Carolum Parisios consummandi eius causa venientem erire confestim iubebat, custodeque addito, ne destinata a Per

SEARCH

MENU NAVIGATION