Dissertatio academica De iniquitate exspectantiarum quam praesidente Augustino Leysero ... d. Maii publice defendet auctor Fridericus Seiden ..

발행: 1726년

분량: 71페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE INI ITATE

Pisfendomo de Rebus a Carolo Gustavo gestis lib. r. l. 8.optime Beγerus de Obligatione successoris instris . M.

Quod ad exiectantam, ait, sive in munus ossicium publicum, 11ve in sevda aliave bona a principe conce iam attinet, eam in dubio vim suam ad successores non extendere arbitror. Non isnorat imperans, morte im- Ierium desinere, &successoris libertatem ministris, quius libuerit, utendi, item beneficia, in quos placuerit, conserendi, imminui non debere. Alias maxima pars actuum imperiim successbri praeripi,' vel omnia te da, omnia reipublicae munera ita exspectantiis obrui possent, ne vel quicquam conserendi potestas successori

relinqueretur.

Sed longius etiam progrediendum, atque ipsi primcipi, qui exspectativas concessit, facultas eas revocamssi tribuenda est. Qua de re quum dubitarint plurimi magni nominis ICti, eorum fluadamenta paucis recem stres refellere liceat.

XXXVm. Provocant ergo ad dignitatem principis Madcap. decet 6 de R. . ini ibi decet concessum a primcipe beneficium esse mansurum, cum quo cap. Roman rum L. ex asse convenire videmur. Memorant hunc

in finem L. post mortem as de Adopt. L. cuis de Adopt. L. Aut s. C. de M. O ob δεα quibus saluberrima haec prohibitio, ne quis sectum proprium tanquam nullum

audeat impugnare, si non expresse, implicite contine tur. Quam eo maiori attentione observandam esse aiunt a pri

42쪽

EXSPECTANTIARUM

a principe , quo fortiorem principum iacta producere obligationem illis dictuatur. Multa enim esse contemdunt, quae privatum minime obligent, stringant tamen

principem. Huc reserunt cum Umbecio confis. n. fio.QMdilero in Nomol. c. a. n. a. pacta principum nuda, quae, etsi privatum actionem minime pariant, pariant eam tamen contra principem. Nituntur porro Dadversarii in natura' obligatione Omentionum, atque ex L. L de Paeg. DL. 3. de Pollicit ostendunt, omnem promissionem serio factam ct ab altero acceptarum p thim esse, hoc autem servandum esse sub poena excommunicationis cap. r. X. de Pact. mortale committere

peccatum, qui promissim non servet. Imo verba L. L . praetor de Paeg. pacta conventa servabo procedere ab ore Dei, adeo etiam Deum obligari pacto dc diabolam&principe Sc nullam maiorem iustitiam esse quam pacta 1ervare, ait evrianus inter eonfilia Bruni consu. n. 23. Vides . adlegatos a qlero in inparuol gia c. 3. 3. 24 dc Mevium consis3. n. 8L Urgent deinde 3ycommune illud iuris p-ceetum, quod suum cuique tribuendum sit. Et tandem 4 di ni exspectantia impetrata rem desinere esse integram, siquidem per acceptationem exspectantia exspectativario ius adquiratur ad rem, quod nemini absque facto suo sit auferendum.

Ad haec argumenta iam diu ante me responderunt alii, principique potestatem exspectantias revocandi vim dicarunt. Quorum rationes collegit proposuitque copiose satis Μνlerus ab Ebrenbach in inparchoι. c. 3. q. an Aq. Sunt illa ex natura poenitentiae, revocabilitatis,i

43쪽

U DE INIQUITATE

concessionis conditionalis, simplicis Sc nudae gratueor carii, & ipsa denique ossiciorum collatorum indole desiimprae sed, ne quid dissimilem, infimissimae, ut eas merito Bbhmerus in Introd. Ius pubi univ. l. 2. c. 6. f. 19. lit. h. 4 valde inadaequatas appellet, quas neca ferre nec examinare sit operae pretium. Nec ego igitur eas expendere ne dum rationibus adversariorum opponere volo.

Aliam itaque rationem adfert Bdhmerus in Bri Od. in us pubi univers loco memorato, atque ad distincti ne vulgarem inter promissiones perfectas impers ictas a PQGδεν β de vicio bom. O civ. c. 9. . 6. mplicatam provocat, ino pactum sed pro monem talem imperfectam inter principem eum, qui exspectare iubetur, intercedere ait Sed an distinctio ista me trahi possit, dubito vehementer Dari quidem promi siones imperfectas, quibus qius voliuatatem sitam de re

aliqua alteri praestana determinat, simul tamen se ei ius ad rem hanc exigendam competere nolle declarat, scio probe. Novi etiam declarationem huiusmodi se pe tacite ex negotii natura promissioni inesse. Exemplis clarissimis hoc ostenderent Pufendorsius de Drei not. gent. lib. 6. c. F. f. 6. celeberimus Praeses meus inspecim ad D. XL. de Pactis invalidis medit et V rim enim vero istiusmodi restrictao irregularis est maxime, promissionum naturae adversatur, adeoque non p sumitur, sed probanda est clare. Nam quod BbMmerus ait : uuae negotia ita fiunt comparata, ut unice

precibus superiore expetensio gratia eiusdem au sta

44쪽

EXSPECTANTIARUM 4s

psa ferreri fini in iis vulgo modo si adnringere perfricte voluisse videtur nobis non satisnacit. Ea etiam quae precibus impetrantur, quae eX gratia proficiscuntur, postquam semel promis fuerunt, servanda sunt, quemadmodum hoc e donationiS, commodati, a gati exemplis apparet. Nota est regula : Quae ab initio sunt voluntatis, ex post facto fiunt necessitatis Acesssit, quod saepe iterumque exspectativae verbis maxime obligatoriis concipiuntur.

. . .

Reselli vero possunt commode cuncta, quae ab adversariis afferuntur, argumenta, si ad salutem publicam tanquam ad lydium lapidem reducantur. Haec enim filis prema lex est, cui ceterae omnes cedunt Chari sunt iboeri, parentes, propinqui, familiares, sed omnes omni um charitates salus publica vincit. Haec efficit, ut pacta etiam iureiurando mata rescinderes infringere non Irivatis solum, sed principi quoque liceat. Viae c. 33. . de Dreiurando.

Nec sine lege loquor. Provoco ad L. L. et de Petitionibus bonorumsublatis. In his ita imperatores: Iuisquis in crimine maienatis deprehensu uerit Opsentius, bonaque eius, cur plectendi consuetudo criminis habet, Ascus invaserit, os inresatus quisquam quindamve ac nullis ex numero propinquorum exissentibus, ve uxore vel marito, fati munus impleveripi cuiuscunque si conditionis aut se faesse quolibet risuis res

fuerit Ascalis nullus eadem bona sub specie munificen- a ris

45쪽

46 DE INIQUITATE

/ia principalis audeat proprio iure poscere, nemo audeo at ad petitionem rerum de uncti defunctave,cuiuscunque

fortunae aut sectae sit, scisco noser ora pateat, adsp

rare. ui contra legem ad oseus Derit sperare, quod

non licet, reus violata legis habeatur. Sed quoniam pleramque ita in nonnullis caussis inverecunda petentium inhiatione constringimur ut etiam non concedenda tr

buamus nec rescripto quidem nostro adversus formam latae tegis loci aliquid relinquatuae, scilicet nec stragmatica iussione vel sacra adnotatione, vel quolibet oraculo divino, seu mandatis qua contra hane sanctionem nostram fuerint impetrata, quippiam roboris habere valituris Equidem hae leges de honis iam vacantibus Ec Meo delatis, non de vacaruris agunt, adeoque ad e, spectantias trahi posse non videbuntur. Sed iam diu amre nos Mornacius ad tit. C. Ne cus vel respublica procurationem istas leges ad donationes beneficii aut officii confiscationis, quaecunque illa sit,antequam sit eorum vacatio vel declaratio, extendit, in variis regum Gallia edictis senatus Parisiensis sententia innixus ta nostris Milduogelius, ICtus Jenensis in dumeri quam adiit C. de Petitionibus bonorum sublatis scripsit . ao. Referuntur , inquit, inter bona talia non solum ea, qua iam sunt incorporati occupata Asco, sed etiam ea, quae modo delata, aut spei caducitatis proxima. uorum ideire O ex1pectantias petere prohibitum d uia quod

interdictum est in termino, idem in via censetur prohibitum. Quamvis enim hoc casu incertus mortalitatis eventus spes, smulque conditio subesse videatur mens eir, ipsam e pectantiam fieri in casum aperthra, ct eo quidem tempore convasiscere, ubiι ius reis

46쪽

EXPECTANTIARUM 4ν

blicae iam quotum. Dis eo ipso eluditur. Vera Hecesse dubitabit nemo, qui modo verba ista Legis et C. de Pet trombus bonorum recte considerabit semen alienas appetendi fortunas sirpitus eruere cupiaentes, nussi deinceps volumus petitionis rerum esse licentiam. Qua verba profecto exspectantiis magis quam petitionibus bonorum iam vacantium conveniunt. Ad de altera illa eiusdem legis res civiles. ad ius publicum pertinentes ab Omm petitione muniendas esse censemus. δε

Antequam hinc digredior, occurrendum adhue est

illis, qui Ariana maiore ad minus contra nos argumem tabuntur. Dicent hi posse principem munera teneficia vacantia tribuere posse etiam bona fisci, nisi legibus, quas vocant, unciamentalibus seu pacto cluni dinibus inito impediatur, donare, atque istiusmodi lis

heralitatem, si 'onte exerceatur, revocabilem non e

se L. i. C. de Petit bonor sublat. Mus hoc est sine dubio, quam spem saltem exspectationem dare. Ib enim, quod reipublicae iam est, hic, quod eius aliquam do futurum saltim creditur, datur. Eadem hic reseo sone utar, qua Ulpianus in L. f. I. ad Scium Guri minxistimae, quum idem ipsi argumentum contra Scium Velleianum opponeretur. Facilius, inquit, se mulier Obligat, quam alicui donat. Non est scilicet adeo me tuendum, ut princeps immodicis donationibus tuum reipublicae patrimonium exhauriat, aut ut munera cheneficia vacantia in indignos conserat Circumspectior tunc est plerumque, cavet ipse, ne egeat, aut male

sibi

47쪽

48 DE INIQUITATE

sibi ab inhabilibus serviatur. At quis ex futuris quid petitur, lacilior est princeps, nec de suo sibi donare sed

magis succeuorum tuorum bona sibi largiri videtur, nec tam accurate pretium rei, aut quantopere main reipublicae intersit, considerat de praesente porissimum solicitus. Huic igitur facilitati in perniciem reipublicae erupturae Occurrendum est.

. - . .

XLIV.

Sed num princeps, qui exspectativam datam re vocat, ad evictionem praestandam obligabitures iunt communiterin provocant ad 2. f. . . L Q. f. 8. pr. At neuter ex his textibus huc pertinet. Neuter de e spectativis agit. Utrobique investitum de re tanquam vacua fac tae fit mentio, dominusque si disserat invest, tum in vacuam possessionem mittere, vel eam, quod alius in illa sit, dare nequeat, omnem utilitatem prae stare iubetur. Quinimo in a. f. g. pr. contrarium potius habetur, elim scilicet, qui sciens aliena rei investituram sive a sciente sive ignorante domino accepit, evictionis praestationem postulare non posse. Igitur hic textu ne-, gantem sententiam stabiliet ad quam confirmandam aliae etiam rationes suppetunt. Pleraeque nempe eripectativae gratis ex liberalitate conceduntur. In donationibus vero laeteris liberalitatis actibus evictio non Praeliatur L. 8 3 ult de Donat. L. 2. C. de Evict. Recte Titius imaeuesinen Lebninea e c. 7. f. 23.Dq. c. . . 66 sqq. contra commmae Du sententiam ostendit, dominum nec ad seudi constituti evictionem praestandam

obligari, si vasallus id seudum titulo lucrativo olim accepit. Itaque nec in exspectativa obligabitur. Paratus

nempe

48쪽

EXPECTANTIARUM

nempe est promicta sua implere. Sed intercedit quodammodo respublicain salute sua hoc impedit. Nulla ergo est penes principem culpa, aut, si quae est, maior tamen pene exiectarivatum est, qui issicita flagitavit, di precibus extortit. Hic ergo de fide rupta queri non potest. Obucietur forsan principem in pactis non tanquam principem sed tanquam privatum considerari. Et verum hoc est, quum ex patrimonio suo privato largitur aut promittit. At quum de re, quae reipublicae est, paciscitur, nequit ipse, qui caput reipublica est, tanquam privatus considerari. XLV. Possimi tamen casus emergere, quibus exspeElam tiae iiii imae sunt. Ipsa nempe necessitas vel utilitas publica earum concessionem urget suadetque Dicam

primum de necessitate , cuius luculentissima exempla extant in tabulis Pacis Os brugensis Funestissimi, quod Germaniam perso annos vastaverat,is vicina quoque regna adflixerat, belli exitum cupiebant anxie omnes. Convenerant iam diu legati ex toto sere terr rum orbe laliquot annos deliberando atque altercando

consumpserant. Sed exigua admodum spes negotii feliciter conficiendi adfiilgebat obstabat maxime publicis

commodis utilitas singulorum, inu vel praemia exanti torum laborum&periculo iuva restitutionem damn rum acceptorum flagitabant, nec, ut remitterent ius suum, moveri poterant, sed aeternum potius bellimis,

nitabantur. Quomodo his satisfieri deberet, non apparebati Pecimia non suppetebat, exhaustis cunctis pro vinciis. Terrae iraedia, quae cedi potuissem, plerast que

49쪽

que ab aliis possidebantur, neque his adimi facile aut

time iniustitia poterant. Tandem hoc remediis inve nim est, ut his, quibus alio modo satisfieri non poterat, exspectantiae tribuerentur. Sic in art. 3. domui ducali Brunsvicensi neburgensi in episcopatum snabru-gensem, quem riuac Franciscus Wilhelmus episcopus tenebat, exiectativa datur, , ut de causa necessaria constet, additur caesarem consensitae tandem, quod praesenti sacri Romani imperii statui minime expedire iudicaret, pacem publicam propterea diutius impediri. Porro ex eadem caussa in art. ii. g. 6 exspectantia in a chiepiscopatum Magdeburgensem electori Brandenta gico, in art. O. . . exspectantia in pomerariam ulteriorem regi Sueciae datur. Has igitur exspectantias, quas necessitas publica extorsit, revocare nec principi concedenti, nec successori eius licet.

XLVI

Eadem necessitas occurrit in illo exspectantiarum genere, quod coadiutorias vulgo appellamus Saepe se,scet is, id munus sive sacrum sive civile gerit, ob s

nectutem, morbum aut aliam caussam mimeris eius partes implere neqvit. Desici illum plane de loco suo scemolumentis omnibus privari aliumque surrogari, durum est questuosum. Equius longe, ut quis ei subst, manu vel adiungatur, qui munus istud vel gratis vel exiguo praemio contemus administret. Et reperiuntur, qui sponte se ad hoc offerunt, sola succedendi spe comtenti. Hic prosecto salus ipsa iecessitas reipublicae, ut assiuncto huic exspectativa detur, poscit. Neque erum facile sui illa vir bonum idoneus tantum onus subb

50쪽

EXSPECTANTIARUM a

. subibit Concedunni igitur communiter tau modi exspectativae coadiutoribus. Has non servari improbis-urnum foret, fidemque publicam laederet. Vide e. s. X. de Clerico aegrot vel debilit. v. n. de Clerico agrocinis item Concit Trident. stigas cap. 7. Et ut veriundicam, in coadiutoriis cum spe succedendi coniunctis

non tam exspectativa conceditur, quam murus quodammodo vacuum confertur. Negandum tamen non est,

per istiusmodi coadiutorias saepe Daudem fieri legi, ea que interdum, ubi necessitas nulla subest, concedi Cessarunt, inquit, M. Antonius e Dominis de Repubi e cles lib., cap. g. l. 26. gratia exstectativarum nomin tenus. Nam earum sic successerunt eoadiutoriae Aecaussa eum futuro successione quae sunt ipsissimae gratiae pectativarum. Huiusmodi coasiutoriarum patrocinium non suscipio, sed easdem pariter cum aliis exspectantiis damno.

Quae necessitatis, ea quoque utilitatis publicae est ratio. Poscit haec interdum, ut boni fortesque viri adhene merendum spei miorum racitentur, Vel etiam, si iam bene meruerunt, mercedem accipiant. Si consuli illis alia ratione potest, ad exspectantias deveniri non debet. Aliquando autem nihil est in reipublicae patrimonio, ex quo illis satisfiat. Titia vero necessitatis quoque erit, exspectantias concedi, concessasque se vari, ne homines defectu praemiorum a reipublica se vitio abstrahantur, aut, dum vident, alios benemeritos spe sua strari, eiusdem ingratitudinis metu absterr antur. Quare etiam in Capitul Caroli VI. an. II exspe- a ctantiae

SEARCH

MENU NAVIGATION