장음표시 사용
11쪽
fide, ad quant, servandam maximὸ impellimur, ni suadente ratione tantum, sed praecipiente, ne quod insequum , ac turpe est , fidei depositum fraudemus. PyHinc Seneca Religioso vocat, Sanctumque Virum, qui diligenter , ae eircumspecte tueri solet Fideicommissi Homerus quoque, cujus testimonio praecipue in iis, quae ad adstruendumJus gentium pertinent, persisH utuntur duris Auctores, inducit Andromacham super exaniam e corpus Hectoris dulantem , ac de eo sollicitam , dolente ae , quod morienS non porrexerit ei manu auquam fidei symbolum esse constat, Α nec illi exciderit ullum verbum, cujus gestura defiancto morem , re cordaretur , quem locum scite Plutarchus ad extrema Mandata, Fideique commissa refert. Eoque magis, quod pudore dicuntur ea contineri: Sic apud Comicum Pamphilus, ut rem suae commissam fidei peragat , se ,
commoneri, & commoveri pudore, ait: Pudor autem, ac verecundia, ut excitantur ab honestate , ita εjure naturae sunt. Accedit, in Libris Iuris Fideleommissa ad pietatem passim referri , quod vero pietatis OG ficio impenditur, id certa impendi natura constatia c8 Non omittam, quamdiu etiam solemnes Formulae obtinuere , quibuscumque concepta verbis ea constitisse 9 , quod manifestum indicium est, Consuliis quoque Romani Juris suisse compertum, & exploratum , rece senti esse Fideicotaunisu inter ea, quae pertinent ad Jus
12쪽
gentium, nec ideo oportere, ut ad instar earum rerum, quae aut erant prorsus Juris Civilis, aut condictam. st tamque formam ab eo receperant, latinὰ conciperentur, ut Civilia pleraque concipiebantur. Diserto Cato, Te-Hamenta, Commendationesque obeuntium, ex naturali aD sectione animorum manasse, ait: Commendationum vero nomine Fideicommissa intelligi , per se patet, toste etiam Τertulliano , qui suprema decedentium monita Fideicommissa diserte vocat. Sed nec alia desunt argumenta, ex quibus vel imviti sateri cogimur ea esse a natura protecta . Quum enim nondum Civilis duris firmitatem haberent, licet ad agendum non prodessent, proderant tamen ad excipiendum, ita nimirum , ut si quando ex fide restituerentur, quacumque Indebiti Condictione cessante , nulla repeti actione possent, it cederentque pleno, ac persecto jure, cui solvebantur , quod ut est evidens argumentum naturalis obligationis Fiduciarii personae haerentis , ita evidentissimum quoque est , Fideicommissorum primordia a Jure Gentium esse arcessenda . Τraditio enim , cui causa deest, jura dominii transferre nequit, causa vero, seu Juris vinculum , tunc Civile certe non aderat, naturale ergo adfuisse oportuit, quippὰ hoc insuper deficiente, actus, qui geritur, nullus est, ex eoque competit ei, qui dedit, repetitio rerum indebitarum, nec truditione propterea in alterum , deficiente titulo, transeuntium c P. Nec movet, quod si naturae obligatio aderat, ea profuisset etiam ad agendum, quum is vere tantum
13쪽
debeat, a quo exigere invito licet , non licuit autem tunc ab invito , ergo non extitit vere debitor, ac pro inda repeti ab eo potuit , quod per errorem solutum
Nam Jure tantum Civili inspecto , strie δ debitor intelligitur, qui compelli ad solvendum possit. Consiliunt enim Civiles leges praesidio actionum Civili dum
taxat obligationi, seu mixtae; naturali is 3 non consulunt, nisi sola exceptionis ope , qua se Creditor tuetur , quaeque aequitate incolumi tolli nequit . Ex quo satis, superque liquet, ubi exceptio de jure adest, ibi debitum quoque adesse cS , ac vel tum novisse duris Consultos , ex Fideicommissis oriri palam , ut verw oritur, obligationem plana similem obligationi initae ex nudo pacto , a pupillo , qui doli est capax , atque adversus Macedonianum, & Vellejanum , quas a natura peraeque omnes
prodire constat, sed nullo niti praesidio Juris , adeoque prodesse unicὰ ad excipiendum, non ad agendum. Ad haec: per Fideicommissa illudere olim impune liacuit cuicumque legi prohibenti capere ex Τei amento, ne dempta quidem Voconia ipsa, qua foemina institui
ex asse haeres prohibebatur ; Τanta erat religio, ac pudor servandae fidei, ex injecta animis certitudine, ad Fideicommissa restituenda impelli natura eum, qui honestus est. I Interea , ne , adjecta Fideicommissis Civili etiam obligatione, qua dudum penitus caruere, subverterei
tur 1 Leg. s. f. de Fideisf. Leg.
14쪽
tur temere , & inconsulto recepta jura Τestamentorum, quae ut obnoxia solemni formae, & complexa hactenus Successionem planὰ universam, aut statim exolevissent, aut descivissent prorsus a semetipsis , ea inita ratio est, qua providiὶ constituto discrimine inter directa, & obli qua verba seu, quod idem perindil est, inter Civilia, ac precaria tantum , non obducta quidem figalento Juris , sed petita ex intrinseca rei vi, & altera propria Tostamentorum, Fideicommissis altera consona , maneret utriusque integrum cum natura pristina statum robur: In quo sanὸ mirari subit junctam doctrinae, ac prudentiae parem Juris Consultorum illius aevi dexteritatem , de perspicaciam. Ex eo processit, Fideicommissa non praecipiendi modo , id quod nec verbo , nec rei convenit, neque ad instar dicendae Legis , quod jure XII. Τabularum Τestamento dumtaxat solemne fuit, sed concipienda precatio esse, ac mandari posse tum Testamento, tum
seorsim etiam ab eo institui, ita tamen , eaque norma, ac censura duris, qua ne in Leges committeretur , neve stamenti causa, ex universa, ut antea erat, par
tiaria fieret, nec deinceps testati simul, & intestati, quod pro monstro fuit , hodieque est , impune decedere homines possent, ad Τestamentum confluerent omnia, ex eoque heres dominium rerum universarum nancisceretur utique, sed ea lege , ut vel invitus, & aegreserens quicquid commissum suae fidei fuerat, restituere alteri teneretur, adeoque dominium ministerio juris ad se d latum , traditione transferret in accipientem, quem Tin stator noluisset heredem , aut Legatarium , sed advocasset extrinsecus in consortium rerum suarum . Ια
ci Ulpian. ἐκ Fruis. de HideIe. ἰη linquitur, sed ex voluntate datur relin princ. : Fideicommissutii est, quod non qtientis . Vid. C i Iastis. m. 2. tit. 7. Civilibus verbis , sed precative relin- Aul. Rocept. Se l. I. tD. quitur, nec ex rigore Iuris Civilis re-
15쪽
Ita res ergo transueta est , ut legi simul, ac vo luntati consuleretur, quaeque prius collidebantur ad imuicem, convenirent, & altera alteri ferret opem. Atque ut voluntati , quae in humanis actibus dominatur , sua ratio esset, & quidem potior, qua tamen incolumi Lege licuit, consulto etiam receptum est , nedum Τ stamento, sed extra quoque, rogari scriptum heredem posse, ac posse insuper ab intestato legitimum, cui aeque ac scripto , seu nuncupato , incumberet onus restituendi , quod fidei eorum committeretur , in isto quoque servata regula prisci juris, ne Successio scinderetur in
partes, sed tam testata , quam intestata , tum universo procederet, totamque Familiam complecteretur , tum per se tantum constare posset, nec altera alterius com cursum pati.
Nee diu post, nisi etiam sub ipsa cunabula rei obttinuit , ut voluntati Leκ inda mitior, & indulgentior, aliquanto latius obsequeretur, ac Fideicommissi favor ita perrexerit propagari, ut spretis apicibus, ac rigore, quorei discrimen in verbis aderat, haec inflecti subindὸ eo perint, ac relicta extra Testamentum per modum qu que dicendae Legis, directo quidem, intercedente ratione juris, non claberentur, sed ea etiam deberi coeperint jure obliquo , & ab herede, perinde ae si Fideicommisse oneratus esset expressis verbis ; ex bono, & aequo rostitui, undὰ videntur mihi in errore verseri, qui id invectum non antea putant, quam Legata, ac Fideicommissa tandem aequaverit Justinianus , eodemque Jureis censeri jusserit. Praeterquamquod enim palam liquet, id longa antiquius obtinuisse, nulla tum causa, tum ratio suppetit,
cur c Cijus ιιι. δε Pucis. s. e. vis. Mid. 9. 4. σβρ'.
16쪽
eur Fideleommissis in necessitatem legis vix ire jussis, ea
non accesserit, quoque Vis, qua non adject a, satis adhue infirma, ac fluxa, ex juris apicibus, verborumque cortice ea mansissent; ac saepe voluntas, cui erat in animo plene consuli, cessisset in irritum oscitantius, quam ulla adigente necessitate tuendi juris Τestamentorum , , quod quantumvis inflecterentur directo quoque prolata verba, nihilosecius omnino integrum perititiiset. Accedit vis quoque indita Codicillis, quorum orbgo , vix, ae ne vix quidem sejungi potest a Fideleommissorum origine, & incrementis, quibus utraque disponendi ratio coaluit, ει ad juris necessitatem producta est, Triboniani Q, ac Theophili id verba adstruunt,edque magis res ipsa evincit, nec potuisse aliam iniri viam, nec fuisse initam, nisi hanc unam , qua sospite jure Testamentorum, voluntas quoque seorsim pandita sospes esset. Neminem latet, ab ipso exordio Codicillorum , , quos quum jampridem Romae condidisset Testamentum in Africa scri plerat Lucius Lentulus, quique primi impulere Augustum , tum ad gerendum Lentulo morem , tum ad impertiendum his quoque robur obligationis, re petenda etiam primordia esse adjectarum virium Fidelis commissis, ab Augusto praestitis bona fide, ejusque jussu auctoritate Contulum accedente, mox abeuntibus in vim Legis, quousque haud ita multo post in assiduam jurisdictionem, sed extra ordinem concessere, ita scilicet, ut cognitio de Fideicommissis, quae in singulis negotiis,
aut quotannis mandari hactenus instituerat, perpetua
esset; & Consules quidem de universis vi Μagistratus
ab Inst. tu. de Fideis. hered. s. t. er missa eceperunt Codicillos introduxit. de Mesciu. In pr. Sed primus L. Lentu. 1 lus , ex cujus persisna etiam Fideicom-
17쪽
Dsdicerent, sed non usitato Judiciorum ordine, nulla nimirum actionis formula, nullo Judice ex iis dato, verum extraordinaria persecutione, ut Testis in primis Ubpianas est, peterentur. Ac licet constituerit subinde Claudius, seu Praetores in Urbe duos, 3 qui de Fideicommissis cognoscerent, seu creaverit unum tantam, ut vero propius
videri potest ; in Provinciis autem juridicundo praeesili
jusserit Potestates adeoque Praelides , cs. ac Proconsales; ubique tamen extraordinaria cognitio mansit , ac jurisdictione Pra toria invecta, ea Consularis proinde evanuit, sed ita utraque in mores abiit , atque explicita plerumque est, ut de minori summa Praetores, de majori Co vites Jus dicerent, id quod nullo modo propterea potuit, haud aeque esse commune , ac proprium tum Fideicommissis , tum Codicillis. Testamento non confirmatis ..Ac profecto quantumvis confirmasse dicatur Lentulus, quos Augusto, Filiaeque scriptit Codicillos ; neu ter tamen a se legata, qua vere, ac proprie Legata sunt,. silvo jure Τestamentorum, praestare potuit, quia pote rant quidem directis verbis concepta esse , ut conjicituDea suisse, quae Filia solvit; at non ideo, infirmis. adhuci Codicillis, ac Civili obligatione carentibus, quo tempo re primum. executioni mandati sunt, directo jure valere
18쪽
quicquam Iegare extra stamentum, quo solo Iegandi, suisque rebus dicendae Legis ficultas aderat, ac proinde, quamvis praestanda legata jusserit , verbo tenus jussitata
constat, re autem rogasse , hortatumque esse, ideoque
vel tum Legatae in Fideicommissa conversa sunt. Idque exploratius ex eo fit, quod Τribonianus quoque dKerte ait, cu Lentuli filiam persolvisse Legata jure non debita, non quia relicta personis essent per Leges capere prorsus Velitis, ut quorumdam est opinio, quo casu inutiliter monuisset, quod palam, perspectum, certumque erat, sed quia nec debebat, nec debere poterat , ut Legata, & ex diu recepto legandi jure , quo directis, & ad instar Legis prolatis verbis, ac Τestamen
to tantum legare licuit, unde non unus Interpres notat, ibi Legata, ut ex verbis erant, pro Fideicommissis, ut re suere inconsulto posita.
Accedit, non ipsa solum Ulpiani male , sed lo ge antea , Legata per omnia aequata esse Fideicommissis, . ita nimirum, ut quod subtilitate, ac rigore duris deberi non poterat ut Legatum, deberetur ut commissum haeredis fidei; Quumque tradiderit uspiam nemo, quo primum tempore , & qua de causa id inoleverit, vel ex hoc satis superque patet, ab iusis initiis Fideicommi serum arcessenda etiam initia esse, jam tum adsciti, ac recepti duris , quo decedentis voluntas , si quis ejus tuendae aditus patere umquam per leges posset, custo
Nec minoris momenti est Sinchrona certe, nisi
19쪽
vetustior Vulpiano cautio, quam codicillarem Cla sulam vocant, & qua quaecumque directis verbis Testimento concepta essent, ea viderentur prolata obliquis , ut quae jure eoque summo non constitiuent, nec a T
statore ad haeredem scriptum transferri immediata, ac directo possent, obliquὁ , ac per alterius organum transferrentur converse Τestamento in Codicillos, seu quod unum , idemque est, hereditatis delatae causa , in causam sequiorem Fideicommissi , quasi rogatus suisset heres ab Intestato , quem voluisset uniciὶ heredem restituere hereditatem heredi scripto , exinde tamen Fideicommissario , non re heredi , quasi scriptus dumtaxat
Nec negocium, sacessit Ulpianus ipse, uta C dicillis non confirmaris dari non posse Leeatum , inquit , ex quibus Interpretes vulgo arguunt, inutilia suisse olliri, quae directo his Codicillis relinquerentur . Uerum nisi velimus parum sibi constare Ulpianum , dicendum est, ibi de natura, ac proprietate Legati loqui, nec ideo consequi, quod ut legatum dari non poterat, minime posse
ut Fideicommissum, nec deberi tanquam precario datum, quod directo datum uniciὶ erat, tum ad tuendam volumtatem Desuini, in quo tota versabatur ratio Fideicommissi, tum quia qui jubet, eo magis rogat, atque ita comparatus jubendo est, ut si res postulet, rogando etiam
unicὲ velit, eadem sermὰ censura duris Codicillaris clausulae propria , qua qui Testamento praecepit , rogassia etiam videtur. Atque in idem recidit etiam Cajus, is qui dum Legatum Codicillis non confirmatis valere ne gal
20쪽
gat abire in Fideicommissum, nec praestandum ubique esse , quod praestari certὸ directo nequit. Eoque minus videri potest, negotium facessere Plinii locus; co Ex eo enim adsumunt perperam tantum abesse , ut aetate Plinii in Fidei commissum converti possit, quod Codicillis non confirmatis relinqueretur ut potius esse tum explorati, tum certi Juris, hujusce generis Codicillos destitutos fuisse prorius non minus directa, quam inflexa quoque, & obliqua vi. Nam satis est animadvertisse, vel ipsos Lentuli C dicillos Fideicommisia complexos esse, eaque protinus constitisse, non modo mandata scriptis, aut nuncupata, sed simplici etiam relicta nutu; ac proinde excogitari non posse videtur , qua de causa, ut statim auctore Augusto ad necessitatem Legis perducta sunt, vires quoque non exeruerint omnino seorsim a Τestamento : Praetermitto enim quod populare , ac pergratum Civibus vix fuisset, si Fideicommitarum savor pendere vel minimum debuisset a stricto Jure Τestamentorum, quibus satis sit- perque erat, ne adversaretur; illud praeterea est, quod non egregiam Iurisconsulti ejus aetatis navassent operam, si dum voluntati ita consuluerant, plerumque in irritum eam cedere voluissent. Eo autem Plinii locus non est traducendus , quo non respexit. Provocat Plinius ad Codicillos Τestamen. to non confirmatos, & ab Silano conscriptos antequam conderet Τestamentum , quibus certὸ nulla vis inerat ea aetate, ac praeeunte denique Papiniano , ex Severi, &Antonini Rescripto diu post accessit. Constabant quidem Codicilli non confirmati vel ante Plinium , ut constitere peraeque omnes ab ipso exordio, quia primordia Codicib
