장음표시 사용
21쪽
larum, Fideicommissorum quoque primordia sunt. At
enimvero ex conjectura voluntatis, eaque potissima imfirmantur , ut statim quis condito Τestamento praecedemtium Codicillorum non meminisset. Τestamentum enim, ut sepe diximus, universam successionem vi sua cominplectitur , quique testatur eo censetur animo esse , ut
universam quoque legem is sibi dicat , extendatque arbitrium promiscui3 ad omnia , de quibus disponere per Jus potest , nisi excipiat aliqua expressis verbis , eaque direc ὰ, vel indirectὸ ab haereditate decerpat, aut si quae
decerpserit in antecessum , rata rursus apertis verbis , ac firma velit, atque uno verbo , quod Codicillis antea reliquerat, testamento subinde condito comprobet, palamque ostendat, in eadem se voluntate , caeteroquin
ancipiti perstitisse mutuato exemplo, ductaque regula aΤelia mentis , quorum posterius indistinetὰ priori derogat ; & ita derogat ut nemo legem sibi dicere possit non
recedendi a voluntate , ne immutato consilio animi , ut saepe fit, pro voluntate postiema obrepat, quae non po strema voluntas est , nec amplius voluntra, ut anteae
fuit . ci At non ideo, quod Jure etiam eoque veteri Pamdediarum Legata passim voluntatis tuendae causa infleet bantur , dirigi umquam Fideicommissa tunc potuere , aut Jure novo directa sunt. Ratio discriminis per se patet : nam praeterquamquod Legata a Lege praecipuὸ sunt, Fideicommissa sunt a natura , nec ideo sicile inverti possunt tum quia qui rogat, certe non jubet, ut contra qui jubet , is quoque rogat , tum quia qui legat, non ejus a quo legat, implorat opem , implorat autem & eo quasi Instrumento utitur , qui sua committit alienae fidei , ex
22쪽
ploratissimum illud est, abhorrere a Juris aeconomiaia , ejusque principiis, ac sundamentis, quae affabre olim excogitata, & quasi per manus in dies tradita hodiedum vigent, ac perseverant, ut quis pro parte testatus, pro parte vero intestatus abeat; k utque haereditas, seu veniat ab homine, seu a lege partiaria sit, delibeturque, nisi justa voluntatis nostrae sententia, seu quod idem est,
Poterant quidem sequiores Leges quaecumque L gata , ae Fideicommissa , ita ad invicem coaequare , ut in unum penitus coalescerent, quod tamen pertinet ad effectus , non ad naturam ; sed salvis principiis mox ro censitis, certὸ non poterant. Satis constat Legata Fideicommissis, ac Fideicommissa Legatis Iustinianum directὸ aequasse, sed constat etiam aequasse tantum, non consedisse, ut consedit ad invicem Trebellianum , & Pegasianum , & altero exploso , retento altero ex duobus, ut erant, conflavit unum. Contra monet, ac saepe inculcat nec cum pluribus Testamentis, nec testatum, intestatumve decedere quemquam pro parte posse. Age vero; Fideicommittat, aut leget aliquis, seu Codicillis ab intestato, seu Τesta. mento non confirmatis. Neutro casu, post aequationem
quoque Justinianeum directo Jure valere potest, id quod relinquitur ; nisi enim Legata inflexa serves Fideicommissa, alterutrum consequatur oportet, aut aperte peccari in Jus, & obtinentes jamdiu Leges temere everti, aut Justinianum dum ea sequavit, sanxisse etiam oscitam tissime hereditatem , seu sit. ab homine, seu a Iegeis, partiariam esse, nec deserri solum, qua Codicillis, qua ab intestato, sed qua etiam Codicillis, qua Τestamento, B utris-
23쪽
utrisque exerentibus vim directam , ac propterea aequato prorsus utroque adiu , consequitur absurdum, posse nempὸ decedi testatum simul, & intestatum. Ac si quis regerere velit, Codicillos quoque post: Justinianum , Τestamentorum ad instar esse, is sateatur necesse est co currentibus Τestamento, & Codicillis non confirmatis, seu factis unicὸ ad Testamentum tuto decedi ex utro que actu , quorum uterque si est idem actus , & alter alteri , omnino par , aut cum pluribus Causis inter λvariis decedi poterit, aut Codicilli , qui subsequantur ,
tum collidentur ad invicem , ac postremis unicὸ vis monebit , tum Τestamentum quoque praecedens omnino evertent , ex quo patet , ni sillor , non accurate cogitasse eos, qui dixerunt exolevisse discrimen inter directa, de obliqua verba quasi absolescere umquam potuerit salvo jure Testamentorum. Scio interpretibus quoque majorum Gentium sedi L se animo jamdiu Sententiam, sere omni u n calculo com probatam , sed nec in trutina positam, ut par erat , plenae persectisque aequationis inter utrumque relicti genus,
de Jure veteri longe impar. Seio Justinianum rei etiam vindicationem Fideicommissis accommodasse, quod indicium est sublati discriminis cujuscumque ac ea actione Fideicommissis semel concessa rei dominium sine heredis traditione, & ministerio juris recta ad Fideicommissarium transire; Siquidem realis actionis vis, ac natura est, ut praesupponat Actori inesse, non Ius ad rem, sed in re, seu rem acquisitam vigore Iuris, non tradi tionis ope acquirendam, adeoque Fidei commissa post Justinianum, esse acquirendi dominii modos, seu causam
24쪽
Verum non me latet etiam, si indiscriminatim ea vera sunt, aut parum sibi inconstantem Principem constitisse, aut mox oblitum omnino esse suae pariationis; redit enim non diu post in una, & altera rerum specie ad diserimen vetus; ac Legata directas unicia vires, Fidelaommissa exercere obliquas ait, quibus conciliandis, ut plane expedit, mire torquentur ingenia Interpretum acutiorum, quod profecto non evenisset si maturius rem perpendissent. Nec indistinete , altera esse alteris exaequata , neque id ullo modo fieri potuisse, voluntate imcolumi, & salvo Jure. Nam quod voluntatem spectat rQui servi sui libertatem Testamento commiserat fidei heredis Q, is eo erat essectus animo, ut manumitti nota a se vellet, sed ab herede, nec ut Orcinus , , Charonita et , sed ut heredis libertus esset. Quique etiam ex nostris moribus per Fidelaommissum datus est Filiis a Patre Tutor, is sane Tutor Τestamentarius ideo nomest, de confirmetur proinde oportet a Magistratu, quia Pater dari, non dare voluit, nec absoluto tuo Jure uti, ac Testamento dicere legem Familiae suae, ut ei per Leges, Τestamento, non ultra licuit. Ad jus, quod attinet, quidquid Τestamento dumtaxat , aut Codicillis eo confirmatis, committitur heredis fidei, id tuto haberi perinde potest, ac si legetur, nullo tunc intercedente inter Civilia, ac precaria verba discrimine; At vero Romani Juris oeconomia convellatur necesse est, si codicillis quoque non confirmatis, sive alio quocumque modo nuncupatae verbis, aut nutu panditae voluntati, quae non prodierit Τestamento, nec in Ipeciem
25쪽
initae Conventionis, quam mortis causa Donatio exhibet, tribuamus perperam vim direetam , ac transferemtem per se dominium, nulla adhibita alterius ope, qua transferatur. Quaecumque igitur Τestamento obliquis ver bis, nempe rogando, Testator exprimat, ea non secus ac si directis expressa essent, Justinianus haberi voluit, ut aeque voluit directo expressa, expres a etiam censeri oblique, & utriusque relicti genus eodem Jure metiem dum esse. Cetera vagantia extra Testamentum, quae ibcet directis prolata verbis, fieri numquam omnino potest ut non inflectantur, nec voluisse constat, nec potuisse, nisi perturbato , ac susiaeque verso praecipuo Jureis, quo & modo utimur. Atque ita rem prorsus esse transactam, non tam a conjicitur, quam evincitur, ex apertissimis Justiniani ve bis , verborumque justo , ac germano sensu. Is Te 1 toris perpetuo meminit O , ab eoque supponit, quoque perpetuo, sive civilia proferri verba , sive precaria. Meminit insuper Legatorum , quae propria unius sunt Testae
menti. Codicillorum contra, aut alterius eujusvis actus in mortis causam, nec vestigium uspiam, nec vola asest . Sciunt autem, ac probe norunt omnes Te Hatorem
perpetuo intelligi, ac vere esse, qui Τestamentum scribit, aut nuncupat, non qui conficit Codicillos r testari enim perinde est, ac solemni ritu, justeque pandere voluntatem , Codicillos vero facere est promere quidem Sententiam animi, sed insuper habitis, ac neglectis, quae requiruntur ad rite contestandum id, quod sentimus. Eodemque modo Imperator rem orditur, & planὸ conficit, dum consulit quoque Fideicommissariis actione in rem, dilucide ostendens realam actionem se accomo
26쪽
dasse , non quibuscumque Fideicommissis, sed quibus per leges unice licuit, adeoque solis Testarrientariis tamquam exortis ab eo actu, cui soli vis , & facultas inest transferendi dominii in alterum recta via, ac ministerio Iuris , quaeque impediebat omnino nihil , quominus ex inflexis, at antea erat dirigerentur, una semper, di universa hereditatis causa manente, quae extra Testamentum, aut legitimam successionem non vaga
Imposita heredi necessitate restituendi ut eo unde digressa paulisper est reserat se oratio quidquid in dies committeretur ipsius fidei, nec diu res perstitit, ut par
erat, nec uno, & altero vitio caruit, atque eo demum
deducta est, quo praesenti remedio indigeret. Denuo sub ipsis jam sermὰ initiis coeperunt gliscere antiquae, & n vae etiam irrepere fraudes, quibus leges eluderentur, id quod impune , adhuc infirmis Fidei commissis jamdiu abierat. Qui enim verebantur capere ex Τestamento ,. ut Peregrini, & ex Lege Voconia Reminae, ex Papia Caelibes, Orbi, & alii, his cavebat saepὸ Τestator, ut restitueret heres hereditatem, aut ejus partem, cui mox invectae licentiae injecerat quidem Lex Papia fraenum, sed non obviam itum omninδ est , nisi Senatus Consulto Planciano, quo amplissimus ordo censuit, Fideicommissa, quae quoquo modo suboluisset, in fraudem legis deinde fieri , in ita esse . Initum tamen discrimen est inter ea, quae palam Τestamento conscriberentur, &quae seorsim; remotis Arbitris, seu domestica cautione, aut Chirographo , ut moris erat. G Altera enim pro non . scriptis haberi placuit, adeoque adcrescere herediser,
27쪽
krIpro , tum quia heres eo casu inscius , si qua fraus obrepisset clanculum Testamento , ejus non poterat esse , particeps ; tum quia agere non videatur in fraudem , qui palam, nullisque technis obdue is agit. Altera vero caduca saeta, cedebant Fisco ; Et ideo in Jure Fidei commissa tacita nuncupantur, quod heres in fraudem Legis Τestatori fidem accommodaret, plerumque tacitam, ac
Invehi tamen , propagarique alter abusus coeperat in dies , eo deterior , quo sub obtutu veterum legum praetexebatur. Ex Lege XII. Tabularum , Paterfamilias uti legasset, ita jus erat . Adeo effraenem legandi modum, quo Testamenta destituebantur, compescuit prismum Voconia Lex, deinde Furia , demum Falcidim , quae tamen omnes quum latae fuerint, antequam pondus Civilis Juris Fideicommissis adjiceretur, e re esse non videbatur iisdem Legibus ea Buci, adeoque seu putarent, qui testabat mir, suo Jure uti, dum committebant heredi universam hereditatem ex fide restituendam , seu declinarent eo consilio legata, quo Falcidiam impune eluderent, denuo ratio Tel amentorum periclistari perinde coepit, ac in discrimen haud ita pridem adducta suerat ex jam cohibita intra suos fines licentia pristina Legatorum, scriptis heredibus recusantibus adire o noxias Fideicommissis hereditates , tum quia cessurae in alterius lucrum omninδ erant, ac nihil reliqui, praeter onus ex iis capere sibi poterant, tum ex ea longe potiori causa , quod adeuntes , restituto etiam integro asse ; nihilosecius, si quod aut aderat aes alienum, aut emersis' sit, per se dimittere cogebantur, quia aditio non Κ-cus erat , ac obligatio personae haerens, a qua divelli,
28쪽
nec in Fideicommissarium transire poterat ex ea veteri Juris reAula, quod semel heres, numquam desineret hores esse. QU
Principio Fiduciarii suae studentes indemnitati , cavebant sibi privato Jure, Fidei commissariis per umbram
hereditate vendita nummo uno, atque interpositis per fictionem stipulationibus emptae , & venditae haeredi tatis , qua veluti imagine legitima initae Conventionis in Emptorem cum hereditate transirent actiones utiles , remanentibus dumtaxat apud heredem directis, sed nullo periculi, aut damni metu, ne parum tuta sua fides esset, contra ipsam fidem , cui nihil penitus erar reliquum, praeter inane heredis nomen . Accessit Cautioni privatae remedium publicum , quo Nerone imperante, Senatus iterum censuit restituta , ex Fidei commissi Causa , hereditate , adtiones omnes, quae Jure Civili heredi, & in heredem perpetuo dantur Fideicommissario , & in Fideicommissarium, , quacumque imposterum stipulatione posthabita, dandas esse, utiles. cq tamen, ut continuo Praetor utiles dedit, & a directis continuo abstinuit, ne ratio duris se
At enimvero remedium , malo adhuc impar allatum est: Τrebellianum enim ita a Τrebellio Consule dictum, damno dumtaxat, non lucro heredum prinspexit, quae Causa fuit, cur quasi appendix , ejusque accessio , prodierit prostmodum Pegasianum, quo sub
29쪽
sub illecebra certi lucri sicilius heres alliceretur ad adeum dum . Falcidia ergo, quae pertinuerat hactenus ad L gata, ad Fideicommissa quoque producta est, O ex iis aeque deducta quarta sevore hermis, nisi ea ex Τestamento superesset heredi; quae portio assis , ad instar
quidem Falcidiae obtinuit, sed sibi proprium adscivisse nomen videri potest , nec dici inconditὰ Pegasiana ab
Auctore suo; quamvis rebus postea mutatis , Τribonianus fortasse expunxerit vetus nomen, quod nuspiam legitur in Pande stis ; quicquid senserint contra alii, quibus praeconcepta sedit opinio nullius initi nunc discriminis inter Falcidiam, & Pegasianam, quae duae porti nes si censerentur diverso nomine, longὸ sacilius argueretur, re quoque, & efleetu inter se differre quod nune non disputor Abstineo etiam a disputatione, an ex P gasiano imputarentur quaecumque heres , vel Conditionis implendae Causa, vel jure etiam Legati caperet, in Falcidiam vero quae percepisset jure dumtaxat her ditario , ut est vero propius, & meo etiam judicio v
Eoque magis ex Τriboniani verbis conjici potest, Pegasianum ad sit Eularia quoque Fideicommissa primum
omnium produxisse rationem Falcidiae Iegis. Verum si aliquanto diligentius rem perscrutemur revocari in dubium vix posse arbitror, quin diu ante ex interpretatione Prudentum id obtinuerit, secus enim facile, ac passim obrepere potuisset Falcidiae fraus, onerata supra moedum legis , atque exhausta etiam Fideicommissis her ditate : De eo ambigi contra nequit, Ius Pegasianum ,
30쪽
quum ab initio sola Fideicommissa Τestamentaria coinplecteretur, postea Rescripto Antonini Pii ad ea etiam . quae ab intestato , Severi Constitutione ad donationes mortis causa suisse produltum. Perspectum insuper illud est ad Fideicommissa pertinuisse Senatus Consultum Aproniauum , quod effugisse miror Gravinae sedulam diligentiam . Non a sentior Cujacto , qui illud ad Μarci Aurelii tempora differt Latius quidem sub eo Principe est prorogatum , set nullus dubito quin imperante Hadriano prindierit. ῖ Quaecumque ani versitas capiendi incapax dia
fati A , tum quia personae, quae in coetum aliquem co aluerant, censebantur ex eo incertae, quod haud facile ,
singulae per se possent obversari animo Testatoris, Cer tusque heres, & judicio certo instituendus de jure erat, nec legari, aut Fideicommisso relinqui, nis1 certae persenae poterat, tum quia cernenda hereditas fuerat, nec legitimum Cretionis actum Universitati explere licebat Senatus ergo, Apronio Consule jussit, Fidei eommisiariam here)itatem Municipia quoque capere posse, ac de inde reliquas Civitates, quaeque coisient in corpus licitum , Collegia, de Coetus promiscua omnes, quibu&haud ita multo post, non minus rite posie legari, quam hereditatem directo etiam deserri placuit Ceterum inter Trebellianum, & Pegasianum adeo ingens discrimen aderat, ut quum conciliari aiu invicem non posient, atque alteram dirigi alteriuς ope, res quodammodo rediiLe ad priora incommoda viὸeretur. Restitutae hereditatis ex Trebelliano esse stus quidem continuo erat, ut in Fideicommiliarium transirent actio