Caroli Alexii Pisani ... Dissertatio De fideicommissis

발행: 1759년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

IV. Mundum non ex omni aeternitate extitisse , sed stato quodam tempore incepisse, Arrieulus f ei Divo Thomae est; quem nos Divinorum eloquiorum auctoritate,& monumentorum consensione iatra tuebimur; 3c. tum veterum sophismata, quae in asserenda Mundi aetemitate novi obganniunt Physiothei ; tum AEgyptiorum , Chaldaeorum , ac praecipue Sinensium Chronologias , quas ad evertendas Mosaicas temporum rationes iidem afferunt, flocci pendendas esse ostendemus. V. Ab hac rerum Universitate divissum non esse Creatorem Deum, sed cum ea citius confundendum , anti quorum quorumdam errantium deliratio fuit , quam

Benedictus Spinosa, quique post ipsum Panthesae dicuntur , in scenam iterum protulere . Quodque praeter fidem omnem est, Joannes Tolandus, cujus de inb. pudentia dici, ut dignum est, non potest , hanc te terrimam, omniumque insandissimam impietatem Mo- si , aliisque divinitus afflatis Scriptoribus affingit . Id mihi negotii erit, 3e errorem evertere , 3c Scripturarum fidem tueri; earumque sententias, & voces non solum a Pantheistarum blasphemiis, sed & ab Alexandri P pe, alteriusque novi Scriptoris lubricis dictionibus mirum quantum diversas ostendere. VI. Qua anni tempestat , & intra quod definitum temporis spatium conditus Mundus sit , inquiram e tum ad hominis molitionem oratio pergea . Adamum primum, omnium hominum parentem fuisse definiam , ac Prae damiticam fabellam ab Isaaco Perierio , elapso Saeculo, excogitatam, quaeque adhuc amatores habet suos, refutabo. Uere fictam. e Uiri latere Mulierem dicam ,

Sacrumque textum rem enarrantem non per allegoriam , ut olim a Philone , deinde a Caietano factum ;

52쪽

sed juxta litterae sensum interpretabor: quemadmodum &Paradisum vesuptatis non mysticam speciem quamdam, ut Origeni placuit, sed verum , statumque locum suil-

se defendam. Primos autem parentes a creatione suae

mutos, elinguesque fuisse, ac linguam primaevam sensim , & pedetentim , prout serebat necessitas , inventam ab ipsis, atque sermatam, Ricardi Simonii par, doxum est, quod ego argumentis gravissimis evertam. VII. De beata illa parentum primorum vita , quae satur in centiae dicitur, accurate agam. Justitiam originalem in primo homine ante Iapsum fuisse nullam , Pelagius olim , ac postremo Socini duo tradidere . Deum ego condentem Naturam, largientemque Gratiam Scriptur, rum, & Traditionis testimonio demonstrabo. Tum huiusce originalis justitiae indolem, effectusque , & universa felicissimi illius status ornamenta, Augustino , &Thoma ducibus expromam . An vero isthaec originalis justitia, fluentesque ex ea dotes, ira humanae naturae congruant, ut sine ea condere non potuerit hominem

Deus, ad quaestionem illam pertinet , quam de possi

bili satu naturae pura vocant e Schola Theologi, de qua disserendum. VIII. Cum porro vel a Mundi exordio humanarum rerum, heus, vicissitudo fuerit, qua ratione ab originali justitia parentes primi exciderint explicabo; & quae de tentatione Evae scribi et Moses , non per figuram quamdam, sed κατὰ intelligenda definiam . Hic vero causam Dei Adae lapsum permittentis , quae prosecto hisce praesertim temporibus gravissima causa est , adversus profanos homines, sed cum primis Petrum Baylium prae caeteris debacchantem, pro virili parte orabo. De primi Criminis gravitate, aerumnisque, qui

damo

53쪽

damo, & Evae obvenere, verba faciam: tum de istorem resipitantia, ac salute adversus Tatianum paucis. Ad praecipuum tandem Controversiae caput accedam , quod de primaevae labis transmissione in posteros, natura , effectis, ac poenis est. Errantium hominum cum Veterum , tum recentiorum , qui in hoc Religionis Christianae dogma praecipuum insurrexere censum d

bo, sententiasque accurate evolvam οῦ tum vero, Ecclesiae fidem de peccati originalis existentia , atque in

omnes homines transnaassione Scripturarum testimoniis, Conciliorum Sanctionibus, perenni Traditione, neteri Dque Theologicis argumentis magno Augustino praeeum te, qui strenue prae ceteris Spartam hanc adornavit, tuebor. Sophismata Pelagianorum , atqu& Socinianorum

resellam: tum impii gallici Libelli, qui Examen RHAgionis inscribitur, ac Dom. a S. Euremundo tribuitur, audaces impetus in hoc, de quo agimus, dogma, re-- tundam, immo jam pridem a Diva Thoma retusos, fractosque demonstrabo. Quaenam Originalis noxae, quae polluti in pucem edimur. natura sit, enarratis. Theologorum placitis cum Doctor Angelico aperiam: deinde errores evertam Matthiae

Flacci Illyrici, cui Originale peccatum , ipsa est iu stantia animae, quae, bona cum esset, mala facta fuit; tum Lutheranorum, & Calvinistarum , qui illud a Concupiscentia , quae 3c in renatis remanet, non sece nunt . Hanc porro Concupiscentiam poenam esse peccati ostendam; quae ratione misiam dis deBeat, explicabo. Iuliamim Eclanensem imm Nattiis bonum , re Dei Conditoris munus putantem, Augustini armis con- Ediam: ac paulo ante citatum Gallum , recentesque Physiotheos plures, eadem cum Iuliano chorda obe

54쪽

Trates, suamque in fidem , atque clientelam Concupiscentiam recipientes, resellam. XI. Qua ratione, quod peccavit Adam, id es esse potuerit

nobis, eloquar. Lege conmmnicarionis inrer cerebrum ma-rris, cerebra n e infantis in Mero transmissionem primigeniae labis innixam esse docet Nicolaus Malebranchius , quam hypothesim trutina examinabo . Evim eam itidem Lesbiatii, Woldii , Du Vigierii System,ta , neque firma, neque ad rem, de qua agimus , e plicandam , apta esse . Tum ex praejactis D. Thomae doctrinis, quidquid hoc negotii est , facile expediam . XII. Quae, quantaque nobis ex Adae culpa tum corporis ,

tum animi mala confluxerint, recensebo. Inter haec , Iibertatem voluntaris ad bonum ademtam putant Lutherus , atque Calvinus ; At immerito : nam Lberum arbitrium inquit August. lib. I. contra duas Epist. Pelag. cap. a. ) usque adeo in peccatore non periit ', ut per illud peccet . Quo in loco libertatis the riam ex Doctor. Angelico depromtam dabo; omniaque Fatissarum recentium sophismata ab eo praesecata mstendam.

XIII. At graviora sunt, quae homines ob Adae noxam manent a morte supplicia . Ea inficiabatur Pelagius , quia & primigeniae labis transmissionem negabat. P jus ergo Calvinus Originale peccatum fassus , parum lis sine baptismate, quo deletur , decedentibus vitam aeternam, regnumque Dei promittit. At ipse quidem solis Parentum fidelium filiis : pessime igitur Minglius, plerisque omnibus. Nos Euangelicam sententiam, quet non renatos ex Aqua, ct Spiritu Sancto a Regno Dei extorres agit, omni argumentorum genere propugnabimus . Benignitatem nimiam Theologorum quorumdam, in

55쪽

in quibus hercle Caelestinus Sisndratus nomen profitetur suum ), qui hisce e Caelo exulibus beatitatem

quamdam naturalem parant, refellemus. An vero uno divinitatis' obtutu careant non renati baptismate infamtes , aut igne quoque torqueantur aeterno, nullo Eccle-' siae Consulto sancitum. Quamobrem allatis Patrum, D . ctorumque Sententiis, xem citius disseram, quam judicabo. Haec capita summa rerum sunt, quarum ena

ratio & vindicatio segetem nobis dicendi uberrimam, - utilissimamque Auditoribus suppeditabit.

FINIS

sUPERIORUM PERMIS SP.

SEARCH

MENU NAVIGATION