Caroli Alexii Pisani ... Dissertatio De fideicommissis

발행: 1759년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

vetus Sententia sedet co . Proponitur enim omnino nihil, quominus clausula vires exerat, Testamento, &praeteritione ab initio nullo, dc agnatione Postumi rupto, ac vigente adhnc prisco discrimine inflectantur omnia ad Fideicommissum necesse est ; la vero Institutio corruat,

eaque sela in Fideicommissi causim deflectat, si injuste filius exheredatus a Patre suerit, & a Μatre sive praeteritus , sive exheredatus injustὰ , Utroque casia non per se irrito Testamento , sed per querelam Inossiciosi r scisso. Ad primum, quod attinet, nulli bi legas, si quicquam video , ad pias esse Clausulae vires, quique prae- concepta opinione id asserunt, vereor, ne palam hallucinentur: Corruit enim Clausulae vis, corruente unicὸ Testamento ex defeetu earum selemnitatum , quibus naturalis substantia assicitur, quaeque internae vocari selent. Λ veritate igitur aberrasse viderentur ii , qui quod ad ejus effectum pertinet, comminiscuntur discrimen inter Τestamentum praeteritione ipso jure nullum, & agnatione Poltumi ruptum , quasi hoc etiam vix nato Postumo, si vivus nascitur, non sit nullum, ac prorsus irritum ipse jure. Quod vero pertinet ad secundum , eo libentius

Sententiae veterum adhaereo , quo magis displicent tot distinctionum circuitus, quot invexere Auetores sequioris arvi, & quo impensius diligo amicam legi simplicitatem . Nec praeter allatas ab Oidrado , & Bariolo, aliae potiores rationes desunt ; in primis vero si conseratur Authentica cum Novella, unde excerpta est, eaque universa expendatur sedulo , ac revocetur quoque ad germanum sensum, eruendum ex ea versione, quam adornavit longὰ accuratius, ac verbum verbo perpetuo

42쪽

xeddens , Antecessor Julianus , qui ei praeposuit quoque

Epigraphen de Inficiose Tinamento , non de Irrito , quae vox certe videri potest in versionem Αωnimi irrepsisse, nisi dixeris, hunc Interpretem, qui etiam in aliis sepδcaecutit pro In Pisso vertisse Irritum , de quo Docto. rum esto Pudicium.

Postremum, quod non omittam, in eo versatura Fideicommissis secernendas esse accuratius fideicommissorum figuras, quae non raro, ut his assines, sub eorum imagine incautos fallunt, consilium c D praesertim,& commendatio scribentis auctoritas 3 , ministerium Α , quod vocant, nudum, ac substitutio directa. s IIuic inprimis si ad rem , uti se habet, parum i cumbamus, accepto ferri per icta debet cauta earunia dissicuItatum , quibus Interpretes vetustiores dixere obnoxiam Valeriani, di Gallieni legem , in qua verssemur , errorumque origo, in quos inciderunt. Putant in ea specie fuisse nullam Institutionem obΤestatoris e To rem, non concidisse autem Fideicommissa, dc Legata, qua si ab intestato praestanda sint, testamento etiam irrito, & infirmata , aut nulla prorsas Institutione, tria quo videntur decipi . Haud enim animadvertunt, non institui a Testatore puellam, ut adoptione essectam ipsius Filiam, quo calu directis non precariis verbis Pupillaris substitutio concepta esset, adeoque distinguenda utraque attente erat, ne ex utraque confusa perperam, salso etiam

43쪽

argueretur extitisse nullam Institutionem, quae cerid comstitit , quandoquidem adire, & non adire puella potuit, ex quo etiam apertὸ constat, nec institutam uti filiam suisse, quia tunc, ut heres sua, nulla prorsus aditione eguisset. Eatenus vero ea non adita hereditate , defuncta , non conciderunt Fideicommissa, quatenus non agebatur de substitutione directa, sed solum de precaria,& concepta pliciter, ut Lex ait, Fideicommissis nem-μ relictis non ab ea dumtaxat, di solo casu, quo deis cessisset ante pubertatem, & aditionem, sed a quocumque etiam ab intestato, quandocumque puella delanista esset ; In quibus potissimus rei cardo, & germanae Interpretationis non minus ratio , quam fundamentum, ni mea me prorsus opinio sallit, est constitutum . cta , Ut autem perlpectior Lex ipsi fiat pro imbecillitate tamen ingenii mei tum ex ea, seorsim etiam aliquam to pressius, ut est in more positum, exponenda e tum ex hactenus tumultuario potius labore, traditis, Be com gestis, quam expolitis, eruendas has Τheses duxi more, institutoque Majorum mox disputandas , ac defendendas, nisi ut par esset, ut meae Vires tamen infirmae sinunt.

44쪽

THESES

Ad Leg. Eam, quam et q. Od. de Fideicommissa.

II. Naturalem obligationem , nondum etiam Civili

prodita, exeruere.

III. Inducta tamen in fraudem Iegis, utraque carent. IV. Qua Fideicommissa, tituli; qua vero legatis aequata, modi sunt acquisitionis .

noxia.

indebiti condictione non repetit.

45쪽

IMPRIMATUR.

Meinetur Muria De nectis De nas, ct Rector Defutatur. IMPRIMATUR, Si videbitur Raeo P. Mag. sacri Palatii Apostoliei. F. M. De Ruben Patri Cms. Visere. IMPRIMATUR. Fr. Vincentius Elena Rvii P. Mag. Sae. Pal. Apost. Soe. O. P.

48쪽

LITTERARIO TRA STABIT

F. ANTONINUS VALSECHI

ORDINIS PRAEDICATORUM

IN ACADEMIA PATAVINA

S. THEOLOGIAE PUBL. PRIM. PROFESSOR.

50쪽

Ulcherrimam, gravissimamque S. Theologiae

partem, quae de Deo Creatore est , atque altero Sementia in libro comprehenditur, Praestantissimorum Rei Litterariae Triumvirum Decreto tractare aggredior . Prima exordia, ac sundamenta complectitur, primosque prosanorum hominum impetus sustinet . Illa tueri, hos frangere, Deo auspice, nostrum erit.

II. Principio igitur mea sic est ratio. De Mundi opificio

rerumque originibus verba factum, Mosis historia , quin rumcumque Scriptorum narrationibus , vel unius sanioris Critices inspectis Legibus, praeserenda est. Quam equidem sententiam, quae universae disputationis basis est, a recentium Physiotheorum , praecipue vero Ma chionis de Argento, incursionibus accurate defendam . III. Deum o M. condidisse ad unum o ia, eaque ex nihilo condidisse , Scripturarum oraculis, argumentisque Theologicis demonstrabo; materiamque illaim aeternam ,& insectam , quam olim Hermogenes a Tertulliano, aliisque Patribus. resutatus, quamque iterum cum pros nis hominibus Sociniani recentes, si Cudvvorrhio , &Mosehimici fides, obtrudunt, evertam

SEARCH

MENU NAVIGATION