Pauli Manutii In orationem Ciceronis pro P. Sextio commentarius ...

발행: 1559년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

COMMENTARIV τ nuenit iv particulare: contra vero , non item . non enim, quod oculorum aut aurium proprium

es uerbum , id reliquos ad sensius recte transferes. Luce, palam: μα- es in singulis si re uerbis usique ad finem periodi. quod autem ait , Sanctissimo in templa ,sanctissima in caussa ,sanctissimo in magistratu; satis patet, templum Castoris, caussam reipublica , tribunatum

pl.significari.

ORATIO.

E I v s igitur uitam quisquam spoliandam

ornamentis esse dicet, cuius mortem ornandam monimento sempiterno putaretis ψ Homines, inquit, emisti, coegisti, parasti. Quid uti faceret senatum obsideret ciues indemnatos expellereti bona diriperet φ aedes incenderet ζ tecta disturbaret 8 templa deorum immortalium inflammaret j tribunos pl. ferro e Rostris expelleret prouincias, quas uellet, quibus uellet, uenderet reges appellaret rerum capitalium condemnatos in liberas ciuitates per legatos nostros reduceret principem ciuitatis ferro obsessum teneret i haec ut efficere posset, quae fieri nisi armis oppressa rep.nullo modo poterant; iccirco, credo, manu sibi P.Sextius& copias comparauit. At nondum erat maturum: nondum res ipsa ad eiusmodi

praesidia

212쪽

praesidia uiros bonos compellebat: pulsi

nos eramus, non omnin o ista manu sola, sed tamen non sine ista: uos taciti maerebamini . captum erat forum anno superiore,aede Castoris, tanquam arce aliqua, a fugitivis occupatar ferebatis. Omnia hominum cum egestate, tum audacia perditorum, clamore, concursu, ut, manu gerebantur . perferebatis . magistratus templis pellebantur: alii omnino aditu, ac foro prohibebantur: nemo resistebat. gladiatores, ex praetoris comitatu, comprehensi, in senatum introducti, confessi, in uincula coniecti a Milone, missi a

Serranor mentio nulla. forum corporibus ciuium R. costratum caede nocturnar

non modo nulla noua quaestio, sed etiam uetera iudicia sublata. tribunum pl. plus viginti uulneribus acceptis iacentem, moribundum huidistis: alterius tribuni pl.diuini hominis, dicam enim, quod sentio, & quod mecum sentiunt omnes ) diuini, insigni quadam, inaudita, noua magnitudine animi, grauitate, fide praediti, domus est oppugnata , serro , facibus , exercitu Clodiano.

Homines emisti: hoc enim nomine reus erat Sexb iis qu)d in tribunatu magnam armatorum m

213쪽

num circa se habuerit. Quid uti faeeret rnon potest Cicero, quod objcitur, infitiari: sed

excusat, atque eleuat, cum dicat Sextium necesssario fecisse , ut uitam suam praesidio muniret . quod ut ita esse credatur, ὰ posterioribus arguit . multitudine usus est Sextius in tribunatu. D mim. qua de caussa usus est ἰ an, ut stratum obsederet ciues indemnatos expelleret Zaut aliquid eorum faceret, quae Clodius commisit nihil omnino fecit eiusmodi. non igitur malo consilio , sed necessario praesidium comparauit. Enum rat autem Cicero Clodii facinora; quia quodammodo rei caussa subleuatur, cum aduersariorum deprimitur. Senatum obsideret λ obsessum a Clodio senatum signiscat in constulatu Pisonis O Gabinis; quia, ut apud Plutarchum in Ciceronis vita legimus, Clodius, cum armatis satelliatibus curiam circumstans, omnia metu repleu

rat. Cives indemnatos: de ino Cicerone disctum, inque ad illud, Templa deorum . nam Clodius Ciceronem expulit indemnatum, bona diri puit, ades incendit, tecta disturbauit. Templa deorum : templum Impiarum yignificat: quod incendit Clodius, ut publicae recensionis memoriam tolleret . pro Milone, O pro Coelio. Tribunos pl. de ab Fabricio dicit. Prouincias: Macedoniam Pisoni, Driam Gabinio, cum ei Cialiciam ante promisisset, Clodius sua lege dedit . supra ter, O pro domo Da . Reges appella

retr

214쪽

ret: O hoc d Clodio factum, iam dixit. Rerum capitalium: DUntios exules, quos resiatuit Clodius, intelligit. Legatos: d Clodio missos , ut exules DRantium populi Asmani nomine reducerentur. Principem ciuitatis: Cn. Tompeium: quem Damio Clodii libertus obseerit. pro domo sua, O Pedianus. Nondum

erat maturum: ut armis contra cines improbos uiri boni uterentur. cur autem maturum noudum esset, caussam pubiungit. Non omnino ista manu sola: non d Clodianis tantum op ris ,sied a confulibus ipsis. Taciti: tanquam oppressi, quibus ne queri quidem liceret, Cl

diana arma, O consulum iniustam dominati nem timentibus. uerum ιυ taciti, ut inclusum animo dolorem utierente uultu significaretis .

Maerebamini: passiue dixit: quod infrequens admodum cst. unicum Maist exemplum apud Varronem libro sexto de lingua latina adhuc inuenimus scorpora Graiorum maerebat mandier igni. Anno superiore: cu tribunuspl. Clodius esset, Tisone o Gabinio cos. Aede castoris: hac tota de re satis pia ne supra dixit his uerbis. Iisdem consulibus arma in templum Castorispalam com portabantur , gradus eiusdem templi tollebantur, armati homines siorum o conciones tenebant . idem in oratione in Pisonem, O in ea pro domo sua. Cum egestate, tum audacia:

alios

215쪽

EOMMENTARIVS

alios enim rei familiaris inopia , alios audacia, peccandi consuetudo ad facinus impellit. Magistratus templis pellebantur: de m Fabricio tribuno pl. dicit. Alii omnino &c. M. Cispium tribunum pl. significat. Praetoris :Ap. Claudi Pulchri, P. Clodii fratris. Α'

Serrano: Sex. Attilio Serrano. tribunus enim

pl. alterius tribuni acta poterat restindere. Forum corporibus: Oc. intelligit id, quod supra narrauit. Caede nocturna: aliquanto enim. ante lucem caedes illa facta est, cu s Cicero seruatus est. Noua quaestio: noua quaesto est, cum ob criminis atrocitatem, noua lege lata, de aliquo quaeritur. quod in caussa Milonis ob necem

T. Clodii DcIum est. Vetera iudicia sublata: quia ne ueteribus quidem legibus de caede in foro facta quaesitum est . iudicium enim interces sio Serram tribuni pl. impediebat. Tribunum pl. manifestum est de P. Sextio dici. Alterius tribuni pl. Milonem significat. Domus est oppugnata: propterea de ui Clodium Milo

accusauit. insta , ad Atticam libro IIII.

E τ' tu hoc loco laudas Milonem , & iure laudas . quem enim unquam uirum tam immortali uirtute praeditum uidimus , qui , nullo praemio proposito , praeter hoc , quod iam contritum & contem --ptum putatur, iudicium bonorum, Om

216쪽

nia pericula , summos labores, grauissi-naas contentiones , inimicitiasq; suscepit ἰ qui mihi unus ex omnibus ciuibus uidetur re docuisse, non uerbis, quid oporteret a praestatissimis uiris in rep. fieri, &quid necesse esset: oportere hominum audacium, euersorum reip. sceleri. legibus& iudiciis resistere: si leges non ualerent, iudicia non essent, si resp. vi consensuq; audacium armis oppressa teneretur, prae sdio & copiis defendi uitam & libertatem necesse esse. hoc sentire, prudentiae est; facere, fortitudinis, & sentire uero, di facere, perfectae cumulataeq; uirtutiS. Adiit ad remp. tribunus pl. Milo de cuius laude plura dicam: non quo aut ipse haec dici, quam existimari, malit; aut ego huc laudis fructum praesenti libenter imper tiam, presertim cu uerbis consequi non

possim: sed quod existimo,si Milonis causiana, accusatoris uoce collaudatam,pro baro, vos in hoc crimine parem Sextii Caussam existimaturos. Adiit igitur T. Annius ad caussam rei p. sic, ut ciuem patriae recuperare uellet, rei p. tum . sinplex caussa, constans ratio, plena consensionis omnium , plena concordiae. collegas adiimiores habebat . consulis alterius summa studium, alterius animus pene placatu S.

217쪽

de praetoribus unus alienus, natus incredibilis uoluntas,equitum R.animi ad caussam excitati, erecta Italia.

Hoc loco: laudauerat, opinor, Milonem Sextii accusetor, quod oppugnatam a Clodio domum defendisset. Hoc loco, inquit, id est cum de oppugnata domo mentio sit. O est imperfecta oratio. deest enim, cum Sextium accuses. quod absolute

dixit infra. Iam contritum: nemo enim, i dicium bonorum tanti facit, ut hoc ad recte age dum praemio ducatur. Persectae cumulataeq; uirtutis: in agendo, O intelligendoperfecta uirtus est: cum multi recte agant sine recto fessu; alii, qui recte sentiunt, metu tamen, aut alia de caussa recte non agant. ideo fortitudinem cum prudentia coniunctam, perfectam uirtutem appellauit. Adiit ad remp. cum ad restituendum Oceronem incubuit. Parem Sextii caussam rquia , si laudatur Milo , qui suam uitam ar mis tutatus est; non uideo, cur item Sextius non laudetur, qui ipse, vim iam expertus, praesidiost muniuit . Sic, ut ciuem: mendo locus Obscuratur, paululum tamen, ut in tenebris, elucet siententia: eaq; postulare videtur, ut ita corrigatur. Sic, ut ciuem patria recuperare vellet , reipublicae uirum . ut, quemadmodum cum patria ciuis , ic cum republica uir coniungatur. haec

enim duo nomina usupare solet Cicero, cum laue dat:

218쪽

dat: ut infra: Cum omnibus Metellis, tum uersunt , uiro fortissimo, praestantissimo ciui,gratissimum fratri suo fecit. O oratione I. in Catii nam 'Summi uiri, O clarissimi ciues Saturnini, O Gracchorum , O Flacci , est superior coma plurium sanguine non modo se non contaminauerunt ,sed etiam honestauerunt. O ad Atticum libro IIII. O virum , Θ ciuem Memmium. σalibisaepe . quod autem ait, ciuem patriae , de ipso , dici non obscurum est. Simplex caussa: quia nihil in ea caussa , nisi de ipsa republica , uradebatur agi. propterea , ut opinor, simplicem caussam appellat. Constans ratio: in mala caussa pertinacia dicitur , in bona constantia. laudem igitur constantiae ferebat Milo, cum in optima caussa tuenda perseueraret. Collegas: non tribunos pl. omnes, sted omnes, exceptis duobus, Numerio, Quinctio , O Sex. Atilio Serrano

supra , pro Milone, O in Pisionem. in ea quoque post reditum in senatu tribunos pl. quorum op ra O studio restitutus fuerit, octo commemorat, Milonem Sextium , Cestiuum , Cispium, Fadium , Curium , Messinium , Fabriciumr omi tit ' umerium , O Serranum : qui etsi legi non intercesserunt , quod tantumsenatus omniumq; magistratuum consiensium timerent; male tamen animatos in Ciceron fuisse , O antea satis patuit , O tum maxime, quod cum collegis in ferenda lege non consenserunt. Alterius sum-

219쪽

mum studium: P. Lentuli. Alterius animus pene placatus: m Metelli. qui cum nec aduersatus est , nec adiuuit, non omnino placatus esse usus est. pori autem etiam adiuuit. de quo sic in ea post reditum ad Quirites: Hoc duce, Lentulum constulem dicit 9 collega autem eius, elementissimo atque optimo uiro , primo non a versante , post etiam adiuvante, reliqui magis ratus pene omnes fuerunt defensiores salutis mea. Et mea insenatu in Pisonem. Vnus alienus : Appius P. Clodii frater: de quo plane in TisoLem. De me, inquit, cum omnes magistratus promulgassent, praeter unum praetorem , d quo non fuit postulandum,fratrem inimici mei, praeterq; duos de lapide emptos tribunos pl. legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul de collegae Metelli sententia. nec dubito, quin, ubi scriptum est in oratione pro Milone, Septem praetores, rectescriptum sit, contra quam non nulli existimant, quibus , T ovem, reponendum is detur . onto enim tum fuisse praetores, non de-- cem, probauimus in commentario ad Quinctum fratrem.

Duo soli erant empti ad impediendum: qui

si, homines despcetio contempti, tantam rem sustinere non potuissent, se cauta iam , quam susceperat, nullo labore per acturum uidebat.agebat auctoritate: agebat

220쪽

hat consilio : agebat per summum ordinem Lagebat exemplo bonorum & fortium ciuium: quid re p. quid se dignum es set, quis ipse esset, quid sperare, quid maioribus suis reddere deberet, diligentissime cogitabat. huic grauitati hominis uidebat ille gladiator se, si moribus ageret , parem esse non posse: ad ferrum, ad faces, ad quotidianam caedem, incendia, rapinas se cum exercitu suo contulit: domum oppugnare, itineribus occurrere, ut Iacessere, & terrere coepit. non m O uit hominem summa grauitate, summaq; constantia: sed, quanquam dolor animi fi innata libertas, prompta excellensq; uirtus fortissimum uirum hortabantur, uiuim, oblatam presertim saepius, ut frangeret, & refutaret, tanta moderatio fuit hominis, tantum consilium, ut contineret dolorem , neque eadem se re ulciscere tur,qua esset lacessitus; sed illum,tot iam funeribus reip. exultantem, ac tripudiantem, legum, si posset, laqueis constringeret. descendit ad accusandum: qui S unquam tam proprie reip. caussa' nullis ini--micitiis, nullis praemiis, nulla hominum postulatione, aut etiam opinione id unquam esse facturum. fracti erant animi hominis: hoc enim accusante, pristini illius

SEARCH

MENU NAVIGATION