Pauli Manutii In orationem Ciceronis pro P. Sextio commentarius ...

발행: 1559년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

est tutatus sic, ut in priuata re deos penates suos, inrep. iura tribunatus , auspiciaq; defenderet; accusare eum moderate, a quo ipse nefarie accusatur, per senatus auctoritate non est situs . nimirum

hoc illud est, quod de me potissimum tu in accusatione quaesisti , quae esset nostra natio optimatium : sic enim dixisti . rem quaeris praeclara iuuentuti ad discendum, nec mihi difficilem ad perdocendum . de qua pauca iudices dicam: et, ut arbitror, nec ab utilitate eorum , qui audient, nec ab officio nostro, nec ab ipsa causa P. Sextii abhorrebit oratio mea.

COMMENTARIVs .

Numerium, Serranti, Aelium:primi duo tribuni pl. fuerunt consulibus Lcntulo O Metello, quo anno Cicero restitutus est: tertius anno superiore, cum Ciceropulseus est, consulibus Pisone et Gabinio .supra. Timebitis: tacite iudices hortatur ad puniendos Clodianorum scelerum satellites.

nunquam, inquit, eorum arrogantia,atque audacia reprimetur, nisi uos, obiecto motu, fortiter in istam manum hominum perintorum irruentes, rempublicam d nefario dominatu iunicetis

nunc, quia languetis , quod fortasse uos mei casus memoria timidos reddit; si uolitant, qiuasi ea, qua improbe agendo meriti sunt, nihil rati- me sicant . Aedile ipso: P. Clodio . hinc appa.

232쪽

Milonem Clodius ferro peteret , cotemnere prorsus ea iura, eaq; au licia uidebatur, quibus tribunatus pi . ab initio institutus erat . lege enim aulicato lata sancitum fuerat , ut sacrosancta essent corpora tribunorum . Per senatus auctoritatem : supra non a senatu prohibitum esse Milonem dixit , ne Clodium accusaret , sed a cosule, praetore, tribuno pl. qui mentionem ullam iudicum aut iudiciorum 2 quoquam fieri, propositis edictis,uetuerunt .sed credendum est , edicta illa prius in senatu, sententiis dictis, ese comprobata. nam in episola , Periucundae , ad Lentulum , cum ait , Impunitatem es eorum siententes assecutus, qui , cum tribunus pl. poenas . seditioso cive per bonos uiros iudicio persequi uellet, e emplum praeclarissimum in posterum uindicandae seditionis de republica sustulerunt; non sigaificat Clodium sententi s iudicum esse absolutum: ηon enim iudicium illud , quo Milo tribunus pl. Clodium de ui accusauit , factum en:sed senatorum sententiis e sile decretum , ne caussam prius dic ret, quam habita comitia essent. quibus cum aedilis esset Clodius designatus , institutam accusati nem Milo persequi noluit , opinor ne plebem offifenderet, cum et , cui magictratum ipsa mandasset , perniciem quaerere uideretur. Nimirum hoc illud est: non satis patet , quo modo hoc ad superiora pertineat: O tamen disium tum esse non potes: cum dicat Cicero, Hoc illud est . forte,

O s quia

233쪽

quia Miloni Clodium accusare per senatus auctoritatem non licuerat, accusator Sextis, inde amrepta occasione, quaesiuit 2 Cicerone ; qui essent optimates illi, quos ipse Sextius iactarent; cum senatus, impedienda Milonis accusatione, suam in Clodium uoluntatem ac studium declarasset. Officio nostro: qui defendimus.

Duo genera semper in hac ciuitate fuerunt eorum, qui uersari in rep. atque in ea se excellentius gerere studuerunt : quibus ex generibus alteri se populares, alteri optimates & haberi , &esse uoluerunt. qui ea, quae faciebant , quaeq; dicebant, multitudini iucunda esse uolebant, populares: qui autem ita se gerebant, ut sua consilia optimo cuique probarentur, OPtimates habebantur. quis ergo iste optimus λ quis/de numero si quaeris, innumerabiles : neque enim aliter stare possemus . sunt principes cosilii publici: sunt, qui eorum sectam sequuntur: sunt maximorum ordinum homines, quibus patet curia: sunt municipales rusticiq; Romani : sunt negocia gerentes: sunt etiam libertini optimates . numerus, ut dixi, huius generis late& uarie diffusus est: sed genus uniuersum ut tollatur error breui circunscribi, I definiri potest. omne S

234쪽

optimates sunt, qui neque nocetes sunt, nec natura improbi, nec furiosi, nec malis domesticis impediti. esto igitur, ut hii sint, quam tu nationem appellasti. horuqui uoluntati , comodis, opinioni in gubernanda rep. seruiunt, defensores optimatium, ipsiq; optimates grauissimi,&clarissimi ciues nominantur, & principes ciuitatis. quid est igitur propositum his reip. gubernatoribus, quod intueri, &quo cursum suum dirigere debeant ρ id, quod est praestantissimum, maximeq; Op tabile omnibus sanis, & bonis, & beatis, cum dignitate ociu. hoc qui uolunt, omnes optimates; qui efficiunt, summi uiri,& conseruatores ciuitatis putantur . nemque enim rerum gerendarum dignitate homines efferri ita conuenit, ut ocio noprospiciant; neque ullum amplexari ocium, quod abhorreat a dignitate.

Optimus iste ζ rectius opinor , optimas set cum de optimatibus fermo sit. Consilii publici I

natus . sic enim eum appellat in epistola quadam ad Ap. Pulchrum. Quibus patet curia: non enim omnia ordinum hominibus in senatum aditus est, sed iis tantum, qui neque libertini sint, et D C C C millia possideant. municipibus autem, et rusticis, et nvocia aerentibur, de quibus pro-

235쪽

ducendam metaphoram accomodatum: quia usu pene proprium factum est. hoc enim uerborum genere facile ὰ propriis ad translata deducimur: cum ad diuersa coniungenda medium quiddam requiratur. Sanis,& bonis,& beatis: tr bus modis idem dixit , primum, Neque nocentes , nec natura improbi, nec furiosi , nec malis domesticis impediti: deinde, Sanis, O bonis, beatis. solet enim eos beatos appellare, qui diuitiis abundant, extra egestatis incommoda constituti. Cum dignitate ocium ruto magistratus consequantur, est, ne quid in re.

publica contra veteres mores ac leges nouetur .

diligenter animaduertant. Efficiunt: qui

recte sentiunt, O, quod sentiunt, re praestare possunt.

Huius autem ociosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec membra , quae tuenda principibus, & uel capitis periculo de. fendenda sunt, religiones, auspicia, postestates magistratuum, senatus auctoritaS, legeS, mos maiorum, iudicia , iurisdictio, fides , prouinciae, socii, imperii laus, res militaris, aerarium. harum rerum tot, atque tantaru esse defensorem, di patronum, magni animi est, magni ingenii , magnaeq; costantiar. etenim in tanto ciuium numero magna multitudo est

eorum

236쪽

eorum , qui aut propter metum poenae, pcccatorum suorum conscii, nouos motus couersionesq; reip. quaerant; aut qui,

propter insitum quenda animi furorem, discordiis ciuium, ac seditione pascantur; aut qui, propter implicationem rei familiaris , communi incendio malint, quam suo, deflagrare . qui cum auctores sunt, & duces suorum studiorum, uitio rumq; nacti, in rep. fluctus excitantur: ut

uigilandum sit iis, qui sibi gubernacula

patriae deposcerunt; enitendumq; omniaclentia, ac diligentia, ut, coseruatis iis, quae ego paulo ante fundam eta, ac membra esse dixi, tenete cursum possint,&capere ocii illum portu, di dignitatis . hanc, uiam, iudices, si aut asperam, atque arduam, aut plenam esse periculorum, aut insidiarum negem, mentiar ; presertim cum id non modo intellexerim semper, sed etiam praeter ceteros senserim.

Co M MENTARIUS.

Religiones e ut ea, quae ad deos pertinent, Rudiosistruentur. Auspicia: recte post religiones auspicia posuit. nam ct ipse deorum d uoluntate pendent: nec omitti O negligi possisnt, quin simul religio deferatur. Potestates magistratuum: sieruanda enim sunt iura magistratuum ut tantum posuit, quantum etsi legibus tribui- μr.

237쪽

tur. Fides: ne quid utilitatis caussa praeter sedem committamus. de officiis tib . II. Socii rqui nobis tuendi fiunt: es nona magistratibus noctris, cutiprouinciae , regantur. Qui aut propter metum: in tres partes diuisa sententia est. prima nocentes significat, altera furiosos, tertia malis domesticis impeditos. quae hominum gen ra ab optimatium numero iam exclusit. Implicationem rei familiatis : egestatem signis

cat: in qua qui sunt , eos appellari latine o eleuganter, malis domesticis impeditos, non bene de rebus domesticis constitutos, supra cognoscitur. hic autem, cum dicat, Implicationem rei famialiaris , discultatibus rei familiaris implicati, recte de eodem hominum genere dicemus. Ten erecursum: metaphorae initium fecit in communi uerbo, Vigilandum: dein subiunxit, gubernacula ; quod es translatum illud quidem, usiu tamen ita tritum, ut pene proprium uideatur: δε- inde, cum qirasi uiam muniisset, apertam translationem induxit.

Maioribus presidiis & copiis oppugnatur

resp. quam defenditur: propterea quod audaces homines & perditi nutu impelluntur , & ipsi etiam sponte sua contra remp.incitantur: boni nescio quo modo tardiores sunt,&, principiis rerum ne glectis , ad extremum ipsa denique neces anui sitate

238쪽

sunt, haec diuina, haec immortalia: haec ifama celebrantur, monimentis annaliu mandantur, posteritati propagantur.

Leuiores: non admodum fortes . Desciscunt r. a reipublicae caussa: fusceptam debensionem abj-ciunt. Desun t: uolunt quidem, sed prae timorire non aggrediuntur. Illi soli: tria facit hominum genera, de republica rectesentientiu: unum eorum, qui pro communi commodo labores O pericula subeunt; quia tamen uirtute non magna sunt, non permanent in incepto: alterum eorum, qui metu deterriti ἀ contentione abriinent: temtιum eorum, qui omnia pro salute reipublicae σsusicipiunt, et perferunt. Pater tuus: M. Scaurus, princeps senatus: cuius in tuenda republica constantiam declarat etiam in ea pro C. fabiris, his uerbis. Cum armatus M. Aemilius, princeps

senatus, in Comitio constitisset: qui cum ingredi uix posset; non ad issequendum sibi tarditatem pedum, sed ad fugiendum impedimento fore putabat . Eundem in ea pro Scauro ,l quae integra non extat, custodem reipublicae uocat. M. Scaure rapud hunc , ut opinor , praetorem Sextii caussam Cicero agebat. nam et infra : Ex te igitur Scaure potissimum quaero.Quod ad praetore potius, quam ad iudicem, uidetur esse dictum. praeterea, si quis cum Pediano supputet, praetorem hoc anno fuisse reperiet. ait enim Pedianus, accusatum esse Scaurum

239쪽

rum L. Domitio Ahenobarbo O Ap. Claudio Tulchro cos. cum Sardiniam prouinciam propratore anno proximo administrasset . annus autem,

qui Domitis Claudis consulatum proximus antecessit , fuit is, quo conssules Pompeius o Crassusfueriit. quod si statim post praeturam iuit Scaurus in Sardiniam; quod O verisimile est i d Pediano uidetur indicari, cum ait , Ex praetura pro uinciam Sardiniam obtinuit: necesse est praetorem fuisse Marcellino ct Philippo cos. quo anno habita pro Sextio haec oratio est. hi enim ante Pompeium O Crassum consulatumgesserunt. tribus i tur continentibus annis fuit Scaurus primo praetor , Marcellino Θ Philippo cos. fecundo Sardi nia rector, Pompeio et Crasso; tertio reus , Ab nobarbo ct Pulchro. In bae satis explorata rati ne quiddam tamen est, quo ualde conturbor. nam in hac ipsa oratione infra ludos a Scauro aedito datos Pisione ct Gabinio cos. Cicero significat. et

ab aedilitate biennio praetura distat. quod cum ita sit: qui potest bis conselibus praetor Scaurus esseὸ Ad C. Marium: quem siextum consulatum gemrantem hortatus est, ut contra Saturninum tribunum pl. et Glauciam praetorem libertatem legesq; manu defendereto protinusq; arma sibi Userrii st: quibus allatis, ultima senectute confectum corpus induit: sticuloq; innixus ante fores curis constitu. Metellus: satis ostendunt ea , qua sequuntur, de Numidico dici. patruus autem

240쪽

tem fuit Scauri matris hoc modo. M. Scaurus, ille Senatus p inceps , uxorem habuit Caeciliam Metellam : ὸ qua scaurum hunc, quem appe lat Cicero , filium suscepit. patet hoc ex Punii libro XXXVII. cap. XV. haec L. Meteiali, pontificis maximi, filia fuit, uti Plutarcho in Sylla , O a Cicerone ipso in oratione pro hoc Scauro habita traditum es: quem 2 cumissici Me- , telli fratrem fuisse , etiam si exemptis non probetur , hic tamen Ciceronis locus plane declarat. post obitum Scauri, nupsisse eam L. Dila , qui dissitaturam, armis cepit, o sponte deposuit, tum

ij, quos nominaui, scriptum reliquere, tum etiam ex Pediano licet cognoscere. ait enim,Scauro , quem de repetundis accusatum Cicero Ofendit, uitricum Di iam fuisse, Scauriq; fratrem ex eadem matre Ductum fuisse, eum, quem ci uili Caesaris, O Pompeii bello periisse Suetonius

tradit . geminos enim peperit Caecilia , Fausum , de quo diximus , O Faustam, quae 3 lonis uxor fuit. Censor notasset r notatum tamen alter censer, Metelli collega , restituit: non enim senatu moueri passus o . tenis Ap planus lib. I. collegam autem in censura

Metelli P umidici opinor fuisse C . Metellum caprarium , Metelli Macedonici filium . hoe ex Velleii Paterculi uerbis coniicior ait enim duos Caepiones fratres germanos censiuram fmul gesssse, duos autem posea Metellos , non germa

SEARCH

MENU NAVIGATION