Pauli Manutii In orationem Ciceronis pro P. Sextio commentarius ...

발행: 1559년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

de mea salute laborarit. Municipium: inter municipium, coloniam , praefecturam quid intersit, dictum est in libro de ciuitate mana . Societas ue ctigalium: societates eorum, quι uectigalia redimebant, equitum omnes erant. Collegium: de collegiis paulo infra dicemus. Concilium: conuentus huminum, ad aliquid a-νendum institutus. Ad luctum ipsorum : pi ue , inquit, uestem mutauerant, ut meam parιter suam lugerent calamitatem ,sine ut meamμ- lutem deprecarentur; neutram ob caussam lacere id, quod fecisti , aequum fuit: cum nemo unquatam crudelis fuerit, qui prohiberet quenquam aut maerere iusiuo dolore, aut ceteris in amicι perιculo supplicare.

ravi D sua sponte homines in amicoriimpericulis uestitu mutare non solent i pro te ipso Piso nemo ne mutauit ne istI quIdem , quo S legatos, no modo nullo S. C. sed etiam repugnante senatu, tute tibi le casti ζ ergo hominis desperati,& proditoris reip. casum lugebunt fortasse, qui uo- lent: ciuis florentissimi beneuolentia bonorum , di optime de salute patriae merIti periculum coniunctum cum periculo ciuitatis lugere senatui non licebit: IIcecosules si appellandi sunt cosules, quos, nemo est, qui non modo ex memoria,lea

92쪽

ex fastis euellendos non putet pacto iam foedere prouinciarum , producti in circo Flaminio in concionem ab illa furia, ac

peste patriae, maximo cu gemitu uestro, omnia , quae tum contra me , contraqiremp. dixerant, uoce ac sententia sua co-

probauerunt. Iisdem consulibus sedentibus, atque inspectantibus, lata lex est, ne auspicia ualerent, ne quis obnunciaret, ne quis legi intercederet, ut omnibus festis diebus legem serri liceret, ut lex Aelia, lex Fusia ne ualeret. qua una rogatione, quis est, qui non intelligat, uni uersam rem p. esse deletamin Iisdem consulibus inspectantibus, seruorum delectus habebatur pro tribunali Aurelio, nomine collegiorum, cum uicatim homines conscriberentur , decuriarentur,ad uim. ad manus, ad caedem , ad direptionem

citarentur. CoΜMENTARIVS

P R o te ipso: apostrophe ad Pi ῖnem absintem. nam hoc tempore Macedoniamproconsulari imperio administrabat. quod significant illa verba: Cum sciat, illa duo reip. pene fata, Gabinium, O Pisonem, alterum haurire quotidie ex pacatismmis atque opulentissimis oris garis innumerabiale pondus auri. O quaesequuntur. Ut illam ratio Rem omittam , 3uod hac oratio pro Sextio habita

93쪽

est Marcellino O Philippo cos.Pisio autem sequenti anno, Pompeio ct Crasso cos. rediit e prouincia: quod in argumento orationis in ipsum Pedias inus probat. Apparet autem in hoc loco, Pisonem ante consulatum reum fuisse: quo crimine , incertum est. loquitur enim Cicero de iis, quorum opericulis amici vestitum mutare solent. Nul- Io S. C. cum antea , quι in prouincias ibant, I gatos , quos secum adducerent, a senatu petere consses)ent: quam consuetudinem primus negle rit P. Vatinius , post eum anno proximo Pis Gabinius,legis, ut opinor, Clodiae priMikgio. sunt enim in ea in Vatinium haec uerba. suis legatos unquam audiuit sine S.Cἰ ante te nemo,pos

continuo fecit idem in duobus prodigiis reipublica Clodius. Idem in hac ipsa pro Sextio Ignificatur. suis , inquit, prouinciam, quis pecuniam, quis legationem ab Datu petebat in Hominis desperati: qui ut reIIe agat , aut sentiat , sperari non potest. eodem senseu dicebant, homo perditus: quasi, qui rectam mentem prorsus amisisset. Lugebunt fortasse: addidit , fortasse, ut dubitas vi posse indicet,an aliquis omnino in hominis desperati O proditoris reipublicae casu lacrymas daturus sit. Ex fastis: libris , in quibus consulum

nomina scribebantur. ad Atticum lib. I. Pacto iam foedere prouinciarum: ut prouincias acciperent a Clodio tribuno pl. quas ise

lant , ea lege ,si ipsi prius ei permitterent, ut, qμα

uellet

94쪽

uesset,in re .perficeret, hoc est ut leges reipublica pernicio smas perferre posset. Circo Flaminio e tres fuere Rome circi , Maximus, Fla minius , qui ollinaris uictus est; item ci cus P eronis. Tum c O ntra m e &c. confert sopinor, in duos consules, quod ad unum Gabinium pertinebat. d quo consule talem orationem habitam esse , iam dixit, qualem nunquam Catilina uictor habuisset. sic infra, quod unius erat, utrique consuli asscripsit. Cum, inquit, equester o do ἀ- consulibus citaretur. Lata lex est: quatuor leges resp. perniciosas tulit P. Clodius in πι-bunatu p de annona,ut populo frumentum,quod antea semisbus O trientibus dabaturigratis da retur: alteram; ut collegia restituerentur e temtram , ut infirma cessorum potesas esset: qua tam banc , de qua hic Cicero loquitur. uide infir

in Pisionem, Pedianum 74: Dionem lib. 3 8.Ne auspicia ualerent: significat Dio lib. 38. auspiciorum duo fuisse genera, unum sine obnuncia

tione, alterum cum obnunciatione. utroque genere potestas agendi cum populo tollebatur: primo , uel δε nulla omnino signa de caelo monstra rentur , nec obnuntiaretur quidquam : altero, cum, caelesti aliquo signo uisio, quod publicam calamitatem portendere uideretur, obnuntiaret is, qui auspicabatur, ei, qui agere cum populo vel let. utrunque genus hic attigit Cicero, cum ait, Heausticia ualerent, ne quis obnuntiaret. Ne

95쪽

quis legi intercederet: hoc erat, tribunicia potestatem tollere. nam nouem tribunis pl. legem serentibus unius ob sebat interce Fo. fled quia se natus caussa ius intercedendi comparatum erat , mi esset quo tribuniciae rogationes impediri possent: Clodius, optimatibus infensius,amator nou tatis , liberam oesolutam in ferenda lege tribu norum potestatem esse uoluit. itaque intercessi nem lege lata sit Iulit, non tamen omnem intercessionem , sied tantum cum intercederetur legi. nam praeterea Osenatus consultis , O iudiciis tribuni pl. intercedebant . in quo ius tribunicium imm nui Clodius noluit: quia totum ad impediendam senatus o optimatum uoluntatem pertinebat. Omnibus festis: non dubito, quin, factis,leg dum sit. nam, cum diebusfastis omnibus quidem et lege agere , non omnibus tamen cum populo age

re liceret: Clodius D flos omnes comitiales esse iusisit, hoc est , ut , quod quibusdam factis licebat, id

omnibus liceret. item in ea de prouincijs consulari bus, Vobis, inquit , statuendum, legem Aeliam manere, legem Fusiam non esse abrogatam, non omnibus factis legem ferri licere; cum lea feratur, de caeso seruari, obnuntiari, intercedi licere. Lex Aelia & Fusia ne ualeret: dicit idem, quod proxime . nam lex Aelia O Fufia de aut iactis o obnuntiatione erat. sed legem nominat, ut inuidiam in Clodium augeat. Nomine c Ollegiorum : collegia, hoc es infimorum hominum,

96쪽

IN ORΑΥ. PRO SEXTIO. que certas artes pariter exercentium, conuentus, iam

inde a Numa rege esse instituta , in Plinis naturali historia, O in Plutarcho scriptum es. posea, horum collegiorum numerus esset au-; omnia, p ter paucir atque certa, ut fabrorum , ctorumq; , quae ciuitatis utilitas desiderabat, pluribus legibus sublata Iunt, neque solum

legibus , sed etiam sinatus consiuitis , ut L. Caecilio Q. Marcio cos. nec enim hominum humilium coitiones in ciuitate satis tutae uidebantur. C mautem, ut inopem plebem, quae paruo negotio ad facinus impellitur , sibi conciliaret, utpote qui nouitatem O vim meditaretur; colle ia non solum uetera restituit, ed etiam noua innumerabilia constituit. de quo O in hac ipsa oratione insa, O in Tisionem Cicero meminit. praeterea Dio libro 3 8.

Pedianus in commentario Cornelianae. Haec autem collegia non esiuis yeregrinis, aut e struis,sede Wre grinis, qui postea ciues fiebant; e nouis ciuibus, ex ueteribus I omanis inopia laborantibus astruis constabant. est enim ridiculum , eos putare fuisse peregrinos, quorum patres O maiores mΗ, tis ante annis artem aliquam sedentariam adminis yent . peregrini quidem O erant,odirebantur , ante quam essent cens sed , cu Romae dore cilium iam per aliquot annos habuissent , professapudpraetorem, crulum Romanorum rura cons quebantur; uel easdem , quas aut a, artes administrabant, vel in militiam promistebantAr. in qua

97쪽

qua cum non nulli fortem fidelemq; operam reipublica nauassent; equestris loci dignitatem, si modo Hri quadringenta milliapviderent, consequebantur, uel tribuni militum fiebant: ex quo postea 3ribuni pl. facile creabantur: unde ad alios magi-sratus erat ascensus. IRomanos autem cives, alios magistratibus, alios militiae, alios mechanicIs artibus operam dedi le, facile mihi O Pliuius persuadet, qui de collegiis aerariorum fabrum, O

figuloru, a Numa rege insitatis, mentionem facit L. Florus idem aperte demonstrat: cuius haec sunt uerba: Ser. Tullio rege populus I 0 manus relatus in censium, digestus in classes, decui riis atque collegiis distributus: siummaq; regis D tertia ita est ordinata res ublica, ut omnia patria munis, dignitatis, aetatis, artium, officiorumq: d scrimina in tabulas referrentur, ac se maxima ciuitas minimae domus diligentia contineretur. Colle ia nominat, ct artes: quae duae dictiones manifesto declarant, contra quam Dionysius Halicarnasseus quodam in loco assirmat artes illas,quae in oscinas tractantur, etiam ab iis, qui multis ante annis iure ciuium Romanorum uterentur, esse cultas. hoc O Cicero demonstrat in oratione pro domo sua: ait enim sic: Nullum es in hac urbe collegium , nulli pagani, aut montani , quo niam plebi quoque urbanae maiores conventicula,

o qκU concilia quaedam esse uoluerunt θ qui non ampli me non modo de salute mea ed etiam

98쪽

de dignitate decreuerint. Et in eadem, non ita multo post: Quem tu populum, nisi clausis tabernis , stequentare non poteras. Praeterea libro v I .eps. ad Att. iudicem esse umae significat Turpionem futorium . quid autem Pedianus, qui fuit antiquitatum Romanarum bene peritus, non ne in orationis pro Milone commentario Oconcionem, O populum nominat, cum de ijs, qui mechanicas artes tractaret, manifese loquaturἰ nam cum exponit illud, Contra hesternam concionem illam; subiungit haec: Idem T. Munatius Plancus, ut saepe diximus, post audita O obsignata testium uerba, dimissosq; interim iudices,

uocata concione cohortatus eratpopulu, ut, clausis tabernis, postero die ad iudicium adesset, nec pateretur elabi Milonem. At M. Aemilii Scauri pater , quamuis patricius, negocium carbonarium , ut in libello de uiris illustribus narratur , ob paupertatem exercuit: O C. Terentii Varros nis, qui ad Cannas male pugnauit, patrem lamsi

fuisbe ferunt. quo quid sordidius ψ Erant igitur

opificum collegia ex quaillor hominu generibus , ὸ sieruis , ex inopi ueterum ciuium Romanorum plebe, ex nouis ciuibus, ex iis, qui cum proxime in urbem venissent, cens nondum erant. sed illa, quae P.Clodius restituit, qui etiam, ut ait Cicero in Pisonem, noua quaedam ὸ seruitiorum faece consiluit, Dio historiae suae lib. 3 q. - λαιρι α κοὐ

nominat: quod nihil aliud essent, quam o-

99쪽

pisum sodalitates: quales Venetiis uidemus esse quam plurimas. quod etsi ita sit: ad aliam tamen sententiam conuertendum est illud, quod in libro

desenectute ex persona Catonis Cicero pronv ciat: Sodalitates paulo ante me quaestorem conflitutae siunt. non enim de collegiis opificum es iitelligendum ,sed de sodalitatibus honestorum ci-uuιm, animi caussa constitutis. O , quemadmodum sodalita es, item collegia nonsemper de armi cum coetibus dicuntur . non enim, quod lib. D. ad Quinctum fratrem scriptum est , M. Furium Flaccum , equitem manum, Capitolini OMercuriales de collegio eiecerunt; sic exponendάen, ut de collegio eorum , qui mechanicas artes exercerent, sed de collegio aliquo sacerdotum eiectum esse Flaccum intelligamus. non enim suspicari aliter possumus; cu eqMes Romanus esset ;artes autem quaestuariae ab infima plebe tractarentur, argentaria tamen excepta; quamdCaecilio , equite Romano, Poponii Attici auunaculo , esse adminictratam , libro I. ad Atticum Cicero significat: si modo foenerator, O argentas rius idem fuit. erat igitur inter quaestuarias artes paulo honectior , vel , ut dicam verius, paulo mianus turpis argentaria: cui tamen operam dare ,

probro ducebatur. itaque Octauio , qui postea est Augustus appellatus, auum argentarium M. Antonius o Cassius Parmensis exprobrare -- siti sunt. Pro tribunali Aurelio: in tribu

nali

100쪽

nali Aurelio. nam, pro, et ante significat, et in ante, ut in Philip. II. mcta posita pro aede I uis statoris: m, ut apud Salustium in Iugurthinor: γ dae pro muris dies noctesq; agitare. Fectus etiam ueteres ita locutos auctor es: ait enim

sc t Pro significat in, ut pro Rystris, pro aede, pro tribunali. Quod si quis, cur in hoc loco, pro, potius pro in accipiam, quam pro ante, causam quaerit: illa fuit, quod in oratione post reditum ad Quirites eadem de re sic est scriptum: Ego ,

cum homines in tribunali Aurelio palam conscribi, centuriariq; uidissem. Et pro domosua: Cum in tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos ,sed etiam seruos ex omnibus vicis concitatos. Fuit autem hoc tribunal inforo: quod exoratione cognouimus in Pisonem: in qua Menotauimus: Cum feruorum delectus haberetur in foro, arma in templum Castoris luce et palam comportarentur. Vicatim: quod per uicos facinorosum quenque legeret. Decuriarentur: loquitur de iis, qui collegiorum nomine vicatim co-

scribebantur. nam, decuriare, commune verbum

est de iis, qui quamlibet ob caussam ita congregantur, ut eorum ordo quidam, O descriptiosit .

quanquam, cum decuria, vel decuriare diciatur , certus numerus, hoc est decem, significari videtur: de plurimis tamen O hic a Cicerone , O alibi cum ab ipso, tum ab aliis usurpatum esse constat. dixit igitur , decuriatantur,pro, in coia

SEARCH

MENU NAVIGATION