Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Vtrum peccatum mortale , se, O ex mal ita sua intrinseca, rearum laen-

SVppono primo quod libet peccatum per

se condigne mereri poenam sibi propor tionatam ,. ut enim discurrit Γλ. Thomas hie quaest. 87 . art. I Quicunque peccat, erigit se contra aliquem ordinenx praescriptum, sui quo ipse continetur: iustum autem est, ut qui contra praescriptum. ordinem insurgit, tantum a principe illius ordinis .deprimatur, . quanzim te stipi a talem ordinem erexit, quod est poenam pati. Triplex autem est ordo, humanus, naturalis, duinus . Primi lin transgreditur creatura violando legem. humanam, se cundum violando naturalem tertium. fra gendo cliuinam: unde trip l icem poenam incurrit peccatum, Unam taxatam a lege humana, aliam a naturali,quae est morsus conscien- 'tiae, tertiam aediuina . Suppono secundo Vt de fide certum, peccatum morta te in hac vita per bapti sinum vel poenitentiam non dimissum,. lege aiuina , iafutura , aeterna poena esse puniendum Hoeenim Scriptura variis in locis declarat, Drinsertim l saiae 66.ubi ae damnatis dicitur: Vese. mis eorum nou morietur, ignis eorum non ex ingue rur . Et Apocal. I rreeiabu

tvr igne ct se phure in faecula saeculorum Iahuius rei typum ignis fornacis Babulonicae,.qRadi gin nouem cubitis sepra sori ac mascen

512쪽

ρε Navatus V .asi Oidebat, sed nunquam ad qui irages

mum, qui erat annus Iubilari, pei ueniebat, ut pei hoc significaretur ut recte obseruauit Ρ Iudovicus Granatensis ignrs tartarei combustionem iore perpetuam, N damnatos nun quam indulgeni j m, seu veniam peccatorum, Coti se ulli os . Unde Psalm. 48. de illis dici-

tur e Sicut ou es in inferno positi sunt, mors ae φ set esta. Quae verba expendens Bernardus serm- 2. de vel bis Apostoli: Qua m bene sinquit a sicut nuer , quia detracto vellere mundi otium diu Aia; um, duxe pre meque detr/ si, sempisernis nudi deputabuntur incendiis. Imraήςρ ceς eor, quia semper mai lentur σου vit m, Q sem er vivent ad mortem. Non enim mors erudicabit eos, vitam ex toto auserendo , sed depascet, conseruando radieem vitae, Ut it

Tum pullulent, iterum & iterum , atque in ternum depascendi., Per hoc excluditur error Origenis, qui

lib. I. Periarchon capit. s. a fleru it poenas damnatorum non esse in aeternum duraturaS,

sed per Dei misericordiam tandem a Iiquando finiendas . Qui error ut ait S. Thomas y.

Contra Gentes ea . I . Ortum habuime via detur . potione quorundam ThitUOI horum, qui dicebant omnes poenas p rgatorias esse , Oisa quandoque terminandas. Quin imo, illum a Diabolo fuisse excogitatum, ut peccatores a Poenitentia retraheret, annotauit Gregorius Magnus lib. φ . morat. Cap. 16. ad illa verba Iob i. ZEst,mabit abyssum quasi sione entem, Oe. Sic enim ait : Ieviathan aestimabit ab sese m quos senescentjm . 'sia reprobονMm eordam in tua , ω'DDieiovem eis de νentaro in

513쪽

namque senescere ea imaς , qui terminari quandoque in supplic3s supernam animaduersionem pura .

His praemissis difficultas est, an peccatum mortale, de se , &ex malitia sua intrinseca, exigat pinnam aeternam , vel solum hoc ei contieniat per accidens, prop er legem a Deo latam, qua illud aeterna poena punire voluit. Ratio dubitandi est, quia poena debet esse

proportionata culpae: pinna autem aeterna nullam videtur habere proportionem cum culpa mortali, quae breuissimo tempore, refere in. mon ento committitur . Dico tamen, peccatum mortale, ex se, Mex malitia sua intrinseca, reatum poenae aeter nae indacere . Probatur primo ex sundamentis φ. praece denti statutis: peccatum enim continens malitiam & grauitatem inesse moris simpliciter infinitam , ex se & ex sua malitia intrinseca, meretur poenam infinitam , cum debeat proportionari culpae: Sed peccatum mortale, inquantum est offensir Dei , continet malitiam& grauitatem in esse moris simpliciter infinitam, ut ibidem ostensum est : Ergo ex se , Mex sitia malitia intrinseca, meretur pinnam in- finitam, saltem dumtione, siue aeternam. Hanc irationem insinuat D. Thomas n . citis' o. quaest. i. art. 3. his verb)s Totest O alia r io assignari , quare toena peccati mortalis Doeterna, quia per illud contram eum qui est in nitur peccatHr ; νndecnmnin possit esse poena infinita per intensionem, quia creatura non escaraa alic ius quatiratis infinitae , requiri μν

514쪽

. Probatur secundo alici egregio discursu eiusdem S. Doctoris hic quaest. 8'. artic. g. Peccatum dicens inordinationem irreparabue: Iem, per se & ex malitias ta intrinseca , rea' tum poenae aeternar inducit: Sed Ipeccatum mortale dicit inordinationem irreparabilem: Ergo per se, & ex malitia stia intrinseca , inducit reatum poenae aeternae. Maior Patet, peccatum enim inducit reatum pinnae, rati

ne sitae inordinationis, ut in prima siti ppositio

ne declarau mus V unde tandiu debet manerexeatus poenae,quadiu remanet inordinatio cul-Pae , subindeque si i ita sit irreparabilis, &

Perpetua, ille quoque aeternus ,& intermina. bilis erit. Minor vero in qua est dissiculta; se potest siuaderi: Peccatum mortale auertit& deordinat hominem ab ultimo fine, ut Coa stat ex dictis f. i. Sed deordinatio ab ultimosne, ex sua propria ratione, & ex parte peccatoris , est irreparabilisa quia ultimus finis in moralibux est licui primum principium in speculativis, error autem circa Primum principium in speculatiuis , irreparabilis est: E go peccatum mortale dicit seu importat im di nationem irreparabilem . Ex hac ratione sequitur peccatum venia Iede se reatum pinnae emporaelis selum inducere, quia non dicit inordinationem irreparabilem, citin talis deordinatio non sit circa finem, sed tantum circa media, quae proinde potest reparari ex recta intentione finis ; scurerror Circa conclusiones, corrigi potest ex recta cognitione pririci ii . Vnde peccati mmortal* se habet ut mors. . animae, destruens

515쪽

peccatD primum principium vitae spiritualis, quod est gratia , & coniunctio ad Deum ultimum finem: peccatum vero veniale est ve lati mombus & aegritudo illius, quae principium vitae spiritualis non destruit, sed tantum langu rem & debilitatem spiritualem inducit. Aliasi rationes adducit D. Thomas . conrsa. Gen. cap. quae ibidem videri possunt . Ad rationem vero dubitandi dicendum est, inter culpam & pinnam non requiri aequaliatatem quantiim ad omnia,& praesertim quoad durationem; nam in iudici se numanis videmus pro breu issimo delicto , perpetuam vitae priauationem, aut perpetuum exilium saepe infi-gi, sed sufficere quod sit proportio inter reatum poenae, & inordinationem culpae, ita vesi ista aeterna sit & irreparabiIis , ille quoqua perpetuus & interminabilis esse debeat. Addo quod, licet actus peccati mortalis sit transi orius, & aliquando momenta uetis, tamen voluntas peccandi est aliquo modo aeterna, m- quantum ille qui peccat, &qui voluptatem V. g. Deo eraeieri, ita affectus e st, ut si semper viveret, in peccato semper vellet perseuerare,& tali voluptate porpetuo frui. Unde GregOriuS 4. Dialo' ca D. . Pereator veter sine si ne a uere, ut sine sine posset peccare. ET P. IUμαι est quod qui in suo aeterno peccauix contra Deum , in aeterno Det puniatur. Quae verba exponens. S. Thomaα hic quatit. 87. artic. 3. aa r. subdit: Dicit auram aliquis im

516쪽

se m 'eri , sed nρn sMstad tarn m . ΡRima pars huius assertionis expresse docetur a D. Thoma quaest. 7. de malo artic. 1 o. incorp. &quaesti s. ait. ad 8. probaturque ratione quam ibidem insinuat: Peccata venialia in hac vita non remissa, non remi runtur in inferno quoad culpam : Ergo nec quoad poenam. Consequentia patet , cum enim reatus poenae sit effectus culpae, tanditipei seuerat , quandiu permanet culpa . Ant cedens Vero probatur , tum quia remissio c

iiiscumque peccati non fit sine aliqua applicatione meritorum Christi, quae nulla ei in inferno, cum in eo nulla sit redemptio, ut dicit Ecclesia . Tum etiam, quia existenti in termino nulla fit remissio peccari: damnati vero sint simpliciterG totaliter in termino , cum fidem non habeant, nec spem ; in quo diis runt ab animalibus existentibus in purgato rio, quae cem habeant fidem & spem, quae sint virtutes viatorum, non remanentes in patria, sint secundit in quid in via; unde licet V istis remittantur peceata venialia, tam quoad Tinnam, non tamen illis; praesertim clandamnati sint obstinati in malo , & displicentiam nullam peccati , quae sit actus moraliter

nu , habere possint, sed semper habeant

517쪽

Secunda etiam pars, nimirum quod peccatum veniale dimisium in hac vita quoad culpam , non puniatur in inferno poena aeterna, sed duntaxat temporali, docetur pariter a D. t Thoma in . diit. Q. qtiaeae I. artic. I. ad ubi licet in prima responsione insinuet oppositam sententiam , in secunda tamen , quam magis approbat , aperte nostram profitetur, his verbis : μιν dic ni quod pinna cuius es aliquis debitor post culpam remi am , in inlesens p unietur tem ρ raliter . Nec puopter boe - utur quod sit in inferno redemptio , quia οα-na quae foluitur , non redimitur ; n e est inconveniens quod qugnium Q d aliquid accidentala,

taena inferni minuat r usque ad diem iudicῆ,

sicut etiam augetur.

Ratio etiam suis agatur et Ideo enim peccacatum veniale non rem issum in hac vita quoad culpam, non potcst remiti in inferno quoad pinnam , quia in inferno semper remanet, Mnunquam deletur quoad culpam,& remanente culpa reatus pinnae desinere nequit , ut in probatione prioris partis declarauimus: Ergo si supponatur peceatum veniale dimis. sum in hac vita, quantum ad culpam , non est cur per fati sipassionem condignam & aequalem, poena temporalis ipsi debita, in inferno solui non possit. Nec obest quod talis satiupassio sit inuita & inuoluntaria in damnatis.

Licet enim ad meritum vol satisfactionein requiratur qu0d pinna quae toleratur , sit voluntaria, seri spontanee acceptata , non tamen ad

. fatispassionem, dillam enim fissicit aequalitas

518쪽

uenter poenam & culpam . Unde in humanis

reus qui sustinet poenam a iudice taxatam

N praescriptam, soluit debitum iustitiae , licet

cam non spontanee, sed inuite patiatur. Obijcies primo contra primam partem a s seri ion is: Deus, ex communi Theologorum axiomate, punit citra condignum , & renitinerat ultra condignum: At si in inferno puniret poena aeterna peccata venialia damnatorum, non remisia in hac Vita quoad culpam, ea non citra sed ultra condignum puniret, cum poena duntaxat temporalis peccato veniali debeatur : Ergo ea non punit in in serno poena in aeternum duratura. Respondeo, concessa maiori , negando sequelam minoris ; Deus enim punit ultra con- dignum peccata venialia damnatorum, in hac

vita non remissa quoad culpam , etsi ea puniat PQ na in aeternum duratiira ; quia licet ipsis non sit debita per se poena aeterna , illis tamen debetur per accidens , ratione subiecti in suo repetiuntur, quod est incaeax omnis veniar & indulgentiae, seti remissionis Peccati, Kluia est in termino , 3c nulla potest illi fi xi applicatio meritorum Christi: culpa autem per accidens irremissibilis , per accidens poenam aeternam de condigno meretur. S lutio est D. Thomae quaest. s. de malo art. 2.ad S. Obijcies secundo contra secundam partem: Vnanimis Ecclesiae consensus tradit, in inserno non tantum nullam esse redemptionem, sed nec etiam ullam poenarum mitigationem:/ At si peccata venialia, dimissa in hac vita quo- . ad c ulpam, non punirentur in inserno poena

519쪽

aeterna, sed duntaxat temporali , daretur in damnatis quaedam poenarum remissio 3e mi- rtigatio; nam quando pinna illa temporalis eiasset soluta , non tantam poenam quantam an- tea experirentur: Ergo talia peccata in inferno poena aeterna puniuntur. Respondeo cum D. Thoma loco in proba- tione secundae partis nostrae assertionis relato, quod licet poena inserni non remittatur aut minuatur , quantum ad ali uid esssentiale ;quia poena essentialis damnatorum est inuariabilis , sicut & gloria essentialis beatorum, eo quod utrique sint in termino , tene tamen . quantum ad aliquid accidentale, nam sicut poena accidentalis damnatorum augetur , ita

& potest diminui. g. VII.

Impossibile est ρεeeatum 'veniale esse in aliquo

cum solo originali .

probat duplici ratione : Prima quae habetur in argumento sed contra, sumitur ab imconuenienti quod sequeretur ex aduersa sen-tontia . Si enim aliquis cum veniali & originali decederet, non esset locus in quo puniri posset, nam in lymbo puerorum pro solo ori-Ainali puniuntur homines; ad purgatorium non deicendunt nisi animae illorum , qui ingratia dece uiat, ut illo igne purgatae, in ca lum conscendant ; ad insernum vero propter solum peccatum mortale actuale homines re

520쪽

s Trinatins V. Nec valet quod dicunt aliqui Recentiore; quod in tali casu , veniale coniunctum cum

originali, leui & temporali poena sensius putriretur in inferno. Tum quia, ut dixi, ad infernum , propter solum peccatum mortale actuale homines detruduntur. Tum etiam, quia licet in inferno poena temporali puniantur peccata Venialia, quoad culpam in hac vita remissa . non tamen illa quae non fuerunt in hac vita rem issa quantum ad culpam, ut constat ex dietis f. praecedenti: Sea in cassii posito a D. Thoma, peccatum veniale coniunctum cum originali, non esset In hac vita re milium quantum ad culpam, cum homo pac-cato originali infectus, non sit capax gratiae,& applicatione meritorum Christi, sine qua nullum peccatum remitti ur quantum ad culpam : Ergo non puniretur in inserno poenaleui & temporali, ut illi Authores dicunt Secunda ratio quam habet idem S Doctor in corpore eiusdem articuli, potest sic proponi . Si in homine posset reperiri peccatum

veniale cum solo originali, vel hoc ei conueniret ante primum instans usus rationis libertatis , vel in ipso instanti, vel immediate post illud instans y nullum ex his dici po est: Ergo &c. Maior patet a sufficienti enumer tione, minor vero probatur quantum ad sit gulas partes. In primis enim quod hoc non possit conuenire homini ante primum instansvsius rationis, manifestum videtur ex eo quod ante illud instans homo nec rationis nec libertatis compos sit. Quod vero id non possit ei competere in i pso instanti usus rationis delibertatis, vel immediate post, sic ostenditur.

SEARCH

MENU NAVIGATION