The book of Ratramn, the priest and monk of Corbey, commonly called Bertram, on the body and blood of the Lord : to which is added, an appendix, containing the Saxon homily of Aelfric = Ratramni presbyteri et monachi Corbeiensis, qui vulgo Bertramus

발행: 1838년

분량: 152페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

RATRAMΝI LIBER vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam subministrat

LXVIL Et quia non de communi pane dixerit hoc Sanctus Ambrosius, verum de pane Corporis Christi. sequentia lectionis manifestissime declarant. Loquitur enim de pane quotidiano, quem credentes sibi postulant dari. LXVIII. Et idcirco subjungit, ' Si quotidianus V est panis, cur post annum illum sumis, quemad- modum Graeci in oriente facere' consuerump Accipe ergo' quotidie, quod quotidie tibi prosit, sic vive ut quotidie merearis accipere ' Ergo manus tum de quo pane loquitur, de pane videlicet Corporis Christi, qui non ex eo, quod vadit in corpus, sed ex eo, quod Panis sit Vitae aeternae, animae nostrae substantiam fulcit LXIX. Hujus doctissimi viri auctoritate Pe docemur, quod multa differentia separantur Corpus, in quo passus est Christus, et Sanguis, quem pendens in cruce, de latere Suo profudit, et hoc Corpus, quod in mysterio passionis Christi quotidie a fidelibus celebratur, et ille quoque Sanguis, qui fidelium ore sumitur, ut mysterium sit .illius Samguinis, quo totus redemptus est mundus. Iste namque panis et iste potus non secundum quod μ subministratJ fulcit apud Ambr. sacereJ deest in Impr. h ergoJ deest apud Ambr.

132쪽

videntur, Corpus sive Sanguis existunt Christi, sed secundum quod spiritualiter vitae substantiam subis ministrant. Illud vero Corpus, in quo semel passus est Christus, non aliam speciem praeserebat, quam in qua consistebat. Hoc enim erat, quod Vere 'videbatur, quod tangebatur, quod crucifigebatur, quod sepeliebatur. Similiter Sanguis Illius de latere manans, non aliud apparebat exterius, et aliud interius obvelabat. Verus itaque Sanguis de Vero Corpore profluebat; ast nunc Sanguis Christi, quem credentes ebibunt, et Corpus, quod comedunt, aliud sunt in specie, et aliud in significatione. Aliud, quod pascunt corpus esca corporea, et aliud, quod saginant mentes aeternae vitae substantia. LXX. De qua re Beatus mero mus in Commemtario Epistolae Ρauli ad Ephesios', ita scribit: Dupliciter Sanguis Christi, et Caro intelligitur; vel spiritualis illa atque divina, de qua Ipse dicit,

Caro Mea vere est cibus, et Sanguis Meus Vere Ioan. 6,' est potus; vel Caro, quae crucifixa est, et Sanguis, V qui militis effusus est lancea LXXI. Non parva Doctor iste disserentia Corporis et Sanguinis Christi fecit distinctionem. Namque dum Carnem, Vel Sanguinem, quae quotidie sumun-ς quod vereJ vere, quod . Impr. d Hieron. in Ep. ad Eph. cap. i. tom. iv. p. 328. M. Paris. 1706. ' vel Caro...tancehJ Hieronymus habet. Vel Caro et Sanguis, quae erucifixa est, et qui militis effusus est lancea,

133쪽

RATRAΜΝI LIBERtur a fidelibus, spiritualia dicit esse; at vero Caro, quae crucifixa est, et Sanguis, qui militis effusus est lancea, non spiritualia esse dicuntur, neque divina; patenter insinuat, quod tantum inter se differunt, quantum differunt e poralia et spiritualia, visibilia et invisibilia, divina atque humana; et quod a se differunt, non idem sunt. Disserunt autem Caro spiritualis, quae fidelium ore sumitur, et Sanguis spiritualis, qui quotidie credentibus potandus exhibetur, a Came, quae crucifixa est, et a Sanguine, qui militis effusus est lancea, sicut auctoritas praesentis viri testificatur. Non igitur idem sunt LXXII. Illa namque Caro, quae crucifixa est, de

Virginis came facta est, ossibus et nerVis comPacta, et humanorum membrorum lineamentis distincta, rationalis animae spiritu vivificata in propriam vitam et congruentes motus. At vero Caro spiritualis, quae populum credentem spiritualiter pascit, secum dum speciem, quam gerit exterius, frumenti granis manu artificis consistit, nullis nervis ossibusque comPacta, nulla membrorum varietate distincta, nulla rationali substantili vegetata, nullos proprios Potens motus exercere. Quicquid enim in est vitae praebet substantiam, spiritualis est potentiae, et invisibilis essicientiae, divinaeque Virtutis. Atque aliud longe consistit, secundum quod exterius conspicitur, atque aliud secundum quod in mysterio creditur. Porro Caro Christi quae crucifixa est, non aliud exterius, quam quod interius erat, ostendebat;

134쪽

quia ora caro veri hominis existebat, eo us utique verum in veri corporis specie consistens.

LXXIII. Considerandum quoque, quod in pane illo non solum Corpus Christi, verum etiam in Eum credentis populi figuretur; unde multis frumenti granis conficitur, quia corpus populier dentis multis per verbum Christi fidelibus coagmentatur L LXXIV. Qua de re, sicut in mysterio, panis ille Christi Corpus accipitur, sic etiam in mysterio, membra populi credentis in Christum intimantur, et sicut non corporaliter, sed spiritualiter panis ille credentium corpus dicitur; sic quoque Christi Corpus non corporaliter, sed spiritualiter necesse est intelligatur. LXXV. Sic et in vino, qui Sanguis Christi dicitur,

aqua misceri jubetur , nec unum sine altero permittitur offerri: quia nec populus sine Christo, nec Christus sine populo, sicut nec caput sine com

verumJ - corpus. Impr. 1 eoagmentaturJ ita Cat. Test. Verit. Rel. cum ΜS. Laub. augmentatur. b Hunc ritum inter antiquos tum Orientales, tum occidentales, servari testantur Iustinus Μartyr, calicem vocans ' πονηρον um -Αpol. i. 65. et S.Irenaeus, temperamentum calicis. Haer. lib. iv. 57. et νο-πεσπεν. lib. V. 2. ad quae

135쪽

TMΜΝI LIBER uel corpus sine capite valet existere. Aqua denique in illo Sacramento populi gestat imaginem. Igitur si vinum illud sanctificatum per ministrorum ossicium

in Christi Sanguinem corporaliter eonVertitur, aqua quoque, quae Pariter admixta est, in sanguinem populi credentis necesse est corporaliter ConVertatur. Ubi namque una sanctificatio est, una Cons quenter operatio; et ubi Par ratio, Par quoque consequitur mysterium. At videmus in aqua secundum corpus nihil esse conversum, Cons quenter ergo et in vino nihil corporaliter ostensum.

Accipitur spiritualiter quicquid in aqua de populi

corpore significatur; accipiatur ergo necesse est spiritualiter quicquid in vino de Christi Sanguine . intimatur. LXXVI. Item, quae a se disserunt, idem non sunt: Corpus Christi, quod mortuum est, et resur- Rom. 6, rexit, et immortale factum, ' jam non moritur, et mors Illi ultra non dominabitur aeternum est, nec jam passibile; hoc autem, quod in Ecclesih e lebratur, temporale est, non aeternum; corruptibile est, non incorruptum; in via est, non in patria. Differunt igitur a se, quapropter non sunt idem. Quod si non sunt idem , quomodo verum Corpus Christi dicitur, et verus Sanguis pi videmusJ videamus. duae Coἰon. i Quod...idem V haec librarii incuri1 ex MS. Laub. excidisse videntur. ed. 1688.

136쪽

LXXVII. Si enim Corpus Christi est, et hoc

dicitur Vere, quia Corpus Christi est, in Veritate Corpus Christi est: et si in veritate Corpus Christi, et Corpus Christi incorruptibile est, et impassibile est, ac Per hoc aeternum. Hoc igitur Corpus Christi, quod agitur in Ecclesili, necesse est ut incorruptibile sit et aeternum. Sed negari non potest corrumpi, quod per partes comminutum dispartiturin sumendum, et dentibus commolitum in corpus trajicitur. Sed aliud est, quod exterius geritur, aliud vero, quod per fidem creditur. Adsensum quod pertinet corporis, corruptibile est, quod fides vero credit, incorruptibile. Exterius igitur quod apparet, non est ipsa res, sed imago rei; mente vero quod sentitur et intelligitur, veritas

rei.

LXXVIII. Hinc Beatus Augustinus in Evangelii

Ioannis expositione , dum de Corpore Christi loqueretur et Sanguine, sic ait; Manducavit et Μoyses

manna, manducavit et Aaron, manducavit et Ρhinees, manducaverunt et ibi multi, qui Deo Placuerunt, et mortui non' sunt. Quare Θ Quia μ visibilem cibum spiritualiter intellexerunt, spiritu-- aliter esurierunt, spiritualiter gustaVerunt, ut spiritualiter satiarentur. Nam et nos hodie acci-

137쪽

RATRAMNI LIBER

pimus visibilem cibum, sed aliud est Meramentum,' aliud virtus Sacramenti. Item in posterioribus, ' Hic est panis, qui do coelo descendit. Hunc panem significavit manna, hunc Panem signi- ficavit altare Dei. Sacramenta illa suerunt: in signis diversa, ' in re, quae significatur, Parin

sunt. Amatolum ' audi, s Νolo vosi ignorare,' Fratres, quia Patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari', et omnes eandem escam viritualem manducav runt, et omnes eundem meum spiritualem bib runt U Spiritualem utique eandem, nam ratem alteram, quia illi manna, nos aliud, spiri- tualem vero quam nos.'' Et adjungit, omnes

eundem potum spiritualem biberunt.' Aliud illi,' aliud nos, sed specie visibili, quod tamen hoc idem' significaret virtute spirituali. Quomodo enim eundem potum p bibebant' inquit spirituali' sequenti petra; Petra autem erat Christus Indo panis, unde ' potus. Ρetra Christus in signum verus Christus in Verbo, et in carne. LXXIX. Item, ' Hic est rinis de Coelo descen- dens, ut si quis ex ipso manducaVerit, non mori- atur ;'' sed quod pertinet ad virtutem Sacramenti,' diversaJ sunt. Impr. p ApostolumJ Paulum Impr. et omnes mare...mariJ desunt in AIS. Mub. et omnes...biberuntJ haec apud Aug. non leguntur. undelinde. apud Aug. signumJ signo. apud Aug.

138쪽

DE CORP. ET SANG. DOM.

non quod pertinet ad visibile sacramentum; qui

manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente. LXXX. Item in posterioribus verba Salvatoris introducens, ita dicit 'Hoc vos scandaligat, quia Ioan. 6, dixi, Carnem Meam do vobis m ducare, et Sam βλ' guinem Meum bibere λ Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius Quid' est hoc λ Hinc solvit quod illos moverat, hine' aperuit unde fuerant scandaligati. Illi enim put hant Eum erogaturum Corpus Suum. Ille autem dixit Se ascensurum in coelum, utique integrum. Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius: certe vel tunc videbitis, quia non eo modo, quo Putatis, erogat Corpus Suum: certe Vel tunc intelligetis, quia gratia Rus non consumitur' morsibus. Et ait, Spiritus est qui vivificat, caro' non prodest 'VLXXXI. Et pluribus interpositis rursus adjicit, Quisquis autem inquit Apostolus) Spiritum Rom. 8, Christi non habet, hic non est Rus Spiritus ergo ου

est qui vivificat, caro autem non prodest quicquam. h3. Verba, quae Ego locutus sum vobis, Spiritus et Vita sunt.' Quid est, Spiritus et Vita sunt Θ Spiritualiter intelligenda sunt. Intellexisti spiri- tualiter; Spiritus et Vita sunt. Intellexisti carn η Ibid. p. 602. η inquitJ ε idem. MS. Laub. Ε 2

139쪽

RATRAMNI LIBER

litor; etiam Spiritus et Vita sunt, sed tibi non

LXXXII. Hujus auctoritate Doctoris verba D inini tractantia de Saeramento Sui Corporia et Samguinis manis te docemur, quod illa verba Domini spiritualiter, et non maliter intelligenda sunt, 6, alaut Ipse ait, verba, quae Ego loquor vobis, Spi-- ritus et vita sunt.'' Verba utique de Sul Carne manducandi, et de Suo Sanguine bibendo. Inde anim loquebatur, unde discipuli fuerant scandaligati. Ergo ut non scandalizarentur, revocat eos divinusingister de carne ad Spiritum, de corporea visione ad intelligentiam Invisibilem. LXXXIII. Videmus ergo, esea illa Corporis D mini, et potus ille Sanguissa Eius secundum quid vere Corpus Rus, et Vere Sanguis Mus existunt, videlicet secundum quod Spiritus et Vita sunt. LXXXIV. Item, quae idem sunt, una definitione comprehenduntur. De vero Corpore Christi diuitur, quod sit verus Deus, et verus Homo; Deus, qui ex Deo Patre ante secula natus: Homo, qui in fine seculi ex Μaria Virgine genitus. Haec autem dum de Corpore Christi, quod in Ecclesia per mysterium

geritur diei non possunt, secundum quendam m dum Corpus Christi esse cognoseitur, et modus iste in figura est et imagine, ut veritas res ipsa sentiatur. η etiamJ ε sie illa. apud Aug.

140쪽

LXXXV. In orationibus quae post mysterium Corporis, Sanguinisque Christi dicuntur, et a populor Pondetur, Amen, sic Sacerdotis voce dicitur Ρignus aeternae vitae capientes humiliter impi ramus, ut quod in imagine contingimus Sacra- menti, manifesta participatione sumamus 'LXXXVI. Et pignus enim et imago alterius rei sunt, id est, non ad se, sed ad aliud aspiciunt. Pignus enim illius rei est, pro qua donatur: . Imago illius, cujus similitudinem ostendit. Significant enim ista rem, cujus sunt, non manifeste ostendunt. Quod cum ita est, apparet quod hoc Corpus et Sanguis pignus et imago rei sunt futurae, ut quod nunc per similitudinem ostenditur, in futuro per manifestationem reveletur. Quod si nunc significant, in futuro autem patefacient, aliud est quod nunc geritur, aliud quod in futuro manifestabitur. LXXXVII. Qua de re et Corpus Christi, et Samguis est, quod Ecclesia celebrat, sed tanquam imago. veritas vero erit, cum jam nec pignus nec imago, sed ipsius rei Veritas apparebit. LXXXVIII. Item alibi', 'Perficiant in nobis, Domine, quaesumus, Τua Sacramenta quod conti-

Εxtat haec oratio in lib. secundo Sacrament. Rom. E l. per Thomasium, editi Mo. Rom. I 680. p. 160. v inJ deest in Impr. et apud Thomas. φ Mimale Rom. Post-Communio in Sabbato quat. Temp. Septembr.

SEARCH

MENU NAVIGATION