The book of Ratramn, the priest and monk of Corbey, commonly called Bertram, on the body and blood of the Lord : to which is added, an appendix, containing the Saxon homily of Aelfric = Ratramni presbyteri et monachi Corbeiensis, qui vulgo Bertramus

발행: 1838년

분량: 152페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

RATRAΜΝI LIBERVII. Figura est obumbratio quaedam, quibusdam velaminibus quod intendit ostendens; verbi gratia, Verbum volentes dicere, Panem nunc amus; sicut Μai. 6, in oratione Dominica ' panem quotidianum clarixi nobis' expostulamus; vel cum Christus in Evam Io n. 6, gelio loquitur, dicens, Ego sum Panis Vivus, qui' coelo descendi; vel cum Seipsum Vitem, di Joan.35, cipulos autem Palmites appellat, Ego sum,' dicens Vitis vera, vos autem Palmites; haec enim omnia aliud dicunt et aliud innuunti

VIII. Veritas vero est rei manifestae demonstratio, nullis umbrarum imaginibus obvelatae, sed puris et apertis, utque Planius eloquamur, naturalibus sidinificationibus insinuatae; utpote cum dicitur Chri tus natus de Virgine, passus, crucifixus, mortuus, et sepultus; nihil enim hic figuris obvelantibus adumbratur, verum rei veritas naturalium signim cationibus verborum ostenditur, neque aliud hicli t intelligi quam dicitur. At in superioribus non ita; nam substantialiter nec Panis Christus, nec Uitis Christus, nec Ρalmites Apostoli. Quapropter hic Figura, superius vero Veritas in narratione monstratur, id est, nuda et aperta significatio. IX. Nunc redeamus ad illa, quorum causa dicta sunt ista, videlicet Corpus et Sanguinem Christi.

Si enim nulla sub figura mysterium illud peragitur,

102쪽

DE CORP. ET SANG. DOM.

jam mysterium n m recte' vocitatur; quoniam my

terium dici non potest, in quo nihil est abditum,

nihil a corporalibus sensibus remotum, nihil aliquo velamine contectum. At ille panis, qui per face dotis ministerium Christi Corpus conficitur , aliud exterius humanis sensibus ostendit, et aliud interius fidelium mentibus clamati Exterius quidem panis, quod ante fuerat, forma praetenditur, color ostenditur, sapor accipitur: ast interius longe aliud, muli que pretiosius, multoque excellentius intimatur, quia caeleste, quia divinum, id est, Christi Corpus ostem ditur, quod non sensibus carnis, sed animi fidelis contuitu, Vel aspicitur, vel accipitur, vel comeditur. X. vinum quoque, quod sacerdotali consecratione Christi Sanguinis emcitur Sacramentum, aliud superficie tenus ostendit, aliud interius continet. Quid enim aliud in superficie, quam substantia vini conspicitur Θ Gusta, vinum sapit: odora, Vinum redolet: inspice, vini color intuetur. At interiussi consideres, jam non liquor vini, sed liquor Samguinis Christi, credentium mentibus et sapit dum

gustatur, et agnoscitur dum conspicitur, et probatur dum odoratur. Haec ita esse dum nemo potest

negare, claret quia panis ille vinumque figurate Christi Corpus et Sanguis existit. Non enim Secundum quod ridetur, vel camis species in illo pane cognoscitur, vel in illo vino cruoris unda' recteJ rite. Impr. p conficiturJ eficitur. Impr.

103쪽

RATRAMΝI LIBER monstratur, cum tamen post mysticam consecrati nem nee Panis' jam dicitur nec vinum, sed Christi Corpus et Sanguis. XI. Nam si secundum quosdam figurate nihil hic accipiatur, sed totum in Veritate conspiciatur, nihil hic fides operatur, quoniam nihil spirituale geritur, sed, quicquid illud est, totum secundum corpus accipitur. Et cum Fides secundum Ap Ηλ. II, stolum sit rerum argumentum non apparentium, id est, non earum, quae Videntur, sed quae non Videntur, substantiarum, nihil hic secundum fidem accipiemus, quoniam, quicquid existit, secundum sensus corporis diiudicamus. Et nihil absurdius, quam Panem carnem accipere, et vinum Sanguinem

dicere. Nec jam mysterium erit, in quo nihil secreti, nihil abditi continebitur. XII. Et quomodo jam Corpus Christi' dicetur

in quo nulla permutatio facta esse cognoscitur pomnis enim permutatio, aut ex eo, quod non eSt, in id, quod est, essicitur; aut ex eo, quod est, in id, quod non est; aut ex eo, quod est, in id, quod est. In isto autem Sacramento, si tantum in veritatis simplicitate consideretur, et non' aliud credatur, quam quod aspicitur, nulla permutatio facta cognoscitur. Nam nec eX eo, quod non erat, transivit in aliquid, quod

si ChristiJ et Sanguis. Impr. y diceturJ dicitur. M. Colon. 2d . et Catal. Τest. Verit. nonJ habent duae Colon. et

104쪽

DE CORP. ET SANG. DOM.

si quo modo fit transitus in rebus nascentibus: siquidem non erant prius, sed ut sint, ex non esse, ad id, quod est esse, transitum secerunti Hic vero panis et Vinum prius fuere, quam transitum in Sacramentum Corporis et Sanguinis Christi fecerunt Sed nec ille transitus, qui fit ex eo, quod est esse, ad id, quod est non esse, qui transitus in rebus per defectum occasum patientibus existit. Quicquid enim interit, prius subsistendo fuit; nec interitum

pati potest, quod nunquam fuit. Hic quoque non

iste transitus factus esse cognoscitur, quoniam Secundum veritatem species creaturae, quae fuerat ante, Permansisse cognoscitur.

XIII. Item illa permutatio, quae fit ex eo, quod est, in id di quod est, quae perspicitur in rebus qualitatis varietatem patientibus, Verbi gratia, quando

quod ante nigrum fuerat in album demutatur,) nec hic facta esse cognoscitur : nihil enim hic vel tactu Vel colore vel sapore permutatum esse deprehenditur. Si ergo nihil hic est permutatum, non est aliud quam ante fuit. Est autem aliud, quoniam panis Corpus et vinum Sanguis Christi facta sunt. Sie enim ipse dixi Accipite et comedite, hoc est Mai. 26, Corpus Meum.' Similiter et de calice loquens 'si diei Accipite et bibite, hic est Sanguis Νovi Mat. 26, ' Testamenti, qui pro vobis sundetur. ' 28.

105쪽

RAT MNI LIBERXIV. Quaerendum ergo est ab eis, qui nihil his

figurate volunt accipere, sed totum in veritatis simplicitate consistere, secundum quod demutatio facta sit, ut jam non sint, quod ante fuerunt, videlicet panis atque Vinum, sed sint Corpus atque Sanguis Christi. Secundum speciem namque creaturae, formamque rerum visibilium, utrumque hoc, id est, panis et vinum, nihil habent in se permutatum.

Et si nihil permutationis pertulerint, nihil aliud existunt, quam quod prius fuere. XV Cernit Sublimitas Vestra, minceps gloriose,

quo taliter' sentientium intellectus evadat; negant quod affirmare creduntur, et quod credunt d struere comprobantur. Corpus etenim Sanguinemque Christi fideliter confitentur, et cum hoc faciunt, non hoc jam esse, quod prius fuere, proculdubio protestantur. Et si aliud sint, quam fuere, mut tionem accepere. Cum hoc negari non possit, dicant secundum quid permutata sunt; corporaliternamque nihil in eis cernitur esse permutatum. Fat buntur igitur necesse est, aut mutata esse Secundum aliud quam secundum corpus, ac Per hoc, non eSSehoc, quod in veritate videntur, sed aliud, quod non esse secundum propriam essentiam cernuntur: aut si hoc profiteri noluerint, compelluntur negare

η taliterJ aliter. Impr. propriam essentiamJ existentiam propriam. Impr. compellunturi compellentur.

106쪽

Corpus esse Sanguinemque Christi, quod nefas est non solum dicere, verum etiam cogitare. XVI. At quia confitentur et Corpus et Sanguinem Christi esse, nec hoc esse potuisse, nisi facta in melius commutatione, neque ista commutatio com raliter sed spiritualiter facta sit, necesse est jam ut ingurate facta esse dicatur: quoniam sub Velamento cor rei panis, cor reique vini, spirituale Corpus Christi, spiritualisque Sanguis existit. Non quod duarum sint existentiae rerum inter se diversarum, Corporis videlicet et Spiriths, verum una eademque res secundum aliud species panis et Vini consistit, secundum aliud autem Corpus est et Sanguis Christi.

Secundum namque quod utrumque corporaliter comtingitur, species sunt creaturae corporeae; secundum potentiam Vero, quod spiritualiter factae sunt, mysteria sunt Corporis, et Sanguinis Christi. XUII. Confideremus Sacri fontem Baptismatis, qui Fons Vitae non immerito nuncupatur, quia descendentes in se melioris vitae novitate reformat, et de peccato mortuis viventes justitiae donat. Num secundum quod aquae conspicitur elementum esse, istam potentiam obtinet 8 attamen nisi sanctificationis virtutem obtineret, labem vitiorum nequaquam diluere posset. Et nisi vigorem vitae contineret, nullo modo mortuis praestare Vitam Valeret, mortuis y ChristiJ Dei. ΜS. Gub. φ jam uil ut jam. Impr.

107쪽

RATRAΜNI LIBER autem non came sed anima. In eo tamen fonte, si consideretur solummodo quod corporeus aspicit sensus, elementum fluidum conspicitur, corruptioni

subjectum, nee nisi corpora lavandi potentiam obtinere'. Sed accessit Sancti Spiritus per Sace

dotis consecrationem virtus, et em X facta est, non solum corpora, verum etiam animas diluere, et spirituales sordes spirituali potentia dimovere. XVIII. Ecce in uno eodemque clemento duo vid mus messe sibi resistentia, id est, corruptioni subjacens incorruptionem praestare, et Vitam non habens Vitam contribuere. Cognoscitur ergo in isto fonte et messe, quod sensus corporis attingat, et idcirco mutabile atque corruptibile; et rursus inesse, quod fides sola conspiciat, et ideo nec corrumpi posse, nee vitae discrimen accipere. Si requiras quod superficie tenus lavat, elementum est, si Vero Pemendas quod interius purgat, virtus vitalis est, Virtus sanctificationis, virtus immortalitatis. Igitur in propri tate bumor corruptibilis, in mysterio vero virtus amabilis. XIX. Sic itaque Christi Corpus et Sanguis sum

ficie tenus consIderata, creatura est mutabilitati corruptelaeque subjecta. Si mysterii vero perpendas Virtutem, vita est participantibus se tribuens immortalitatem. Non ergo sunt idem, quod cernuntur,

obtinereJ sic Impr. et M S. Laub. sortasse obtinens.

108쪽

DE CORP. ET SANG. DOM.

et quod creduntur. Secundum enim quod cernum tur, corpus Pascunt corruptibile, ipsa corruptibilia. cunctum Vero quod creduntur, animaa Pascunt in aeternum Victuras, ipsa immortalia. XX. Apostolus quoque scribens Corinthiis ait; Nescitis quoniam Patres nostri omnes sub nube i Cor. fuerunt, et omnes mare transierunt; et omnes in ' Moyse baptiaati sunt, in nube, et in mari; et omnes Eandem Eaoam spiritualem manducaVerunt, et omnes eundem potum spiritualem biberunt λ Bibebant autem de spirituali, consequenti eos, Petra; Petra autem erat Christus.' Animadvertimus et mare Baptismi speciem praetulisse et nubem; Patresque prioris Testamenti in eis, id est, in nube sive mari, baptigatos fuisse'. Νum veΙ mare, secundum quod elementum Videbatur, Ba tismi potuit habere virtutem p vel nubes, juxta quod densioris crassitudinem aeris ostendebat, populum sanctificare quiverit ρ Nec tamen Apostolum in Christo locutum audemus dicere, quod non vere dixerit, Patres nostros in nube et in mari fuisse tbaptizatos.

XXI. Et quamvis Baptismus ille formam Baptismatis Christi, quod hodie geritur in Ecclesia,

non ' praetulerit, Baptismum tamen extitisse, et in eo h fuisseJ esse. Impr. ς populumJ deest in ΜS. Gub. t suisseJ esse. Impr. nonJ deest in Impr.

109쪽

RATR-NI LIBER Patres nostros haptigatos fuisse, nullus negare sanus audebit, nisi verbis Apostoli contradicere Vesanus

praesumpserit. Igitur et mare et nubes, non Smumdum hoc, quod corpua extiterant, sanctificationis munditiam praebuere; verum secundum quod immisibiliter Sancti Spirit sis sanctificationem contine bant. Erat namque in eis et visibilis L forma, quae corporeis sensibus appareret, non in imagine, sed in veritate 3; et interius spiritualis potentia refulgebat, quae non carnis oculis, sed mentis luminibus pareret

XXII. Similiter manna populo de coelo datum, et aqua profluens de petra, corporales extiterant, et corporaliter populum vel pascebant, vel potabant; attamen Apostolus vel illud manna vel illam aquam spiritualem escam, et spiritualem potum appellati Cur hocp quoniam inerat corporeis illis substantiis Spiritualis Verbi potestas, quae mentes Potius quam corpora credentium pasceret atque potareti Et cum cibus vel potus ille futuri Corporis Christi Sanguinisque mysterium, quod celebrat Ecclesia,

Praemonstraret, eandem tamen escam spiritualem manducasse, eundem potum spiritualem bibisse Patres nostros Sanctus Paulus asseVerat.

XXIII. Quaeris fortasse, quam eandem p Nimis visibilisJ ita MS. Laub. et Diall. I a. rel. invisibilis. 8 veritateJ virtute. M. Gall. Im'. b eundemJ et eundem

110쪽

rum iPsam, quam hodie populus credentium in Ecclesia manducat, et bibiti Non enim liuet dive sam' intelligi, quoniam unus idemque Christus est, qui et populum in deserto, in nube et in mari hamugatum, Sua Carae pavit, Suo Sanguine tunc potarit, Et in Ecclesii nunc credentium populum Sui Corporis pane, Sui Sanguinis unda pascit et potati XXIV. Quod volens Apostolus intimare, eum

dixisset Patres nostros eandem escam spiritualem manducasse, eundemque potum spiritualem bibisse, consequenter adjecit, ' Bibebant autem de spiritu-1 Cor.' ali consequenti eos Petra; Petra autem erat δ' AE

Christus ' ut intelligeremus in deserto Christum in spirituali perest constitisse, et Sui Sanguinis undam Populo praebuisse, qui postea Corpus de

Virgine sumptum, et pro salute eredentium inerum suspensum, nostris sareulis exhibuit, et ex eo sanguinis undam effudit, quo non solum redimer

mur, Verum etiam Potaremur.

XXV. Mirum certe, quoniam incomprehensibile, et inaestimabilel Nondum hominem assumpserat; nondum pro salute mundi mortem degustaverat; nondum Sanguine Suo nos redemerat; et jam nostri Patres in deserto per escam spiritualem, potumque invisibilem rius Corpus manducabant, et Rus Sanguinem bibebant. velut testis extat Apostolus,

SEARCH

MENU NAVIGATION