장음표시 사용
241쪽
niam intercurrens, per Chalcedona Chrysopolim & stationes transit obscuras. Nam supercilia cius sinistra Athyras portus despectat & Selymbria, & Constantinopolis vetiis Byzantium Atticorum colonia, & promontorium C cras
1 praelucentem navibus vehens constructam celsius turrim,
quapropter Pharos appellatur: & vetus inde fons Euripus praegelidus.. Hoc modo fractum M participatione maris utriusque finitum , iamque mitescens in aequoream panditur faciem, quantum potest cadere sub aspectum late diDio fusum M longe. Omnis autem eius velut insularis circuitus littorea navigatio viginti tribus dimensa milibus stadiorum,
ut Eratosthenes affirmat, dc Hecataeus,& Ptolemaeus, aliique huiusmodi cognitionum scientissimi scitatores, in speciaem Scythici arcus nervo coagmentati geographiae totius as Is sensione formatur Et qua sol oceano exurgit Eoo,paludibus clauditur Maeotidos: qua declinat in vesperum, Romanis provinciis terminatur. unde suspicit sidus arctoum, homines alit linguis & moribus dispares: latus eius austrinum molli devexitate subductum. Per haec amplissima spatia oppidaeto sunt dispersa Graecorum: quae cuncta aetatibus variis praeter
pauca Atheniensium coloni condidere Milesii, inter Ionas alios in Asia per Nileum multo ante locati, Codri illius filium, qui se pro patria bello fertur Dorico devoviste. Extremitates autem arcus utrinq; tenues duo exprimunt Bospori,as e regione sibi oppositi, Thracius ta Cimmericus: hac causa Bespori vocati, quod per eos quondam Inachi filia mutata
'it poetae loquuntur in bovem, ad mare Ionium permeavit. Dextrum igitur ad inflexionem Bospori Thracii excepit Buthyniae latus,quam veteres dixere Mygdoniam : in quam Tl nia &Mariandena sunt regiones,&Amyci saevitia Bebryces exempti virtute Pollucis, remotaque statio, in qua volitantes minaciter harpyas Phineus vates horrebat: per quae littora in sinus oblongos curvata Sangarius & Psylis,
242쪽
MIANI MARCTI LIM Bietes & Rhebas fluvii funduntur in maria: quibus contro versae extraneae sunt Symplegades, gemini scopuli in vertices undique porrecti diruptos, asilieti priscis seculis obviam sibi
cum horrendo fragore collisis molibus ferri, cedentesque retrorsus acri astititu ad ea reverti quae pulsarant. Per has sa- saeorum dehiscentium concursantiumque crebritates, si etiam Tales intervolasset, nulla celeritate pinnarum eripi poterat. quin interiret oppres . Hi scopuli cum eos Argo prima momnium navis, Colchos ad direptionem aurei properans velleris, praeteris Ict innoxia, inmodiles turbine circumfracto ἀφνst etere concorporati, ut eos aliquando fuisse diremptos nulli nunc conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus. Post Bithyniae partem, provinciae Pontus & Paphlagonia protenduntur, in quibus Heraclea,&Sinope,&Polemon on,& Amisos amplae sunt Is civitates,&Tios, & Amastris, omnes ab auspicio diligentia fundatae Graecorum: & Cerasus, uiado advexit huiusmodi poma Lucullus, insulaeque arduae Trapezunta & Pityunta, continentes Upida non obscura . Vltra haec loca Acheru- sum specus en,quod accolae appellant,& porius PQ iAcone,fluvii diversi, Acheron idemque Arcadius, & Iris,&. Tembrius,& iuxta Parthenius, omnes in mare ictu rapido decurrentes. Thermodoon his esto proximus, ab Armonio defluens monte,& Themiscyreos interlabens lucos: ad quos Amazonas quondam migrare necessitas subcgcrat talis. Attritis damnorum assiduitate finitimis, Amazones veteres quae eos cruentis populabantur incursibus, altiora spirabant viresque suas circumspectantes hisque propinqua, saepius appetebant validiores raptae praecipiti cupiditatis ardoreti. Et perruptis nationibus plurimis manus Atheniensibus intu- raterunt acrique concertatione fusae ac disiectar, omnes nudatis equitatus sui lateribus corruere. Harum interitu cognito,
residuae imbelles domi rubetae, exircina perpesta valuitatis
243쪽
repensantis similia, funestos impetus declinantes,ad pacatiorem sedem transiere Thermodoontis : quarum progenies longe deinde propagata per numerosam sobolem, manu fimmissima ad loca reverterat genitalia, secuto temporc popu-ν lis diversarum originum formidabilis. Haud procul inde at-oollitur Carambis placidi collis,contra septentrionem Elicen exurgens, cuius e regione est Criar- metopon Tauricae promontorium, duobus milibus & quingentis stadiis disparatum. Hocque cX loco omnis ora maritima, cuius initium Halis est amnis, velut longitudine lineali directa, ncrvi essicit speciem,duabus arcus summitatibus complicati. His regionibus Dahae confines sunt acerrrimi omnium bellatores, ὁ Chalibes per quos erutum & domitum est primitus ferrum. Post quos terras patentes Byzares obtinent, & Tapires, MU Tibarent,oc Mossynoeci, & Macrones, & Philyres, populi nulla nobis assuetudine cogniti. A quibus breui spatio distant virorum monimenta nob lium, quibus Sthelenus est humatus,& Idmon,& Typhis:primus Herculis socius Ana, zonico bello lethaliter vulneratus, alter augur Argonaut uo rum, tertius eiusdem navis cautissimus rector. Praetercursis partibus memoratis, Alion antrum est, & fluenta Callichori, ex facto cognominati, quo Jsuperatis post tricnnium Indicisi nationibus, ad eos tractus Liber reversus, circa huius ripas virides & opacas orgia pristina r paravit & choros: Trietc-rica huiusmodi sacra quidam ex inimant appellari. Post haec confinia Camaritarum pagi sunt celebres,& Phasis fremibundis cursibus Colchos attingit Aegyptiorum antiquam sobolem : ubi inter civitates alias Phasis est nomine fluvii dictitata,&Dioscurias nunc usq; nota: cuius autores Amphitus &TelchiusSpartani tradu tur,aurigae Castoris & Pollucis, a quibus Heniochoiu natio est instituta. Paulum ab his secernutur Achaei: qui bello anteriore quod a apudTroia consummato,nocum super Helena certaretur,ut autores prodiderc nonnulli,
244쪽
232 AMMIANI MARCELLINI in Ponmm reflantibus ventis errore delati, cunctisque hostialibus stabilem domiciliis sedem nusquam reperientes,Verticubus montium insedere semper nivalium: & horrore caeli de- .stricti, victum etiam sibi cum periculis rapto parare assuefacti sunt:atq; eo ultra omnem deinde ferociam saevierunt. Su- sper Cercetis, qui iisdem annexi sunt, nihil memoratu trado tur dignum. -riun post terga Cimmerici agitant incolae
Bosphori, ubi Milesiae sunt civitates, harumque velut mater omnium Panticapaeum: quam praetexit Hypanis fluvius genuinis intumestens aquis & externis. Itineribus hinc extemsis Amazones adusque Caspium mare porrectae circumcolunt Tanain: qui inter Caucasias oriens rupes, per sinuo stabitur circumflexus, Asiamque disterminans ab Europa in stagnis Maeoticis delitesciti Huic Rha vicinus est amnis, in cuius superciliis quaedam vegetabilis eiusdemnominis gigniatur radix, proficiens ad usus multiplices medelarunta. Ultra Tanain panduntur in latitudinem Sauromatae, per quos amnes fluunt perpetui, Maraccus & Rhombites & Theophanes & Totordanes. Licet alia quoque difflans immanibus i
tervallis Sauromatarum praetenditur natio, littori iuncta, aciquod Coracem suscipiens fluvium in aequor electat extre- muri . Prope palus est Maeotis amplissimi circumgressus: ex cuius uberrunis Veiis per Patares angustias undarum magnitudo prorumpit in Pontum: cuius in dextro latere insulae sunt Ρnanagorus & Hermonassa, studio constructae dis Graecorum. Circa haec stagna ultima extimaque plures habi-iunt gentes, sermonum institutorumque varietate disparilest
Iaxamatae M Maeotae & Iazyges, Roxolanique & Alani MMelanchlaenae & cum Gelonis Agathyrsi, apud quos adamantis est copia lapidis, alii l, ultra latentes, quod sunt omni- go um penitissimi. Sed Maeotidos latcri laevo Cherronesus est propinqua, coloniarum plena Graecarum. V nde quieti sunt homines sedati,adhibentes vomeri curam, x proventibus fruetiIDjsiligod Ooste
245쪽
fructuariis ictitantes. A quibus per Varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissectantur, inter quos immani diri- . late terribiles Arinchi, & Sinchi,& Napaei, intendente feritiam licentia diuturna, indidare mari nomen inhospitali: α a contrario per cavillationem Pontus Eminus appellatur, ut Graeci dicimus stultum,& noctem furias Eumenidas . Diis enim hostiis litantes humanis,& immolantes advenas Dianae, quae apud eos dicitur Orsiloche, carsorum capita fani parietibus praefigebant, velut fortium per-IO petua monumenta facinorum . In hac Taurica, insula Leuce sine habitatoribus ullis Achilli est dedicata . In quam si fuerint quidam forte delati, visis antiquitatis Vestigiis, templo m& donariis eidem heroi consecratis, Vesperi repetunt naves: a unt enim non sine discrimine Vitae illic quenquam pernoctare . . Ibi & aquae sunt, & candidae aves nascuntur halcyonibus similes: super quarum origine,& Hellespontiacis praeliis suo tempore ais Ieremus. Sunt autem quaedam per Tauricam civitates: inter quas eminet Eupatoria, & Dandace, κTheodosia, & minores aliae nullis humanis hostiis impiatae. O Hactenus arcus apex protendi existimatur. Eius nunc residua leniter sinuata , subiectaque ursae caelesti adusque laevum Bosphori Thracii latus, ut ordo postulat, exequemur: id admonentes , quod cum arcus omnium gentium fimis curventur hastilibus, Scythici soli vel Parthici circumductis utrim- as que introrsias pandis & patulis cornibus, effigiem lunae decrescentis ostendunt, medietatem recta & rotunda regula dividente. Ergo in ipso huius compagis exordio, ubi Riphaei deficiunt montes, habitant Arimaspi iusti homines, placiditateque cogniti, quos amnes Chronius & Bisula praeterfluunt: iuxtaque Mallagetae Alani & Sarmatae, aliique complu- . res obscuri: quorum nec vocabula nobis sunt nota, nec mores. Interiectu deinde non mediocri Carcinitcs panditur sinus, eiusdcmque nominis fluvius, & religiosus per cas terras
246쪽
236 AMMIANI MARCE INL Triviae lucus. Dein Borysthenes a montibus oriens Neur rum,primigeniis fontibus copiosus, concursuque multorum amnium adolcscens, mari praeruptis undarum verticibus in- timatur: cuius in marginibus nemorosis Borysthenes est civitas,&Cephalonesus,& arae Alexandro Magno, Caesari- sque Augusto sacratae. Longo exinde intervallo bene est instila quam incolunt Sindi ignobiles, post heriles in Asia casus eo niugiis potiti dominorum & rebus: quibus subicctum gracile littus, Achilleos vocant indigenae dromon, exercitiis ducis quondam Thessali memorabile nio. Eique proxima est ci- Ioivitas Tyros colonia Phoenicum, quam praestringit fluvius
Tyt as. In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotundia talis esse praediximus, quodque expedito viatori diebus conficitur quindecim, Europaei sunt Alani, & Costobocae, gemtesque Scytharum innumerae, quae porriguntur ad usque terras sine cognito fine distentas: quarum pars exigua frugibus, . alitur: residuae omnes palantes per solitudines vastas, nec stivam aliquando, nec sementem expertas, sed squalentes &pruinosas, ferarum tetro ritu vescuntur: eisque caritates, αnabitacula, vilesque supellectiles plaustris impositae sunt cor- ao, licibus tectis cum placuerit sine obstaculo migrant,eadem carpenta quo libuerit convolventes. Cum autem ad alium portuosum ambitum fuerit ventum, qui arcus figuram de temminat ultimam, Peuce prominet insula, quam circumcolunt 'Troglodytae &Peuci minoresq; aliae gentes, &Istros quon- as dam potentissima civitas, & Tomi,& Apollona.&Anchialos , & Odi nos: aliae praeterea multae, quas littora continent Thraciarum . Amnis vero Danubius criens pros e Raura cos montes, confines limitibus Rheticis, per latiorcin orbem protentus, ac sexaginta navigabiles pene recipiens fluvios, 3
septem ostiis per hoc Scythicum latus erumpit in mare. Quorum primum est Peuce insula supra dicta, ut interprctata sunt
247쪽
Calonstoma, quartum Pseudostoma. diam Boreonitoma ac deinde Sthenostoma longe minora sunt caeteris: septimum ii gens & palustri specie nigrunti. Omnis autem circumfluo ambitu pontus,&nebulorus est,&dulcior aequoribus cael f ris,& vadosus: quod concrescit aer ex humorum spiramine saepe densatus, & strvcntium undarum magnitudine temperatur,& consurgit in brevia dorsuosa, limum globosque ag
gerente multitudine circumvenientium fluentorum . Et con
uat ab ultimis nosHi finibus maris agminatim ad hunc seces sum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius foetus educant, in receptaculis cavis quae sunt ibi densissima, securi voracium beluarum: nihil enim in Ponto huiusmodi aliquando est visum, praeter innoxios delphinas Mparvos. Quidquid autem eiusdem pontici sinus Aquiloneis caeditur & pruinis,lta perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subtervolui credantur, nec per infidum & labile solum grestus hominis possit vel iumenti firmari, quod vitium nun
quam mare sincerum, sed permiXtum aquiS amnicis tentato.
Prolati aliquanto longius quam sperabamus, pergamus ad Io reliqua. Acccsicrat aliud ad gaudiorum praesentium cumulum,diu quidem speratum, sed dilationum ambage multiplici tractu nG. Nunciatum est enim per Agilonem & Iovium postea quaestorem, Aquileiae defensores longioris obsidii tardio, cognitoque Constantii excestu, patefactis portis egres. 21 sos autores prodidisse turbarum: iisdemque vivis exustis, ut supra relatum est, omnes concessionem impetraste delici rum & Venian . A t prosperis Iulianus elatior, ultra homines iam spirabat periculis expertus assiduis, quod ei urbem Romanam placide iam regciati, velut mundanam cornucopiamio fortuna gestans propitia, cuncta gloriosa deferebat &prospera: antegressis victoriarum titulis haec quoque adiiciens, quod dum teneret imperium solus, nec motibus internis est concitus, nec barbarorum quisquam ultra suos exiliuit fines:
248쪽
& populi onmes aviditate semper insectandi praeterita, ut
damnosa&noxia, in laudes eius studiis miris accendeban tur.Omnibus igitur,quae res diversae poscebant& tempora,
perpensa deliberatione dispositis, & militibus orationibus crebris, stipendi que competenti ad ea c. edienda incitanti spromptius animatis, cunctorum favore Hiblimis Antiochiuam ire contendens, reliquit Constantinopolim incrementis maximis fultam: natus enim illic, diligebat eam ut genitalem patriam & colebatis. Transgressiis itaque fretum, praetercursa Chalcedona & Libylla, ubi sepultus est Annibal Poenus, Ioinde Nicomediam venit urbem antehac inclytam, ita magnis retro principum amplificatam impensis, ut aedium multitudi- ne privatarum & publicarum recte noscentibus regio quaedam Urbis aestimaretur aeternae. Cuius moenia cum vidisset in favillas miserabiles concidi fle, angorem animi tacitis fleti- Isbus indicans,pigi tori gradu pergebat ad regiam:hoc maxime aerumnis illacrimans,quod ordo squalens Occurrit populi ni- .mium quantum ante hac florentissimus :&agnoscebat quos. dam ibidem ab Eusebio educatus episcopo, quem genere longius contingebat . Hic quoque pari modo ad reparanda quae terrae subverterat tremor abunde praestitis plurimis, per Niceam venit ad Gallograeciae fines: unde dextrorsus itinere declinato, Pessii malua convertit, Visurus vetusta Matris magnae delubra: a quo oppido bello Punico secundo,carnai ne Cumano monente, per Scipionem Nasicam simulacrum translatum est Romanala. Cuius super adventu in Italiam, pauca cum aliis huic materiae congruentibus in actibus Commodi principis digessimus per excessumo: quamobrem. autem hoc nomine oppidum sit appellatum, Variant rerum - striptores. Quidam enim figmento ciear caelitus lapso,
mσειν, quod cadere nos dicimus, urbem asseruere cognominatalita. Alii memorant Ilum Trois filium Dardaniae regem,lacum sic appellasi . Theopompu4 non Ilum id egisse, sed Mia
249쪽
sed Midam amrmat, Phrygiae quondam potentissimum regenti. Venerato igitur numine, hostiisque litato M votis Ancyram redit: eumque eX inde progredientem ulterius multitudo inquietabat*ars violenter erepta reddi sibi poscens, s alii quaerentes consortiis se curiarum addictos iniuste, nonnulli sine respectu periculi agentes adusq; rabiem, utaduci farios suos laeta maiestatis criminibus illigarent. Uerum ille iudicibus Cassiis tristior & Lycurgis, causarum momenta
aequo iure perpendens,ium cuiq, tribuebat, nusquam a Uero abductus, acrius in calumniatores eXurgens: quos Oderat,
multorum huiusmodi petulantem Θpe dementiam adusque
discrimen expertus, dum estut adhuc laumilis & privatus: cxemplumque patientiae eius m tali negotio, licet sint alia plurima, id unum sussiciet poni. Inimicum quidam suum, cumri quo discordabat, asperrunc commisi ne in maiestatem turbulentius deferebat: Imperatoreque dissimulante, eadem diebus continuis replicans, interrogatus ad ultimum, qui es let quem argueret, respondit, municipem locupletem . Quo audito, princeps renidens, Ubi niciis, ait, ad hocpemuenistis Et ille,ao purpureum, inquit ,sibi inHumentum exstrico pathoparat. Iustusque post haec ut vilis, arduae rei vilem incusans, abire tacitus M innoxius,nihilominus instabat. Quo taedio Iulianus defatugatus, ad largitionum comitem Visum propius, inquit, periculoso garritori pedum tegmina dari purpurea ad adverserium per
as ferenda : quem ut Zitur intelligi , chlamidem huitu coloru memorat
sibi consarcinasse: ut si iri possit, sine viribus maximis quid pannuli proficiant leveae. Sed ut haec laudanda & bonis inoaeratoribus aemulanda ita illud amarum & notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam appetitus,licet privilegiis & stipen-3Q diorum numero,& originis penitus alienae firmitudine communitus,obtinebat aequisii nati. adeo ut pleriq; territi emercarentur molestias pretiis clandestinis. Itineribus itaq; einensis
cum ad Pylas venistet, qui locus Cappadocas discernit κCilicas,osculo susceptum rectore provinciae nomineCelsum,
250쪽
iam inde a studiis eognitum Atticis, ascitumo, in consessum vehiculi Tarsum secum induxi . At hinc videre properans Antiochiam, Orientis apicem pulchrum, usus itineribus solutis venit: urbique propinquans in speciem alicuius numinis ' - votis excipitur, publicas miratus voces multitudinis magnae, sialutare sidus inluxine Eois partibus adclamantis. Evenerat autem iisdem diebus annuo cursu completo Adonia ritu ve- 'teri celebrari, amato Veneris, ut fabulae fingunt, apri dente, ferali deleto, quod in adulto flore sectarum est indicium frugunia. Et visum est triste, quod amplam urbem principum 2 domicilium introeunte Imperatore nunc primum, ululaoiles undique planctus & lugubres sonitus audiebantur. Hic patientiae eius,& lenirudinis documentum leve quidem apparuit, sed mirandum,. Thalassium quendam ex proximo libellorum insidiatorem fratris oderat Galli, quo adorare adest que ossicio inter honoratos prohibito, adversarii cum quia bus litigabat in foro, postridie turba congregata superflua,
adito Imperatore,2 uali sim,clamitabant, inimicus putatis tuae
nostra violenter eripuit. Et ille hac occasione hominem opprimi posse coiiciens,ADOsso, respondit, quem dicitis Uendissme i ta n ci ae causa ct silere vos interim consentaneum es, dum mihi inimico p tiarisacia itis. Mandavitque assidenti praefecto, ne audiretur eorum negotium, antequam ipse cum Thalassio rediret, in gratiam, quod brevi evenit. Ibi hyemans ex sentcntia nullis interim voluptatum potiebatur illecebris, quibus abundant as Syriae omnes: erum per speciem qui ctis iudicialibus causis intentus,non minus arduis quam bellicis, distrahebatur mul- . tiformibus curis, exquisita ὀocilitate librans, quibus modis suum cuiq; tribueret: iustisque sententiis di improbi modicis coercerentur suppliciis, dc innocentes fortunis defenderen- 3citur intactis. Et quanquam inclisceptando aliquoties erat intempest tuus, quid quis lGurgantium coleret tempore alieno interrogans, tamen nulla eius distinitio litis a veio dissonans