Reineri NeuhusI IC.Exercitatio eloquentiae. Sive Suada Alcmariana novissima. Continens orationes 65. Cum fasciculo poëmatum

발행: 1671년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

bilance, hinc optime meritis praemia, inde improbo cuiq; certissimae suae poenae distribuerentur. Qtye recta, sola &.regia est via, qua scelera deflagitia removemus , qua maria frequentamus, de ubique cum securitate tranquillitas domi

netur.

Egregie docente hoc nos Boethio e quod annus bonu/, non tam de magnis frumbM , quam dejine regnantibuι sit existimandu . Nihilque unquam

turpius possit existere, quam a Legibus Prinemem eximere. Et, ex Caligulae sententia , omnia psi& in omnes licere, regiumque id demum est ;Impune quodlibet facere. Quae, certe , improbissima regnandi est consiletudo. Haec vero una & op

tima est ad Rempublicam gubernandam ratio , quando bonis viris ad salutem sui praemia, improbis autem paenas ac supplicia constituimus. Virtus sibi ipsi es praemium , Omniaque alii bona adsunt , quem penes est xirtuι. Nullum igitur Scelus , nullaque vitae turpitudo impunita esse debet ; quoniam ab hoc uno fonte ac fomite derivata clades ad omnium Populorum perniciem facile pro manet. Nec minorem, certe, voluptatem

nobis id faciat, ut aeque severis legibus animadverti videamus in improbos hominum mores &delicta, quEm erga virtutum functiones, egregia beneficiorum memoria defungi. Illorum iudicio prorsus pro vili contemptoque habendo. qui molli semper mastu, minimaque clementia peccati' magnitudinem tractandam esse censen r. Libere enim ac impune grassantibus vitiis, quis illam tot capitum belluam, intra rectum orbem& orbitam contineret Non eo tamen fine, ut in suspicionem vocatam velim Alphon si dc Caesaris benevolentiam , qui nescire νο-erunt, quidquisiqne peccasset. Et amorem civium unum in eapugnabile est e munimentum , quo Rex ec

52쪽

Princeps in tuto esso possit.. Tunc demum seve riore remedio ae disciplina esse utendum, quan do morbi, iam pertinaciores, proxime adde sperationem venerunt. Et vim sceleris paenarum acerbitate coercere debemus. Abst ita animum humanum Principi exuerim , ut obvia crudelitate quemcunque laceret, &in minimos errores prolapsos, statim in tauro Phalaridis mugite faciat. Cave homines feres, cave Sotbas magistra Medea dignos, et noli in mite nostrum Belgium vos Thyestas ac Lycaona adducere. Id tantum urgeo vehemens Orator, ut pereat aliquando in partibus quid, ne rerum summa amittatur. Ut in patriae proditorem, in perduellem, in Repetundarum ac Residuorum reos, acerbissimis panis animadvertatur. Et ne in contumeliam adducatur

Lex Iulia contia adulteros; Lex Cornelia coni Ia Sicarios, Lex Apuleia, Aquilia, Latoria, Licinia Squae ab improborum injuriis nos tutos praestant. Laudabilem in eo Tiberii morem assecuti, qui multa adversum ambitum & potentium preces constituit s cuique suam defensionem tribuit, dc non, nisi cognita causa, ius & injuriam decerni voluit. Egregiam exinde laudem meretur prudens antiquitas. Quae ut sedula virtutum Nutrix, ita scelerum & flagitiorum vindex fuit acerrima. Adeo ut vix ullum crimen extiterit, cuius aut vestigia non deprehenderit, aut illud in herba, tequam ad maturitatem perveniret,salce sua resecarit. Quod, velut in speculo intueri nobis datur, quando sub oculos nostros veterem ac recentem historiae fidem subjicimus. A mundi exordio auspicium si sumimus , di inde usqtie ad nostra haec tempora descendimus, quis omnium illa, amabo, paenarum nomina percurrere possetὶ Quando Opr. MaX. Deus. toties de nocentibus supplicia sumpsit s toties sua fulmina, rubente deatra, in mise-

53쪽

RE M vo Nxvnx,sI IC. ros mortales coniecit; terra marique toties popi Ium suum; immissa quas tempestate, ac poenarum poene dilurio, ad debitam sibi pietatem modestiamque revocare voluit. Hate illa sunt in sacris paginis tonitrua, quae nostros animos novo indies terrore percellunt. Unde vivo ad oculum exemplo nobis constat, quam merito humanis flagitiis supremum illud Numen s.ceenseat. Tam aequus exactae in terris virtutis aestimator , quam sceleris ab unoquoque perpetrati dea severus. Quam lententiam ex vero expressit Menander:

Oταν εα τανηφῆ Κεζλs λαβηι , Του . ιτ' αρραβω ν εχειν. Ego A. H. ne aliorum flores delibem, intra nostra pomarria ae limites me continebo. Potissimus enim mihi sermo est eum Adolescentibus , quos mea liae oratione inflammare ad virtutem, & abducere a vitiis proposui. In utramque partem delineata viva imagine, quo ad meliorem animi habitum componere se possint. Certum est, comm/Iiιο ει Charisimi, quod sua quemque fraus, suus error maxime vexet, nosque quotidie magnum illud Numen irritemus. Et quasi puniendi justae causae non sint, horas illi demus. Cum illud praecipue curare deberemus, ut, perspecta impiorum vita, nostram inde vitam avitiis repurgaremus. Non, puto , minorem vobis delectationem pariet, H. A. oculis mecum introspicere hominum improborum poenas, quam modo de virtutum iraemiis Collegam meum disserentem audivine. Vix ullum ego agnosco criminis genus quod non autori tuo damnum merito attulerit ;sve

54쪽

sive animo & eotitatione mea vetus , sive nostrum hoc seculum eontemptor. Fatalis fuit ruina priscis Gigantibus, quando coelum ipsum peterent stultitia, & pennis non homini datis, ire ad ipsa sidera miseri illi phaetontes conaremur. Quam superbiae quoq;poenam experti sunt Domitiani di Caligulae, qui sibi ipsis divinos honores ascripserunt. Et illis in proximo positi Alexander Dionysius, Casar, Jovisque ille amulus Salmoneus, qui currum rotas aeneis canthis obmunitas super pontem aeneum agitavit. D quo merito princeps poeta: Vidi eνudeles dantem Salmonea poenas.

Du flammas iovis oesonitus imitatur et mi. ubi, Centauri in foribus balant , Scyllaque bι-

formes , 24. Et centum geminusBriare- , ae bellua Lerna.

Horrendum fritians , flammisque armata

chimaera, - Ηἴe m Aloidas geminos, immania vidi, Corpora, qui manibus magnum rescindere cocia

Nee non Tison , terra Omniparentis aliamnum , Cernere eris,per tota nox in eui jugera eorpus POrestitur, νύνοque immanis vultur eburn', Immortale ieeur tondens, facundaque pinnis Miscera ς rimaturque epulis, habitatque suo altos Poctore nec fibris requies datur ulti renatis, a uid memoriam Lapithas, Ixiona , Perii ho- umqMe,

αὐοι sever atra silex iamjam lapsura , -- denti, Imminet a milis

55쪽

32 E. E I N v n i N ae v Η v s I IC. Hic qisibin invisi fratres, dum vita manebat, Fusit queparens, fra Minnexa elienti, Aus: qui dirutis sola incubuere repartra , . Nec partem posuere suis., saxum ingens νοiνAnt alii, radiisque rata-

Dimicta pendιnt. sedet aternumque se fuit. Insiliae Thesei M. Phlegyasique miserrimus

bram :

Hosce omnes propter immania illorum sagitia. merita ad Acherontem poena damnavit. Et non istis inferiores Syllam, Antonium, Marium, Lepidum existimes, qui omnes dignum sua crudelitate mortem obierunt. Tota denique regna,ei vitates, Principatus, quo alio argumento ad interitum litum sunt prolapsa, quam ob faedera rescissa , quam ob patriae proditiones. , ob leges male observatas, ob fides & amicitiam per scelera violatam F Ut nihil iam dicam de novis seculi nostris Seianis & Cromvelliis, quibus ob pravas ac nefarias in reges suos molitiones merito puniendis , vix rotae ac unci, puto, tu Europa suffecerint. Deque privatorum poenis ac suppliciis, quae pro sceleris sui magnitudine sito quisque jure commeruit. Inter quos infausti ominis nominisque homines mihi occurrunt Avari Euesiones , sordidi. Adulatores , alienae famae fortunaeque obtrectatores. Nati denique ex ipso malevolentiae sinu peΩsimi Calumniatores atque invidi, quibus hoc unum in vita est dulce atque jucundum, ut, odio suarum rerum, omnia mutari studeant. Qui secretis criminationibus alios infamant, & quo incautiores decipiantur, palam laudant. O genus

56쪽

hominum nusta virtute redemptum a vitii, J Ipsi vobis, pro h pudor, Carnifices,Tortores, ac Tormenta existitis ; qui ad omnia fulgura trepidatisae impallescitis. Quibus tacita sudant praecordia culpa, cum frigida meus ess criminibus. Cuperetis lustrati quidem omnes Siqua darentur

Sulphu a cum tu dis , O si foret

Laurus.

Sed , Prima hae est ultio, quod styudice nemo nocens absol vitur, improba quamvis Gratia fallacia praetoris vicerit urnam. Muos diri conseia facti Mens habet aιtonitos , Crfurdo verbere cadit. Iuvenalis vat. XIII. Occultum quatiente animum tonore flagello.

Nocte dieque suum gestant inpemre test m.

Perpetua anxieIas nec' mense, tempore sat s . . I

Faucibus, ut morso siccis , interque molares Dissicilierescente eibo. Cum vina misellus Expuit , Albani veteris pretiosa senectus Nec placet. De sima ruacigitur in frontem volsi acri ducta

lerno.

Hi sunt, qui trepidant, adopallent, Cum tonat, exanimes pyimo quoque murmμre coeli. Puto, ignorare vos, Esse aliquas manes γ subterranea regna. Et conιxm c igio ranar in gurgite nigras.

Quod cum latinis scriptoribus, cumulatis me, quoque testamur Graeci, quorum si ore loqui b:ς licet, vere videbimus , quae olim suppilata in illa genie apud improbos quosque obtin ierivit. Σῖ ς'

57쪽

A deo, ut nullum vitium reperia: ur, quod non, divina quasi virgula di vindicta mox parata, ex meri ro poena. sua consequatur. Tellante hoc iterum de Ebriis. ad Demonicum Isocrate e

άδεκίας α κόλουρον. Nihil horum clara aeternaque virtus admittit. Haec adeo est gratiose, ut insitum etiam sit malis probare meliora. Haec gaudium praestat perpetuum& securum : etiam si quid obstat & nubilum intervenit. Haec denique nos homines usque in coelum attollit, & supra cara mortalibus eollocari

Huc vos invito, Generos. Adolescentes. Illo me sequimini. viam vobis rectam & regiam designo . qua ad ipsam aeternitatem contenditur. blactis. quasio, animis, hoc illustre gloriae certamem suscipite. Et tu porro felix ocprospera ess , O Ariusia Almaγia I diuque Minuti tutisimum ADtum,dmprobitati inimicisimum Tribunal oppone. DIXI.

58쪽

Exercitium oratorium ad imi ationem Sast iide Bosto Iugurthino.

Duae sunt exitiales Rerump. pestes, Audite ruinae imperiorum, materies omnium malo Ium, pecunia scilicet Sc dominationis libida. a quibus occupatae Resp. in extremam miseriam devolvuntur, tandemque a stirpe intereunt. namque Avaritia fidem subvertit, probitatem exterminat, Iussi-tiam ex hominum so elatate profligat,omnes virtutes , omnesque bene curandae Reipublicae artes eliminat. Horam in locum periuria & fraudes substituit, sacrilegum Dei Religionilque contemptum inducit, parandae rei rationes ta opum aucupia edoeet,ad rapinas, ad furta,ad proditiones patrandas facem praeserti Ambitio vero mortales ad

detestanda flagitia impellit, amicitias magis ex commodo, quam fide a stimare, blando verborum alloquio incautos decipere, aliorumque gratiae ecbenevolentiae , quam bono honestoque Reip. studere , leges perfringere, saera humanaque permi Gcere, nihil denique pensi nihil sancti habere. Magrnum otiin lateque potens Graeeiae fuit Imperium quod parva saepe manu delevit, innumerabiles ho. sium copias, multas gentes armorum vi subegit bonis legibus Respublicas administrans, rerum gestarum.& Sapientiae laude toto orbe decantata fuit, quoad honoris pecuniaque cupiditatem se

repulit. At ubi illa sese Priacipum animis insi-

59쪽

R xiv Nxvi rus I J C. nuaret, di pro se quisque, ut maxime poterat, ad honores opesque contenderct, tum viriles isti animi , quibus toties Persarum conatus represserant, conciderunt, virtus quasi venenis malis imbuta elanguit, aequi & iniqui discrimen, nullum habitum fuit. Bonos ex fortunis suis expellere, exitio, carcere, morte mulctare, per pessima flagitia ad opes & honores grassari. , augustissimum quondam imperii domicilium fuit, domina orbis

terrarum, lumen omnium Gentium, palaestra quaedam ac theatrum, in quo pulcherrima virtutum spectacula publice exhiberentur. A t quando fletit hoc felicius, quam cum ab aratro Dictatores ad eapeMndam Remp. vocarentur, eum Imperatorcs humi des dentes, raparumque ferculis contenti,

hostium aurum repudiarent. Quid tibi di melle arduumque fuit inclyta dominatrix, quis hostis formidolosus, quibus periculis cessisti, eum Dictatores tui , a stiva atque ab agris ad clivum summi imperii admoverentur, cum avaritiam & ambitionem sancitis ligibus constringeresὶ Subversa est felieitas, cum tibi divitiae bono honestoque potiores factae. Cum dignitates, tuque ipsa, si modo emptorem nancisci potuisses, venalis reddita; cum potentiores furtim & per latrocinia ad honores

niterentur. . .

Ipse ubi aemula imperii Carthago a Scipionibus eversa est,convulsis Marium & montium claustris nihil amplius restaret, quod victoriae cursum inhibere posset, tum hoc malum longe grassari cepit,nt nullis amplius legi scoerceri, aut suppliciis constringi potuerit Maxime vero cum populo Romano cum Iugurtha Numidiae Rcge bellu esset, hae corruptae civitatis mores patuerunt. Quod urante cognoscendum illustre magisque in aperto sit, paucis Iugurthae genus &studia exponemus. Masinissa Numidarum Rex contra Car thaginen-

60쪽

sesi & Syphacem Regem Populo Romano, sub Scipione Africano militavit, di singulari irtute, quam in hoc bello exercuit, Principis Populi gratiam , Syphace capto, regnum ipsius promeruit. Hic Masinissa tres post sese filios reliquir, Micipsam, Manastabalem, & Gulussam, quibns extremis morbo absumptis, Mieipsa solus regnum obtinuit. Manastabalis vero, antequam diem extremum obiret, Iugurtham, ex illegitimo concubitu suscepit, quem Micipsa, ignarus mali sui, cum Atherbale& Hiemps ale, filiis suis, domi educavit. . Hic ubi primum adolevit, ingenii & sortitudinis documenta de se praebuit, nec se ad inertiam &corporis voluptates pessum dedit, sed arma tractavit, venando corpus exercuit, impigre laborando, omnia, de gloria peti poterat, conando, populi sibi studia & favorem comparavit. Demu sub Scipione apud Numantiam militans,& consilii dexteritate, δρ pugnandi strenuitate brevi tantum effecit, ut Imperatori suo acceptus, commilitonibus charus , hostibus terrori merit. Hac virtute viri & gratia, qua apud qmnes plurimum valebat, Micipsa patruus permotus, Iugurtham adoptat, & in regni societatem eum filiis suis assumit. Μortuo Micipsa cum Iugurtha altiora animo cogitaret, iamque totam Numidiam spe invasisset, primo Hiempsalem dolo aggreditur eumque per ministros domi suae incautum opprimit. Inde Atherbalem invadit, copias ejus fundit fugatque, ipsum regno ejicit, fortunis omnibus exuit, denique in oppido Cita obsessium per summum scelus trucidat, totamque Numidiam per vim Occupat. Ad extremam denique miseriam compellit. Atherbal regno eiectus, Romanorum opem implorat, de fratris miserrima eaede, de regni spoliatione, de audacia atque superbia Jugurthae conqueritur, auxilium precatur, poenam B 7 impio

SEARCH

MENU NAVIGATION