De necessaria secessione nostra ab Ecclesia romana, et impossibili cum eâ syncretismo, disputationes. Auctore Francisco Turrettino, ... Accessit ejusdem Disputationum miscellanearum decas

발행: 1687년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

. DE SERPENT AENEE. 18s

quod vel ιμ-ηνα vel uin a m , de quibus Lucan lib. s. Is ruet. Orqua distendens auidu stumamia reseri, X. Quos idem esse vult Diolcorides cum dipsadibus a siti,quam veneno suo accendunt,sunt qui serpentes alatos de lignari putant,quos ex Lybia Cicero Li.de Natura Deorum& Iosephus lix. Antiq. c. . ex Arabia verti in AEgyptum volare scribunt Meia, Solinus, Ammianm. Ideo Isa. 6 6 AEgyptus vocatur Terra, in qua est vipera in pti ominasy.4 Saraph Tales verbhydra habere speciem,observat Herodotus lib. 3. τοῦδε οφιος, μορφὴ, οιμε σψρον serpentis vero forma qualis hydrarum minc Celeberr Bochartus non line magna verisimiliti dine conjicit per o designari h drum, vel cherodrum, qui vires habet acerrimum de nocentissimum, morsu suo adarens quicquid attingit, de quo Virgilius lib. 3. Georg. Postquam exhausta palm terraque ardore dehiscunt , Exili in siccum , ct flammanιia lumina orquens Sol agris, asserque Di , atque interrit astu.

Sed quocunque modo exponatur vox , certum est malignos summe venenatos notari serpentes, qui morsibus suis multos ex populo ene earunt. V. Non opus est autem anxie quaerere, An serpentes isti na An fis,M.turales fuerint, an miraculosi An in deserto extIterint an aliunde a m l . fuerint accersiti licet enim constet ex Scriptura, desertum tales seris D. - 'pentes plures habuisse unde Deut 8 ir dicitur locus serpentum .et i in scorpionum' dubium tamen non est , quin aliquid miracu sumis

extraordinarium agnoscendum sit, in tanta copia , quae tam celeriter Israelitas invasit, quod non obscure innuit Scriptor sacer duni ait misisse Dominum inpopulum serpenιes ignitor, insinuans, hos se pente vi quadam ιη-et excitatos fuisse, vel aliunde accersitos, ad poenas depopulo contumaci sumendas. Quo modo in AEgypto ranae ex naturali loco suo, ex fluviis , rivis, paludibus excedentes totam

terram cooperuerunt,ita ut etiam superiora aedium tabulata consce

derent. Qii pertinet quod Sapi. 6. s. de serpentibus a Deo immis s. AG scdicitur, reuando istissupereteriit, scilicet velut ex improviso savis bestiarum Iuro , o morsibin torruinorum anguium sun avumpti.

Scio Hebraeos censete naturales fuisse istos serpentes in miraculum in eo tantum positum elle , ubd cum serpentibus, scorpionibus desertum illud scateret, illi tamen hactenus eis nocere non potu illent, Deo eos cohibente vel occidente, ade ut totis o annis, quibus Israelitae errarunt in deserto, ne unus quidem ab illis hesus erit Et in eam rem reserunt Rabbinorum raditionem, in Remidbar Rabba sech. i. septem nubes cinxiit Israelitas in deserto , unam superne , alteram infernes, quatuor ad quatuor plagas Mundi, unam denique, quae eos praecedebat percutientem

3 ipsis

452쪽

181 DE SERPENTE AENEO

Dissur ipsis serpentes & scorpiones, aequantem montes valles, combu-X rentem spinas de sentes , de ascendere facientem fumum , quem cum videbant Reges Orientis de Occidentis, dicebant, quis est isto qui aseendit e delerio Cantic. . . Et hanc nubem peculiariter ad hoc miraculum fuisse destinatam. Sed cum protuli uentri effiμti illent in jutio in verba, in rem quae maximo illis erat mornamento emolumento, Deum emisisse in illos serpentes istos adurentes, qui in deserto mant. Sed ut haec finguntur ἄυ κανῆι, ea proposuisse est

refutasse.

νDm v. Si iam quaeritur, cui Deus hanc pamam in ipsos immiserit 6 'ηρ Respondet ut tecte seisse hoc pacho castigatam eorum ingratitudi- ράχ... ne in , iitientirent quantae stultitiae fui liet contra Deum insurgere,

cum impares essent serpentibus. Vnde ad eos humiliandos optima fuit ratio contemtim lerpentes opponere ad conflictum , qui eos suae infirmitatis convincerent. Secundb mirabilis etiam occurrit Dei disipensatio , poenam peccato respondentem inducendo ut serpentibus punirentur , qui serpentum virulentiam imitati erant. Murmuratores eni inin detractores dicuntur acuere linguamsuam sicutserri. 4ο Pentes , est ardere, O venenum Gidma sub biis habere Psal. o. Mui . E. Eccles io ii maledicus seu olasphemus a Salomone confertur cum serpente, qui mordet non incantatus. Vnde colligitur morsu serpentum juste puriatam fuit te in populo Israelitico mordacis lin- guae procacitatem : Sic sanguinem sanguine punit Gen. v. gladium gladio, vastationem vastatione, adulterium adulterio 2. Sam. . it. Isa. 33.i. Sitim siti, projectionem infantium in fluvium dejectione in mare Exod IA ut per quae quis peccat per eadem puniatur,ut in poena

imago peccati,& justitias plicii facilius agnoscatur.

VI. Sed quia Deus in poenarum inflictione non quaerit homunum, H λιγέων, sed vult ut hisce flagellis domitiis correcti sapete incipiant, an gyrum obsequii divini cogantur et Ideo statim atque Israelitas sui peccati poenituit meus etiam remedium sanandis eorum vulneribus dedit , ut se misericordem mclementem erga populum ingratum &-ληροπαχηλον cohiberet. Et ut antea in baptismo nubis marishmbolum viviscationis de cujusdam veluti resurrectionis dederata In manna verbac Petra pignus conser ationis Ἀutriιionu Ita in serpente aeneo signum sanation dare voluit , quo scilicet testatum facere , in se reperiri quaecunque ne cellaria erant ad populi commodum des ζώαν, ad vitam obtinendam , conservandam,in sanandam. UUL Remedium autem a Deo praescriptum fuit serpentis aenei consectio,ie in perticam erectio, ut ab omnibus posset conspici. Nihil minus consentaneum primo intuitu ratione alienius, quam serpentem aeneum fabricari, cujus aspectus lethale venenum

extingueret. Sed haec quae videm absurditas, longe ad illustrandam Dei

453쪽

DE SERPENTE AENEO. 83

Deilratiam fuit aptior quam si quid naturale fuisset ui remedio. DIs Pu T. . Poterat quidem Deus uno verbo serpentes illos fugare conficere X. sed si protinus sublati sui si ni facile putassem sortuitum fuisse mcursum in malum illud naturaliter evanuisse Potuissent alia etiain remedia convenientiora parare huic morbo curando; sed is in ope serenda quicquam fuisset aptis, concinnis remediis aisne ista tecta suisset hoc modo Dei virtusis bonitas ut ergo sentirent se*la Dei gratia a morte ei ipi, modus sanationis electus est tam a natura reice ab humana ratione alienus , ut esset prope similis ludibrio inique ita voluit etiam obedientiam populi probare, modum 1alutis quaerendae praescribendo, qui captivos teneret omnes sensiussquid enim serpentis aspectus potuit conferre ad sanationem morsus Serpentis 2 Sed haec est propria fidei virtus libenter stultescere, ut ex uno Dei ore sapere discamusa Sic videmus sepius Deum in operibus suis iis usum fui Ile mediis, quae vel infirma vel plane inepta videntur ad opus quod intendit producendum : Sic Tubis muros Iericuntinos diluit, ic vasis testaceis clampadibus Madianitas fudit, sic luto imposito caecis visum restituit Nimirum ut uni Deo, noni bis, in solidum gloriam acceptam seramus p nec homines sua industria id consecuti videantur , sed sola Dei virtute , quae eo major agnoscitur, qu minora sunt, viliora quae adhibentur remedia. VIII. Nec sine ratione Hebraei notant hic miraculum in miraculo , Deumque per contraria curare , quomodo lignum amarum reddit aquam dulcem Exo.is.11.Sal qui sterilitatem inducit Mecundae

terram sterilem i. Reg. 1. 1i. Es naturaliter nocet a serpente morsis; imb eos enecat, si aes candens aspiciant, ut asserunt Medici Mira culum ergo erat,'ubd venenum idem qui inspiraverat curaret , ut

e clarius constaret, Deum solum esse qui sanaret quod barbanel notat: Nutium est dubium, inquit, quin ad orationem Mosis e medio sublati fueris seventes , remanserum autem in populo agri multi qui mors fuerant. Ad hos igitur saxandos dixit Deus Mose, fac tibi presterem , de pone illum in lignum , ut omnis qui morsus est alsitaciat vivat. Conna autem uι NachmamdesscriUι, hoc portas desebuisse augere morbos quia res a venenatu bestis non debem aspiiscere imaginem ejus, a qua missi sunt. Hoc eo ideo factum est, iis gnoscerem est scirem , morbosis mericinam i orum feri miraemios , non natu Itier , hinc per aspectum illius rei qua cui , ace

ferunt medicinam. Sic Chashunt, In specie pracipi facere serpentem, non aliam besiam ad nota facienda miranda ea opera quod hic radem novacuta , qua vulnus insigi , istud quoquesanet. X. Quaeri verbrurias non abs re potetur, cur Moses Serpentem aeneum secerit , cum materi, a Deo non laetit expressa , nec ei

454쪽

DIs puT. nomo fecit Moses serpenιem eneum. Respondent Hebraes divers-X. modE. R. Salomo rationem ducit a notatione Nominis: Non die umi sui , inquit, u ex re faceret, sed Moses cogitavit est dixit,

Deus vocat eum oria eum ergo faciam ex metina ex are , ob vocum

affinitatemi convenientiam Nachmanides putat Mosein id ideo fecisse , ut hac ratione serpens se arιψcialis colorem habere serpentis naiuralis, O tantio meliis eam referreι, non vidisse qua arrone

aliter posse implere praceptum Dei de si v , quam faciendo serpentem an eum , nam hic referi similitudinem serpentis urentis vel igniti; cum serpentes igniti sint rubicundi instar aetis vel cupes. Alii non minori Tatione hoc fictum volunt propter fulgorem aeris politi , ut radios hue illuc diffundendo,commodius posset aspici tam a proximis quam a remotis Utcunque sit , certum elle debet, Mosem , qui sui Propheta Dei,& per consequens θεώ. υ- , hic non proprio arbitratu quicquam egisse , sed ex Dei mandato sive explicito, externo, Me implicito desinterno. Potr quia quaeri potest oinde tantam aeris copiam , quae requirebatur ad Ierpentis istius confectionem , qui ingens esse debuit ad saciliorem tot nyriadum Israelitarum alpectum habere potuerit Moses respondet potest, non aliunde futile

advehendam , sed ex loco, in quo castrametati erant tunc temporis, petitam fuisse, nimirum ex Phevone seu Phuvone, qui locus erat Idumeae, aeris Ddinis valde insignis, ut observant veteres loquentes de variis Martyribus, ad metalla Phevon caelis, ut Euseb. i. 3. histor. c. is & Athanasius in epist ad Solitarios narrat, Eutychium ad in . talium suilli missum, nec solum ad metallam , sed ad metallum Phevon. Et clarius Hieron mus in Locis Femon inquis, east Iliorum Israelitin deserto, fuit autem quondam civitas Principum Edom nunc miculus in deserto , ubi aris metalla damnataram suraliciis estodiuntur cci In eo autem loco fuit se Israelitas constat, licet enim Moses praecise non dica in quo loco erectus fuerit ille serpens , tamen

colligitur non obscure ex eo, qub dicit fraelitas inde profectos mas. I. astra posuisse in Oboth mimii.io jam ex Num.33. 3. constat qubdex humone profecti castra posueruns in Oboιh.ου-- Post serpentis consectionem sequitur ejus Erectio quam Deus praeeipit Mosi , ut ad ejus aspectum sanarentur morsi a serpentibus: Fac tibi serpentem urentem , dc ua , in o Et pone eum super unum, vel in tignum , Et eri quicunque morsus fuerιι, ct adspexeriι istum, tune vimet. Vox da diversimode redditu ab Inter pretibus. Quidam volunt signum hic designati,in reddi in signum , ut sit vice signi, ut, ponatur probit, sic Syrus, Aben Era Hieronymus,qui exponunt no in signum.Sed minus commodes, quia non tam designatur finis erectionis quam modus vel subjectum . in quo elevati debuit, ut praepositi, ni clare evincit. Quamvis enim illa se, Pentis aenei essigies revela fuerit signum accirpus Mestiae lucifi-

455쪽

gendi, ut ex Evangelio colligitur; id tamen non tam ex istis verbis, Didium quam ex tota rei narratione colligitur. Nec verba aliud docent, . . quam qub effigies illa a Mose in tublimi poni debuerit, ut toti populo consipicua esset, super excelsa aliqua trabe collocataci Vnde Cajetanus recte versionem illam Hieronymi, Dra signo , reprehendit, Iuxta Hebraum,pone eumsuperperiteam, nihil dicitur de signo , sed iacandus super Ripitem igneum decernitur, non ergo serpens, lignum idem sed Iuper unum serpens Longe commodius alii da exponunt vel de Vecte , seu stipite excelse , pertica oblonga, ut Laranus, Pagninus Caietanus Tremellius Drusius , Piscasor ad mentem R. Salomonis , qui da interpretatur Gallica voce Percho quae a Latina voce pertica deducitur , vel pro palo seu malo navis, antenna. Haec enim , licet aliquantum diversa , ad idem tamen referuntur, ut innuatur lignum aliquod praealtum, ingens , cui geretur serpens aeneus, ut ab omnibus undequaque conspici posset; Τum ut erecto hoc serpente de peccato suo admoniti, inposterum a simili lapsu sibi cavetent, ut R. Levi ben Gerson notat , Exsimo Dram voluisse , ut exteι hujus rei signum Θ monumentum , quod, morialis .c ipsi esset,si 'inposterum sibi a calumnia, Obtrecta tione caverent. Tum ut per aspectum ejus sanarentur a morsibus serpentum Abarbanel censet vocabulum aequivocum est hic adhibi-'tum, quod non tantum signum seu vexillum significat, sed, mir eulum ornodigium, quod miraculosum esset eadem ra, qua percussit,

etiam sanare .

XI. Sed ut incassum remedium pararetur , nisi eiusdem fieret applicatio, frustra erectus suillet seryens aeneus, nisi ad eum

oculos convertillent Israelitae, qui erat ni istius erectionis , ut expresse notatur a Domin , Et erit auicunque mor fueri , di eum aspexerit , tunc vivet, id est sanitatem recipiet o liberabitura.mo Ite, quae illi alias impendebat. Voluit cilicet Israelitas intueri hunc Sei pentem , tum res ectu ipsorum Israelitarum, ut a morsibus venenatis serpentum sanarentur , tum sui respectu, ut miraculum esset tanto majus, sit serpens vivus momorderit, serpens mortuus sanaverit, 'uidem solo aspectu. Intuitus autem iste non intelligendus est tantum corporeusic externus, sed etiam spiritualisis internus de aspecti fidei, cordis ad Deum elevatione quod Hebraei notant, unde Ionathan Paraphrastes Chaldaeus ita transser , fac ibi serpentem neum , pone eum in locum elevatum , cysiet ιι si quem momorderit perpens , est intuitis fuerit eum, ut convalestat, siauidem direxerit in suum ad Verbum Domini.

Targum Hieroso. Et se ut si quis mors fueri a serpente ,

faciem6am elevaverit ad Parrem suum in His in oraιione, atque serpemem ne M Jexerit, sanetur R. Salomo observat verbumae an adhibitum se io significare, ast icere cum intemione ordis Aa scilicea Dissilire by Orale

456쪽

184 DE SERPENTE AENEO.

Dis 1T. scilicet ad Deum in Arabs, Qui convertetur ad eumpoenitens X. supernes erit Liber Sapientiae cap. 6. vers. s. . . de hoc ita loquitur. Cum eos sis besiarum ira invasiser, ac morsbu noxioram serpentum interirent, , ad extremum non permarisi ira tua, sed admoniιionis gratia paulisper fuerunt perιurbati,signum salutis habenιes,auod memores mandati Legu tua eos redderet neque enim qui respexerat propter rem visim sed propter te omnium Servatoremservabatur.

XII. Ex quibus colligitur , nec serpentem ipsum quicquam

virtutis habui me ad istam sanationem procurandam , nec aspectum ejus ad eam per se aliquid contulunci quid enim vel serpens aeneus. vel ejus intuitus ad veneni lethiseri curationem juvare potuit Pro cui enim hi esse volumus figmentum eorum , qui commenti lunt,eile aliquam imaginem Altrologicam factam juxta certas constellationes 4iderum aspectus seu posituras , quae virtutem habuerit abigendi serpentes eorum morsus curandi, quales sunt figurae,

quas Arabes Iuman vocant, ut alii impie finxerunt, non attendentes vanitatem istarum observationum , dc interdictum toties a

Deo datum de is iaciendis. at nihil aliud elle potuit, quam mera causa moralis , ad cujus praesentiam Delis operabatur, te signuin externum .sensibile gratiae , quam Deus exerere volebat ad istud opus , quomodo in miraculis homines , vel media quibus uti volebat, nihil quoad se conferebant ad opus extraordinarium quod producebatur Ged Deus talia instrumenta adhibebat in signum gratiaevi virtutis suae, quae ad eorum praesentiam operabatur. Ne- cellarius erat ergo intuitus serpentis mera necessupte praecepti, quia Deus hanc conditiouem ab is exigebat qui sanari volcbant, qua sublata nulla morsiis spes elle poterat salutis. Caeterum si quaeratur : Quomodo serpens iste aeneus potuerit conspici a tanto populo, qui ob lui multitudinem maximum actui occupare debuit Re ponderi potest , ita in altum elevatum suille serpentem in medio castrorum , ut a populo non aegre conspici potiat Et si qui non pollent illum intueri propter nimiam distantiam , poteraut propius

accedere, vel ab aliis deserti, ut eum intuerentur. XIII. Hinc vero non obscure evincitur, fine ratione Pontifi sios ex isto serpente argumentum petere pro cultu Imaginum. Nam certum est, non conflatum fuisse ut adoraretur, sed tantum ut conspiceretur non in objectum cultus, sed tantum contemplationis,

nam progressu temporis , cum Israelitae suffitum illi adolerent, a Di . . Ezechias jussit eum comminuit, ut habetur a Reg. 8. . ne inposterum eo ad idololatriam abuterentur Israelitae . Ese rem te excetra, ct confregiιsatuas, ct excidi lucos, ct contrivit serpente aneum quemfeceras Moses , auia ad illos siue dies Israciiιasisseban ei e vocavi eum Necha sanis per contemtum, ut notaretur

pital esse nisi aes, quod nihil vitium , nihil opis, de nihil divinitatis

457쪽

haberet, ac proinde neque divinis honoribus ellet assiciendum. Nec Drspia T. hoc dissimulare potuerunt Lotinus fasque , qui fatentur, et ' X. Pentem ilium non fuisse propositum ad adorationem, sed tantum ad contemplationem, nec unquam tempore Mosis fuisse adoratum. XIV. Atque haec de Typo dicta sinuo. Nunc ad υωωθι seu Usterium mysterium sub hac figura contentum veniendum est. Licet enim ser

facile concedamus, miraculum hoc Israelitas respexisse , eumque

In eo varia documenta deditae, quae vel ad peccati gravitatem ostendendam , vel ad Iustitiae divinae severitatem agnoscendam, vel adimisericordiae, gratiae magnitudinem celebrandam taciunt dubium tamen non est,quin peculi .item habuerit χέm ad mysterium aliquod Evangelicum inito nos in hac figura docere voluit. Et si Christus

ipse hoc nobis non revclaret, ut tacit clarissime Ioan I . F. Sicut ionso es, inquit, elevavit Serpentem in desertorio a porret Filium hominis elevari , ut quisquis credit in eum , non pereat , seu habeat vitam aeternam e Satis tamen rei iplius natura hoc evinceret. Cur enim Deus mirum hoc de extraordinarium remedii genus adhibere

voluillet, si nullum alium finem sibi proposuisset, quam sanationem Vulneratorum An verili miles, sapientiam ejus incomprehensibilem rem adeo absurdam de a ratione alienam adhibere voluisse , ii nihil aliud intendit, quam prospicere medelae Israelitarum, nec ulterius aliquid sublimius es extilet Idem ergo hic observare licet, quod

in aliis caeremoniis Legalibus non paucis occurrit, ut earum rationem vix reddere possimus , si in historia ipsari typo manemus , nec ad veritatem Mantitypum ascendimus, v. g. cur Deus voluit postes

Israe itarum aspergi sanguine , ut ab Angelo internoscerentur ab AEgyptiis , quasi Angelus sine hoc signo non potuisset satis discernere domos utrorumque. Sed ita magnum Redemtionis mysterium retegitur clarissi ine, ut constet sanguine Agni Dei corda nostra esse aspergenda , ut a Ioena λιωiυτου justitiae divinae manu liberati possimus. Ita cur terpens erigitur ad remedium plagae Israelitarum Cur ejus intuitus sanat 3 Hoc non sine ratione mirabili factum procul dubio a Domino, sed quaenam illa sit, quicquid Iudaei adseranr,

nunquam assequentur, in Christum intueamur, qui ut consilii dia vini de . . Interpres clavem istius mysterii nobis suppeditat, de finem , quem hic potissimum Deus respexit, nobis in hoc facto aperit Ut hic non respicere debeamus serpentem ut simplicem similitudinem , sed ut typum expressum de ex intentione Spiritus S pro positum ad haec tria significanda. i. ad adumbrationem peccati demiseriae per peccatum invectae a descriptionem redemtionis, quae per Christum nobis est allata. 3. modum desinstrumentum , quo ista redemtio nobis applicatur quae tria in hoc Typo continentur nam ut vulnera de morsus serpentini exitiale virus Diaboli, quo sauciamur lethaliter, notant rata serpens aeneus Cluistum Redemtorem,

458쪽

186 D SERPENTE AENEO.

Dissum. intuitus eius fidem ad Christum respicientem mitifice nobis estis X bet , ut paulb distinctivis jam videbimus.

X V. Quoad primum, Quis non videt hic in murmure Israeli tarum e plaga serpentum statum hominum in peccatum , dc per peccatum in mortem prolapsorum , graphice depictum suis eicie Diabolum serpentem esse antiquum qui morsu tuo ut hilaro primos

parentes ita vulneravit, ut in totum genus humanum mortem accersiverit,in virus suum exitiale in totum hominem dc in cor prae cipue ut vitae arcemin fontem effiderit ut hic habeamus simul, peccati poenae imaginem Peccati quidem, quia ut serpentis tenuisissimus est morsus med praesentissimum venenum, quod cor ipsum recta petit, quod uritin inflammat animos igne exitiali cupiditatum garnalium , tiae sunt totidem igni a Saiana tela Ephes. 6 te, quod ardentissimam cinexplebilem morsu suo excitat sitim, Innumera causatur mala Poena verb, quia peccati venenum tam est dirum delethiserum , ut certissimam homini mortem adserat, nisi aliunde illi remedium adveniat. Uno verbo, non alia imago aptior serpente, ad describendas fraudes, fallacias, artes vaferrimas , quibus admodum serpentis repentis de tortuosii, obliquis ambagibus desanis chi uis sinuosis sibilo suo pestifeio se se immittentis grassatur Princeps tenebrarum Diabolus , qui habet imperium mortis , ad Drannidem suam in cordibus hominum stabiliendam put instar Loonis rugientis aliunde saevit, furit immani crudelitate adversus Semen

mulieris.

--- XVI. II. Remedium a Deo nobis paratum tropositum ad , ... salutem nostram hic aptissime notatur. Ut nemo potuit lanare plara i gam Israelitarum nisi solus Deus: Ita nemo plagam exitialem peccatr& mortis curare potuit, nisi misericors Dei giatia, qui in thesauro Sapientiae suae νολυποικιλου de medio salutari nobis prospexit, Filium suum in Mundum mittendo, qui pro nobis in Cruce sese osterret Deo, quem per serpentem aeneum in variis graphice adumbrare voluit , quia ut venenum a serpente infusum est,m remedium 1 serpente allatum, serpens serpenti opponitur,salutaris noxio, medicinalis lethifero: Ita homo est qui nos perdidit, homo est qui nos aruvat, per unum hominem mors , per unum hominem resurrectio

I.Cor. Is dc ut per unius homiBis inobedientiam multi constituti sunt peccatores, sic per unius obedientiam multi constituuntur justi Rom. s. i8. per id voluit hominem servari, per quod perierat, mors quae omnibus erat exitialis jam fit salvifica, redemtionis instrumentum I per mortem destruitur ille qui habebat imperium mortis , ut liberaret eos, qui per totam vitam addicti erant servituti propter

Heb. 2. I metum mortis Heb. x. I . Atque ita impletur Samsonis aenigma, ex forti dulcedo , ex demorante cibin a morte ipsa remedium mortis

petitur, scorpius allid ut vulneri quod ipse fecit, ex sinat, ex vipera

459쪽

DE SERPENTE AENE . Is

vipera saluberi ima fit theriaca qua morsus ejus sanatur. 2. Smpensit sinua figuram quidem habuit serpentis igniti, ideo vocatur no sed non X. naturam nec venenum rata Christus factus quidem est In similitu dine carnis peccati, sed carnem tamen peccati non habuit Rom. 8 hin Lata quia similis nobis factus est in omnibus , sed excepto peccato, Heb. . s. hoc tamen cum discrimine , ub serpens externam tantum formam habuit, At Christus internam, quia verus fuit homo non secus ac nos . . Serpens non ex auro vel argento consectus est, sed ex aere viliori metallo . verum solido, perenni rata Christus fuit sine de cote de sine serma Is.13. a. sed firmus tamen estin inconiacussus . rupesin petra immota salutis. 4. Inter omnia metalla aes est

maxilne sonorum, unde Paulus I. Cor. 3. I. γιγον χαλκος ουχών sumas tinniens Ita pet aes recte notatur Christus crucifixus in praedicatio Crucis, per quam sonus Christi percussi fuit per totam terram Rom. o. I8. s. Serpens non humano ouere se atus suit, sed igne conflatusci sic Christus non opera vici genitus, sed virtute Spiritus conceptus est, in igne charitatis veluti excoctus in Cruce, ut fieret remedium nobis salutare. 6. Ut unus serpens datus erat Israelitis, ut ad eum omnes respicerent Ita unus Christus datur omnibus, in eo uno non in alio quoquam salus. XVII. 1. Moses extuli Ierpenιemcin desereo. Ita oportui ει ----lium hominis exaltariSi uis Moses serpentem istum parasserinisi in sis

palum vel perticam postea erexisset, ut posset ab omnibus conspici. Sic non sumciebat Filium hominis natum fuisse, de serinam servi accepisse, nisi de infami ligno crucis sit enderetur, M. G. sevis ledictio fieret, hac tantum ratione salutarisin vivificus nobis factus est oportuit ergo Filium hominis extolli, non mod ad impleti

nem figurarum Draculorum veterum, sed praecipue propter salutis nostrae necessitatem , quia alias remedium peccato nostro non potuit reperiri, ut nulla spes sanationis Israelitis, nisi in serpentis aenei erecti aspectu Hanc autem υμm jeu exaltationem Christi ad crucifixionem mortem ejus esse resecendam colligitur ex Ioa. a. 32. Mn irubi Christus ait rium exaliatmsuero e Terra, raham omnes ad me, significans , ut addit Ioannes, quali morte moriturin esset, nim. crucis, in quam extolli debuit, ex linguae Syraeusti, in qua verbum νὴ quod proprie es aιιollere, sumitur laepe in crucifigendi notione,

Mati. 1o .is. Et attollent eum, id crucingent, ut in Graeco habetur Matiao. s. ς αυρι, σε Et 26. a. Filius hominis traditur ut attollatur id crucifiga Θασα

tur, ις αυρώ Misti Chaldaeis familia iis est illa accepti , Est. T.Io. U.ν. io. Sustulerun Hamanem super unum , id ibri) suspenderunt, ut est in Hebraeo Holocausta, , seu ἰήλ- dicebantur, quia sursum attollebantur, ignificabant flare ut Christus pro peccatis se osterens exaltaretur in Cruces: Quae recte perticae,in quam evectus est assimilatur , maxime si in formam crucis esto mata fuit , ut fieri. Ea 4 debuit Dissilia πιν Ooste

460쪽

ugs DE S gRPENTE AE N EO. Di, buet debui si serpenti alati imaginem habuit.

X. XVIII. ii cc vero ita erectio serpentis mortem Christi in

cruce adumbra ait, ulterius tamen respexit dubium eis non potest, si attendimus, Ideo tectum fuisse ut conspiceretur , non potuit autem conlpici, nil praeter erectionem in cruce alio etiam modo suillet exaltatus. Tres autem exaltationes Christi possunt distingui, quas hic congerendas censemus Prima est poenali in Cruce, secunda Triumphalis in Caelo,testia Mastica in Veibo. Per primam erectus est in crucem ad satisfaciendum justitiae Dei, vi expiationem peccatorum per meritum sanguinisci Per secundam erectus est in caelum, ad conseivandam intercessione sua salutem, quam morte sua nobis acquisivit 'Per tertiam exaltatur in Ecclesia per praedicationem Evangelii, ad applieandam salutem Electis eos ad Christuin convertendos. De prima loquitur Christus loco citato Jo I 2.32. Ckm sublatu fuero e terra , traham omnia ad me nimir. κωλας, iii mortis sitae, Joan. 8. 18. quando exaltaveritis ιlium hominis , runc cognoscetis quod Cosum, id postquam me in crucem egeritis. De altera , per quam victor peccati, Diaboli Sc mortis, non modo ex mortuis resurrexit, sed cin caelum alcendit, loquitur Paulus Phil. a. p. Quem , inquit, Pater ὐπερυψω id .summe exaltavit, dando uti nomen super omne nomen dec. Tertia , quae pertinet ad prae dicationem Evangelii, insinuatur Isai. v. o. His dieb- , inquit, Π gen es requiren radicem Uri , qua erecta erit in existum Christus enim in Evangelio tanquam in vexillo erigitur,ut intuitu fidei ad illurn nos convertamus, atque huc facit, qubd pertica seu malus, in quam serpens erectus erat, vocatur ea quod vexillum significat. Porro ut

serpens non in angulo aliquo positus filii, sed in publico medio populi, ut ab omnibus conspici posset rata Christus non in uno p pulo tantum, sed ubique gentium praedicatus est in signum salu-Gal. 3. tis propositus , unde Ga l. 3. i. dicitur ipsis propolitus, desquasi epictus inter ipsos crucifixus.c-rm XIX. Tertib Contemplati serpentis fili etiam Mystica Nam P G ut . . .e Mosi, serpens dAuit erisi ita a parte Israelitarum debuit conspici. Sic Christus non juvat nisi cognitus , nec mors nil applicata fideli ab eo apprehensa. Apprehensio ista non aliter fit

quam per fidem, quae est oculus animae , quo Christum intuemur. Iaan.6. o. fac es volanta Patris, inquit Christus Ioa. 6. o. ut quicunque contemplatur Filium, Meredit in eum, habeat vitam aternam. Et Joa. q. a sporte Filium exaltari ut quisquis redit in ipsum, non pereat sed habeaι vitam aeternam. Ita Fides passim confertur oculo, quia

praecipuus ejus actus positus est in cognitione , haec est conditio , simqux Christus offertur in Evangelio, qua qui destituuntur, non posum frui Christo, nec statue te ibi a Deo destinatum esse Quomodo sex pens aeneus illis tantum proderat ex Dei consilla,qui ad eum respiciebant.

SEARCH

MENU NAVIGATION