장음표시 사용
251쪽
exercendam beneficentiam, tum ad conservandam prosperam fortunam, quae , quanto major est, tanto miniis tuta: Pauperibus - ις ώ- λοιπα ς , σός υι φυ--μυ , id est , iis qui fortuna adversa utun-xur , ut sit perfugium: juvenibus, ανα- id est, nepeerant: senibus, Gos λ-
id est, ut colantur, utque quibus ipsi rebus vendis interesse non possunt, propter aratis
infirmitatem) ea transigantur ab amicis: τεις in αρος τας πλας πραξεις, id est . iis qui sunt in vigore aratis , adpreciarm res gerendas. Nec privatim tantum, sed etiam publice utilis est, & necessaria amicitia. Nam σ- ι τας πολεις , id est, civitates continet, concordia firmat, seditionesque expellit. Iib. 8. Eth. cap. I.
II. Quid sit amicitia, aliquanto difficilius
est explicare: quia non eodem semper modo amicitiae vox solet usurpari, sed modo stri-etius, modo latius. Quocirca ea prius colligemus, quae in omni amicitia reperiuntur: deinde adhibita divisione singulas species percurremus. Primum ergo ad amicitiam requiritur benevolentia. Nam ex propinquitate benevolentia tolli potest , ex amicitia non potest. sublata enim benevolentia tol- Eliu ipsum nomen amicitiae. Cic. in Lai. Benem
252쪽
Ρ Η I x o s. M o R. Α L. 11' Benevolentia non est quidem ipsa amicitia, sed P, id est, principium amicitiae. lib. 9.
Eth. cap. S. I. Benevolentia debet esse esticax, &cum amore, atque dilectione conjuncta. Amor enim , ex quo amicitia nominata est; princeps est ad benevolentiam conjungendam. Cic. in Lai. Benevolentia sine amore, qualis etiam erga ignotos concipitur, insimmior est , quam ut ad amicitiam sussiciat. Amor addit benevolentiae-- ορεξιν, id est, contentionem ac desideriumfruendi eo , erga quem benevolentia concepta est. lib. 8. Eth. cap. I. IV. Praeterea amor in amicitia debet esse mutuus. Is enim qui mutuus non est, etiam erga bruta & res inanimes est: tum etiam perturbationi similis. at -nφίληως, id est, redamatio. νe amor mutuus, est cum προ--
ρι ni , & ab habitu proficiscitur; ideoque inter solos homines obtinet. lib. 8. Eth. cap. S. Consistit ergo amicitia εὐ- φιλειν, s τώ sed magis e. τ, quia amare praestantius est, quam amari. Quod autem plerique malint amari quam amare, inde est, quod plerisque videatur τι-- εθυς M- ναρ ἔπι κῶθοι , id est, non multum disserra amari ct honore assici, cujus sunt cupidissimi. lib. 8. Eth. cap. 8. v. Mutuus luc amor se debet mutuis be
253쪽
neficiis prodere. Benevolentia enim.Occuluta non sufficit ad amicitiam , quia non potest animos conjungere & unire. Quid quod benevolentia mutuis beneficiis augeatur: idque non solum in eo, cui benefit, sed etiam in eo qui beneiacit; imo in hoc maxime.
λουm,ή οἱ α παεινῆες τους ναι-τας. Id est, benefaciores magu eos amant quibm benefeeerunt, quam ii, qui beneficium acceperunt, benefactores juos. Omnes enim magis amare solent opus suum, quam ab opere suo amari: atqui is isto aret πν ἔρνν ὲ ἀ τ .c Hoeest, id quod beneficio affectum est, opus ej suo, qui beneficium dedit. Deinde honestum
magis est amabile, quam utile: at beneiacere est honestum, beneficium accipere est utile. Denique quia difficilius est beneiacere; quam beneficium accipere. lib. 9.Eth. cap. 7. v I. Ex his colligi potest talis definitior Amicitia est mutua quorundam, efficax, &aperta benevolentia. v II. Amicitia vel ex voluntario deleminastitur, vel ex jure communionis ac societatis : illam docendi cauia vocabimus arbitrariam , hanc necessariam. Amicitia arbitraria dividi potest in perfectam &in imperfectam: quarum illa proprie amicitia est; imperfecta, per similitudinem tantum dicitur amicitia. nam revera nihil aliud est, quam
254쪽
PHILOR MORA L. 2η simulachrum verae & perfectar amicitiae. lib. 8. Eth.cap. q. v III. Objectum amicitiae, sive -, triplex est,honestum, jucundum, & utile: ex his honestum est objectum amicitiae persectari jucundum &utile, amicitiae imperfectar. Amicitia perfecta sic versatur circa honestum, ut etiam includat jucundum & utile. In amicitia enim perfecta tria su nt: η γρε η συνεθ οιως ήλοῦ, πη η Ηώα ως ει id est, virtus ut honesum, conversario ut jucundum, ct res ut utile. Plat. α πολυφιλ. Omnia ergo sunt in amicitia perfecta, quae in amicitia requiruntur. lib. S. Eth. cap. 3. Unde & perfecta amicitia dicitur. I x. Amicitia persecta ex virtute nascitur,& tendit in virtutem, ut in finem : ideoque non potest esse, nisi inter bonos. lib. 8. Eth. cap. 4. Boni enim viri est, aliquem virtutis causa amare, & cum eo conspirare ad virtutem promtius expeditiusque exercendam. x. Amicitia honesta per se amicitia est: amicitia imperfecta, per accidens solum. Vir bonus enim bonum virum amat, quia bonus
est: qui aliquem jucunditatis, aut utilitatis
cauSa amat, non amat eum , quia jucundus
est, aut utilis, sed quia sibi jucundus est, aut titilis, ideoque non amat diutius , quam quousque vel delectare vel prodesse potest. tib. 8. Eth cap. 3.
255쪽
IDA Ax I. Persecta amicitia προσδοῦται χρονου a foras. ειας, id est, requirit te in is vita, eonsuetudinem. Nullos enim fieri amicos opor
σώθη. Id est priusquam alter alteri videa--r dignus, qui ametur; is cui credatur. At qui tam exacte vix qtiemquam possumus cognoscere, nisi cum quo diu &familiarissime
iuerimus conversati. lib. S. Eth.c. 3.
x II. Ubi amicitia perfecta semel inita,& firmata est, non facile dissolvitur. Nam virtute nititur admodum stabili fundamento: Sc liabet ea omnia, quae amicus in amico possit desiderare. lib. 8. Eth. cap. S. Duae tamen sunt cauta ob quas amicitiae solvi debent; prima & praecipua est, si alter amicorum improbus evasit, nec spes sit emendationis: altera est , si alter virtute, honore &rebus gestis ita excellat, ut vitae institutum, ac studia mutanda sint, & ossicia inter illos& studia ob dissimilitudinem non possint exerceri. Cum quis improbus evasit, statim relinquendus est: cum inter amicos oritur studiorum dissimilitudo, dissuenda potius, ut ait Cicero, quam disicindenda est amicitia. lib. s. Eth. cap. 3. Naevi in amico tole' randi sunt. Hoc sensu recte dicitur, Amici mitia videris, non oderis. Absentia non tollit amicitiam bene firmatam, sed ejus tantum
ieμο-: si absentia diuturnior oblivionem amicia
256쪽
. P H I L o s. MORA L. 2s amitatiar induxerit, amicitiamve dissolverit, sine ulla alia causa signum est,horum animos nondum bene coaluisse. lib. 8. Eth. cap. S. XIII. Norma amicitiae est , id est, amor sui ipsius. lib. 9. Eth. cap. . Tanta enim esse debet verorum amicorum unio, ut unusquisque amico sit velut alter idem, de nihilo plus se, quam amicum diligat: ut non sibi melius esse, quam amico velit. & non magis res suas, quam res amici ad se pertinere judicet, secundum tritum illud; Amicorum omnia sunt communia : ut in rebus secundis cum amico gaudeat, in adversis cum
illo doleae, nullumque ossiciorum genus nolit amico gratificari, nisi quod inhonestum sit. Honestatis fines nemo debet amici causa transilire, neque de via declinare, ut perperam suadet Cicero , ne tantillum quidem. Gratificandum est amicis, sed usque ad aras. x rv. Hujusmodi amicitia haud dubie est, hoc est, caret calumniis, suspicionibusque non est obnoxia. Quia enim amici sibi intus & ire cute noti sunt, credunt sibi invicem facillime ; aliis non ita facile, si quid sinistri de altero dicatur. Praeterea beneficiis certant inter se, &diligentissime cavent ne alter alterum injuria assiciat. lib. 8. Eth. cap. 4. xv. Amicitia perfecta est admodum rara.
257쪽
eillimum dudicare, qui ad amicitiam sint idonei: nihil enim tectius est hominis animo. lib. 8. Eth. cap. 3. Tum ipsa etiam amicitia sepe judicium praecurrit, & tollit experiendi
potestatem. Cic. in Lat. XVI. Perfecta amicitia non potest coli eum pluribus. Nam fieri non potest, ut multos tam exacte cognoscamus,& tam impense diligamus, quam necesse est amicum; multomimis, ut cum pluribus vivamus, eorumque omnium commodis simul inserviamus. Deinde cum non sit omnium eadem fortuna, saepe necesse seret, cum his ob res secundas laetari, cum aliis dolere. Vix ergo fieri potest , ut amici sint plures duobus. lib. 8. p. s. Θ lib. s. c.IO. vide Plui. iam πιλυφιλ. Qui multis amici esse volunt, non tam amici sunt, quam αιρεμοι. xv II. Sic de amicitia perfecta. Imperfecta amicitia oritur ex defectu earum conditionum, quae ad amicitiae perfectionem requiruntur. Habet enim locum etiam inter improbos. lib. 8. Eth. e . . & non est amicitia nisi per accidens, ideoque instabilis est,& parum diuturna. Qui enim se mutuo diligunt utilitatis aut jucunditatis tantum causa, non diligunt se diutius. quam utilitatem& delectationem sibi mutuo conciliant: qui desinit alteri esse utilis, aut jucundus , desinit amari. Necesse est ergo, cum utilitate,
258쪽
& jucunditate perire amicitiam, quae harum
Xum. Amicitiajucunda viget in juveniabus , utpote qui secundum affectus fere vi-Vunt, & omnes actiones voluptate & dolore metiri solent: in senibus, qui avidiores sunt, magis viget amicitia utilis. Quia autem magis ingenuum est , amicitiam Voluptate, quam quaestu metiri, nam etiam felicissimi quique amicos optant, non ad utilitatem aut ad lucrum, sed ad suavitatem conversationis sequitur, amicitiam jucundam propius accedere ad amicitiam persectam , quam
utilem. lib. g. Eth. cap. 6.. XIX. Prieterea amicitia jucunda minus
est obnoxia querelis , & criminationibus. Nam vel uterque alterius consuetudine delectatur, &sic neuter habet quod queratur; vel, si alterutri alterius consuetudo mimis grata sit, licet con suetudinem intermittere. At in amicitia utili, uterque plus appetit, quam alter potest praestare. x x. Si in amicitia perfecta observetur justa officiorum compensatio, si etiam accedat diuturna consuetudo,fieri potest, ut desinat in amicitiam perfectam. Nam qui ante se mutuo diligebant propter utilitatem , aut propter jucunditatem tali tum,ubi paulo sibi magis innotescunt, & virtute alter in altero
cognoscit, incipiunt saepe se mutuo diligere
259쪽
16 IDE Apropter ipsam virtutem. lib. S. Eth. cap. . XXI. Compensatio beneficiorum vel fit in eodem gener e, ut si quis pecuniam reddat pro pecunia, voluptatem pro voluptate, vel in alio genere. Utrobique debet fieri beneficiorum acceptorum aestimatio ; atque ea
ab ipso accipiente, nona dante, si non sint data beneficia ex pacto. Nam si ex pacto data sunt, jam beneficium aestimavit, qui dedit. Accipiens beneficium tanti aestimare debet, quanti illud a stimabat cum illo indige
xxo. Sic de amicitia voluntaria, sequitur necessaria. Amicitia necessaria dicitur, quae non ex arbitrario delectu , sed ex quodam jure societatis naseitur. Inter quos enim societas, inter illos aliqua amicitia requiri
φιλία. Id est, quanta communio est, tam lato latet am citia. lib. s. Eth. cap. s. XXIII. Ut ergo societas, ita etiam amia citia dividitur in naturalem , & politicam: amicitia naturalis dicitur, quam naturae Vinculum conciliat: estque vel iκη, id est, Unata, vel Θμικὴ, id est, nuptialis: illa oritur ex communione sanguinis, ut inter parentes & liberos, inter fratres, & inter cognatos specialiter sic dictos: haec ex nuptiis, idque vel inter maritum & uxorem, vel inter quouibet assines.
260쪽
xxiv. Amicitia politica dicitur,quae oritur ex societate civili: idque vel inter magistratum & subditos, vel inter ipsos subditos. Amicitia quae inter magistratum&subditos intercedit, dividitur in monarchicam , artis stocraticam, & democraticam. Quae inter subditos consistit, multiplex est: alia enim est inter cives, alia inter tribules, alia inter vicinos, alia inter commilitones; & omniano totuplex, quotuplex est civium inter se eommunio ac societas. Sed de societatis natura in politieis agendum est, atque oeconomici . .
