장음표시 사용
231쪽
tem Reipub. & judicare, tanto digniorem
esse unumquemq;, & ejus merita tanto majora, quanto magis juvare potest Rem p. vel revera juvit; & tanto majora delicta, quanto magis vel opera, vel etiam exemplo Reip.
nocent: quatenus autem nocent privatis, ad justitiam commutativam referenda sunt.
x. Atque in his omnibus instituenda est distributio secundum proportionem Geometricam. De muneribus & ptaemiis certares. Justitia enim distributiva dirigit ordine totius ad partem, tribuitque singulis, quod iis ab ipse Repub. prae aliis debetur: quod quidem tanto majus est, quanto quisque majorem constituit Reip. portionem, quantoque majorem in ea habet dignitatem, aut majoribus eam & pluribus beneficiis affecit. Atque hoc est servare proportionem Geometrieam, hoc est,pruportionem rerum ad personas. ut enim persona se habet ad pessonam,sic etiam res, quae datur uni personae, se debet habere ad rem quae datur alteri. Ex. gr. sint Αjax & Ulysses bene de Repia meriti, ille ut 4, hic ut 8. Cum pramaia distribuuntur. praemium Ulyssis ita se debet habere ad praemium Ajacis, ut Ulyses se habet ad Ajacem. Quare si Ajacis praemium est ut 6, praemium Vlyssis debet esse ut I 2. x I. Eadem proportio servanda est, tum
in publicis delictis, icin etiam in privatis,
232쪽
quatenus iis non privati tantum , sed ipsa etiam Resp. laeditur. Nam ut gravius ille peccat, qui magistratum pulsat, quam qui vilem aliquem ex infima plebe hominem, gravius enim Rempub. offendit j ita gravius etiam puniendus est. Atque haec est ipsa Aristotelia
γῆναs μόνον δει ,. αλια υλαξῆναι. Id est, si quis magistratumgerens aliumpercussit, non
est ille vicissim percutiendus: sias quis ma-Isratum percussit , non percuti modo eum oportet, sed etiam puniri. lib. s. Eth. cap. s. Haec sententia optima niti ratione videtur.Si enim , qui plus Reip. profuit, majori praemio assiciendus est, cur qui magis laesit Rempub. non sit majori poena assiciendus, cum poena non tantum in exemplum. sed etiam, ut offensie parti satisfiat, adhiberi debeat, ut eap. I 8. dictum est. Adde, quod nec jure divino, nec civili, aequalis poena secundum proportionem Arithmeticam omnibus delictis constituta sit. Deus certe in Vet. Test. aliter puniri voluit, qui principi in populo maledixisset, aliter eum qui privato et aliter qui filiam sacerdotis violasset, aliter qui filiam privati civis. In jure civili, quatuor delictorum genera constituuntur, facta, dicta, scripta, consilia: atque haec omnia, septem modis considerantur, causa, persona, loco, tempore,
233쪽
α34 I D E APOre, quantitate, qualitate, & eventu. F. de
paenis. I. I 6. Unde plurimae poenarum Consurgunt differentiae, etiam in eodem genere delicti. XII. Cum rationes proportionis commutari possunt, cumque eadem est ratio totius ad totum, quae partis ad partem , distributio est legitima & iusta. Cum rationes nequeunt commutari, cumque alia est ratio totius ad totum, & partis ad partem , iniqua distributio est, & injusta. Ο ἐναλλὰξ λονς, id est, commutata sive alterna ratio, dicitur sumtio antecedentis ad antecedens,& consequentis ad consequens. Euclid. lib. s. def. I 2. EX. gr. ut
4 se habent ad 8, ita 6 se habent ad I 1: &permutata ratione, ut 4 se habent ad 6, ita 8 se habent ad ri. & ut pars se habet ad partem, A. ad 8, & ε ad is, ita totum se habet ad totum, nempe Io ad 2o: vel. se habentia 6, & 8 ad is, ita I 2 se habent ad IS. Adastum modum debet examinari propo tio injustitia distributiva. Ex. gr. sit Ajax ut 4, Vlysses ut 8: arma Nestoris, quae Ajaci cedunt in praemium, ut 6; arma Achillis, quae cedunt Ulyssi, iii ix. Flare distributio justa erit. N am ut Ajax se habet ad Vlyssem, ita se habent arma Nestoris ad arma Achillis, &Αjax cum armis Nestoris, ad Vlyssem cum armis Achillis: & ut Max se habet ad arma Nestoris, ita Vl3sses se habet ad arma Achillisν
234쪽
tis, & Max & Vlysses ad arma Nestoris &Achillis. xi 11. Justitiae distributivae opponitur qua
dam species injustitiae, qua poenae, & p mia inaequaliter, hoc est aequalia inaequalibus , aut aequalibus inaequalia distribuuntur. Huc referenda est aves πηλημια, id est, exceptio personarum.--πολή νς dicitur, qui non meritorum, sed aliorum accidentium intuitu movetur ad praemia & poenas in aequaliter distribu en das. x Iv. Justitia correctiva sive commutativa dicitur quae M/-συνοιχαγ-m , id est, in contractibin, servat proportionem Arit,
x v. Iustitia commutativa inter privatos
exercetur, Versaturque circa res privatorum, aut circa contractus qui interprivatos ineu
tur. I. C' vocabulum , stricte sumunt pro obligatione ultro citroq; fadu.f. deverb.sb. leg.19. Aristoteles voce συναλ-λιιτ . quassibet obligationes intelligit,
sive ex contractu nascantur, aut ex quasi contractu;sive ex maleficio, aut ex quasi malefi eio. De quare vid. lib. 3. Inst. tit. I 3. ct seq. Quare cum apud J. C ' omnia συναλα9 -- sint voluntaria, Aristoteles tamen ea dividit in voluntaria & invita. Voluntaria dicuntur, quae vel re fiunt, ut mutuum quo reserenda est usura commodatum, depositum, pignusῖ
235쪽
x3 6 ID EA pignus; vel verbis, ut stipulatio, promissio,
fidejussio; vel litteris, ut nomina; vel denique consensu, ut emtio, venditio, locatio, conductio, cietas, mandatum. Lib. 3. Ins. tit. s. 9sequent. Haec omnia dicuntur voluntaria , quia horam principium est in nostra potestate. nam post initum contra ctum ab obligatione, nisi consentiente altera parte, non potest discessi. C. de οι I. s. Invita συνκλάγω, dicuntur, quae volper dolum, cui furtum, adulterium, veneficium, lenocinium , servi alieni corruptio,
caedes dolosa, falsum testimonium vel peri vim, cui verbera, vincula, caedes, rapina, mutilatio corporis, maledictum, contumelia nolentibus inseruntur. XVI. In contractibus , id quod nimium est, vocatur lucrum; id quod parum est, damnum. Etsi autem lucri nomen contractibus invitis non sit admodum conveniens non videtur enim lucrari, qui alium verberat , solet tamen lucrum appellari omnis perpessio, οταν με πηθη, id est , ubi a judice mensurata est. lib. s. Eth. p. 4, XVII. Contractus ineundi & corrigendi sunt secundum proportionem Arithmeticam.Nihil enim reseri, utrum improbus viarum bonum fraudaverit, an probus improbum:neque utrum probus an improbus adulterium commiserit. Lex enim
236쪽
PHILos. MORA L. 237 8 ἀαγ- μώνον βλιχα , κροψ γη- ois ἰοιο, id est, damni tantum disserentiam intuetur, personει utitur ut aqualibuου. lib. s. Eth. cap. . Delicta partim ad justitiam distributivam,partim ad commutativam pertinent; quia non solum privatis, sed etiam Reip. nocent, si non ipso facto, saltem exemplo. Quare & privatis satisfaciendum est, &Reip. illis secundum proportionem Arithmeticam: his, secundum Geometricam. xv III. Quum inter privatos de aequalitate non convenit in contractibus servanda, eundum est ad judicem. Iudex enim videtur esse Velut δεκαο ἔκφυην, id est, im animatum. Omnes enim judicant tum se jus suum consequi, cum medium consequuntur. Atqui
judex, ubi intellexit damni & lucri differentiam,dhnidium lucri damno apponit, & sic facit aequalitate: veluti si quis lineam sex pedum velit equare lineae quatuor pedum, quia discrimen est duorum pedum,unum pedem majori lineae detractu, breviori debet apponere. Hinc A. μις dicitur quasi a s , id est,
in duo rem aqualiter dividens με-λος, id est, intermedius sive mediator. lib. s. Eth c. . x I x. Ius talionis sive Immνως, cujus haec est sententia: εἴ κε παλι τα κ ερεξα, δεκη κ ἴμοι ,
237쪽
aliquo modo spectat ad justitiam commutativam, aliquo modo ab omni prorsus justitia diversum est. Si spectetur secundum aequalitatem absolutain, quomodo spectam fuit a Pythagoreis, diverse m est ab omni justitia. Neque enim referri potest ad distributivam; quia ibi habetur ratio personarum, quae non habetur in jure talionis: neque ad
commutativam. Nam justitia commutativa vel versatur circa contractus voluntarios, vel circa maleficia,& contractus invitos. In contractibus voluntariis talioni non est locus; quia regionum & studiorum diversitas non permittit, ut eadem reddantur pro iisdem. Non etiam in contractibus invitis, aut maleficiis. primo, quia inaequalitas personarum facit inaequalitatem in delictis ejusdem generis. Iniquissimum enim est, ut si quis magistratum verberasset, is vicissim verberaretur tantum m odo, & non gra viori poena assiceretur. Deinde multu interest sponte quis, an per ignorantiam alium verberaverit.
Quocirca si talio hic habeat locum, quod per imprudentiam factum est, sui recte Favorinus disputat apud Gellium, lib. ao. cap.) reta-liari debet per imprudentiam, Ictus quippe fortuitus & consultus non cadunt sub ejus dem talionis similitudinem. Qusnam igitur modo imprudentem poterit imitari, qui in exequenda talione non licentiae jus habet,
238쪽
PHIL os . MORA L. 23ssed imprudentiae. Praeterea acerba atque inhumana talionis executio est in maleficiis, de non videtur procedere. Nam cui membrum
ab alio ruptum est , si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero primum, an emcere possit rumpendi pariter membri aequilibrium. Deinde si quid plus erit aliterve com- ,
missum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur, &adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.
Haec Favorinus : Quibus addo; multa esse delictorum genera, quae sine turpitudine re- taliari nequeunt, ut adulterium. x x. Quod si jus talionis consideretur secundum aequalitatem analogicam, hoc est, si non idem unicuique reddatur , sed aliquid quod ei proportione respondeat, erit ipsissi- majustitia commutativa, habebitque locum
tum in maleficiis ac contractibus invitis, tum in permutatione rerum, ac contractibux voluntariis. Verbi gratia, si quis me artem aliquam docuerit, ut paria cum illo faciain, non opus erit eum vicissim a me doceri; sed aliquid aliud ei tribui, quo ipsius opera compensetur. Itemque si quis mihi colaphum impegerit, non jubebit judex et vicissim a
me colaphum impingi; sed eum tantae somtasse pecuniae damnabit mihi, quanta ad illam improbitatem coercendam , & ad factam mihi contumeliam aliqua ratione com-
239쪽
g, o I DE Apensandam satis esse videatur. Q Aod si debitum gravius fuerit, quam ut in aere lui possit, poena quam potest proxime, ad delicti similitudinem accedat. Atque hoc sensu praecipitur jus talionis Exod. 21. 24.&Levit. 26. I9.
Et in legibus duodecim Tabularum talio tum demu praecipitur, cum quis alteri membrum rupit, & tamen de ratione redimenda non vult cum illo pacisci. Atque hujusmodi vicissitudine συμμWi η πόλις, id est, continetur eonjunctio civitatis. Nemo enim facile reperietur, qui velit in ea Rep. vivere, ubi semper accipienda & mussitanda est iniuria, haec enim servitus quaedam videtur esse aut ubi suae semper partes sunt tribuendi beneficii, nunquam recipiendi. lib. I. Eth. cap. . Contra nihil aequius esse, vel ipsa natura docet, quam ut idem in te fiat, quod tute feceris in alio. xxi. In maleficiis talio debet a judiee fieri, & ad aequalitatem analogicam reduci. in permutatione rerum ipso partium contrahentium consense. Res quae permutandae sunt, vel aequales sunt, vel inaequales. si aequales sunt, a-άλεις per se iusta est: si sint inaequales, ut fere fit, quia Respub. constat ex diversis iisque inter se minime aequalibus artificibus, ut ex medicis, agricolis, fabris, c C.
exaequari eas in ter se oportet. Vt autem exaequari possint, καὶ γα δε inms Κναρ,
240쪽
ων έων αΜωγην' ἔφ' ω τι νομισ- εληλυθε 6 γένε - πώς-Id est, oportet omnes inter se eo arabiles esse . quarum futura sit permuratio : atque hujus rei causa nummin invensus est, ut mensurasit ad comparandas res inter se, & dimetiendam earum a stimationem. lib. s. Eth. cap. s. Ex. gratia, si par calceorum valeat viginti obolos, panis unum tantum, justum erit, ut pistor pro uno pari calceorum sutori reddat viginti panes. xxII. Mensura permutationis duplex est, altera naturalis, altera arbitraria, & hominum ingenio excogitata. Naturalis mensura est indigentia ; quae, quo major est aut minor, eo unaquaeque res aut pluris est, aut minoris. Εἰμμη ἰiν-η μη ορσίως, ἡ μοεs --τη. Id est, si homines, aut nullius rei indigeant, aut non similiter indigeant, futurum es, ut aut nihil inter se
permurent , aut non eodem modo, quo permutarent. si indagerent. Quia autem vix fieri potest, ut, cum abs te aliquid consequi volo, semper habeam, quo tu similiter indigeas , ne ea res impedimento esset permutationibus, χαπάλλοργειας το νομισμ Id est, nummus communi
quodam consensu, ac conventione susctus sin locum indigentia. Ita ut, si mihi opus sit aliqua re tua, neque ullam rem habeam, qua tibi vicissim opus sit, non tamen idcirco L opor-
