De principiis juris naturalis enchiridion. Auctore Guilielmo Grotio jcto Delphensi

발행: 1667년

분량: 272페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

rs DE PRINCIPIIS

declina a malo,wfac bonum ' Quae partitio inde originem trahit, quod jus naturale partitia illuminat inentem n

stram&intellectum dirigit, juxta illud ejusdem, Simu

tumsuper λios lumen tui, Domine , partim Ctram p

cipici do Sc vetando nos obligat, quod proprium est legis ; & prius quidem alii appellant directi e , posteriUs Vero coactive, d ponere: quae omnia ex infra dicendis clarius innotescent.

VII. Altera partitio in eo consistit, quod jus natum rate habet quaedam prima principia, quorum Veritas primo intuitu, absque ulteriore indagatione patet i habet& quasdam conclusiones minus notas & ex primis istis principiis per ratiocinationem deductas Υ. Exemplum prioris estis: questibi sieri, id alteri feceris : item, mpace Stranquillitate vipevdum est. Haec principia tam clara sunt ut sine ullo discursu oculis se mentis insinuent, nec dubitare nos sinant ab ipsa natura dictata sint necne. Ex priore jam per Syllogismum probari potest, eonclusio haec, depositum esse reddendum , ex posteriore, perturbatores Reipublicae esse punireris : quae conclusiones etsi de jure naturae suam habeant veritatem, nam quod ex principiis pure naturalibus argumentando escitur, hoc ipsum quoque juris naturalis esse censendum est. Recte Poeta Tragicus qua non parent corigimus ex bu quae pa

tent v Psalm 37. v. 27. x Psalm 4.. v. 7. y IT min. Suo. de justit. iure libr. i. ae jure nan quaest. IV. artio. a. q. ante ν Bonu.

22쪽

Justi Is NATURALIS.rent, tamen eas minus per se notas esie , nemo ciai cor sapit inficias ibit. VIII. Est&alia partitio, qua jus naturale dividitur

in concessivum & praeceptivum , concessivum aut dominati vum id appello, quo homini datur facultas ad aliquid juste habendum vel agendum: ut cum homini a natura confertur libertas, qua & uti potest & abuti ; potest enim eam sartam tectam conscrvare, potest & eam alienare, simque ipsum in servitutem addicere Praece vivum vero voco illud, quo jubetur aliquid vel vetatur, qua de re Capite priore in definitione egimus, Sc porro etiam maxima ex parte acturi sumus. Ex antedictis constati, quando concessivi juris meminimus, nos vocem juris non sumere in primo aut tertio sensu , sicut antea fecimus b; sed in secundo, pro facultate morali, quae personae competit e. Sic Jurisconsultus Gajus tradit, quod adversis periculum naturalis ratis permittit se defendere d, quod alibi sic effertur, libera resipendi tribuitis facultas φ. Neque est quod quis putet, ius naturae se hic tantum lubere negative , ut non repugnet, sicut eam vocem paulo ante exposuimus: quia hic aliquid amplius confert, unde recte dicitur iure hoc evenire, ut quod qui que ob tutelam corporis fecerit, pire fecisse existimetur LIX. Et hoc plerumque sensu vocem usurpamus,

23쪽

cum dicimus aliquid de jure naturali, licere, intelligentes alicui facultatem eo jure dari, gerendi talem actum de quo agitur: quanquam & alia cst hujus vocis acceptio' Cum dicitur, non quod fatu a pietate, & ossiciorum regulis fieri potest, sed quia a d Omnes homines poenae non subiacet st: verum haec significatio ad ea quod sunt juris civilis magis pertinet, ubi quaedam sunt non laudabilia natura, sed jure concessa h. Est item alia significatio, quando licere silmites, pro eo quod non impeditur, no leges permittant, sed si leges non prohibeant i, id est ii sic negati vetantum habeant sed & ea a sensu nostro aliena est. X. Sed quoniam jam aliquoties permissi s facta in mentio, non inutile erit disquirere an aliquod jus naturae sit permissivum λ Et nos quidem, exacte loquendo alem iuris naturalis speciem dari negamus, eosque qui contrarium statuunt crassiori Minerva cum vulgo loqui existi

Omnis enim Lex, & proinde etiam naturalis, M-caciam habere debet, eos, quibus sertur, obligandi ad observationem sui ; conflat autem a Lege permittente cum cui ea praescribitur nequaquam obligari, potest enim ex animi sui sententia, permissione uti vel non uti, atque ita proprie Lex dici nequit.

Tota ergo permissionis virtus extra eum est , & tantum circa reliquos homines operai , eosque obligat ne actui

24쪽

actui perniita impedimentiam ponant λ: quod non est particulare in permissione, sed aliis etiam legibus prae

ceptivis commune est nemo enim potest alium impedire ne actus jure naturali praeceptos CXCrceat. Denique permissio aut improprie vocatur ea, cui jus naturae sol tim-

inodo non refragatur ; quae a quibusdam , permissis fusti dicitur, & tunc revera naturalis dici non potest, cum de ea jus naturae nihil actu disponat : aut sumitur pro ea quae etiam moralem dat facultatem , unde &-juris vocatur , quia ius dat ad aliquid omnino licite agendum 1,&eani nos ad jus natum concessivum referimus: csi auterii concedere plus aliquid quam permittere X I. Quod ad alteriim prioris divisionis membrum attinet, i ii quo de jure naturali tractatur, Voce nimirum illa in latissima significatione sumta, id itcrum in duas partes dispescitur, quarum prior est jubem, altera est autos; sive ut alii loquuntur , praecepta migrae alui fruit afrmantita, alia nee vitia: cujus divisionis origo pateteκ definitione supra allata in: L intcr haec quidem prae- 'cepta, magna quoad effectum est dissic rentia, priora enim, non ita indistincte , & citra omnem temporis, loci, & reliquarum circumstantiarum considerationem, obligant, ut altera posteriora, quorum vis sic in omnem locum ti tempus extendit, nunquam enim & nullibi, contra Leges vetantes facerc licet.

XII. Sed

Η. Grat. deiure belli iam M. I. eap. I. s. tu Groe. ἀ eap. I. f. II. supra cap. I. 3. 13.

25쪽

16 DE PRINCIPI

XII. Sed quaeri hic potest an non sit admittenda dia visio juris naturalis , in id quod animantibus omnibus commune est, & in id quod solos tangit homines. Nos,

cum certum sit animantia bruta rationis non esiis capacia,

atque ita nec iustitiae, &: si quando de justitia in anim libus mentio fit, id tantum ad umbram & vestigium pertinere ; iis accedimus qui disti iniis hujus nullum

agnoscunt usum RIllud tamen verum fatemur esse in naturali jure quaedam principia, quae homini non tantum cum animalibus, sed etiam cum aliis corporibus creatis sint communia: p test enim homo considerari simpliciter ut ens, pol est considerari ut animal, potest considerari ut homo. Et cumente quidem commune habet principium, quod omne ensconservationem sui, quatenus potest , appetit: cum animalibus, quod sit appetens propagationis. Nam n tura primum omnia mimalia perfecta crearuit, deinde perpetuum legem dedit, ut continuaretur procreatisne successis P. Et ad educationem prolis teneatur: i iidemus enim caetera quo ne animalia, stras etiam, Ut iusseris peritia censieri Et alia ei us . generis, sed hoc ad naturam juris nihil confert, neque ejus varietatem aliquam inducit. XIII. Claudat itaque hoc caput divisio ab objecto sumta, qua jus naturale versari dicitur circa res divinas Vel

26쪽

vel humanas ; neque mirum illud circa divina versari, cum rationi consonum sit, ut a Deo naturae opifice, &3uris naturalis conditore, mentibus hominum inserantur caenotitiae, quibus ipse ut auctor naturae agnosci possit, eaque praecepta, quae tali legislatore digna sint. XIV. Rursum eae res humanae circa quas jus naturale occupatur, subdividuntur in publicas & privatas ρ; Cum publicas dico, non intelligo eas quae ad statum particularis alicujus civitatis pertinent, quemadmodum ea VOX in jure Romano accipi consuevit: sed eas res, quae ad statum totius humani generis , & per consequentiam, omnium gentium, speciant. De privatis rebus Mon opus

est hic in limine plura afferre, quia res satis nota est, &ex dicendis latius patebit. C A p. Ι Ι Ι. De causis suris dicaturalis ejusipae propriis. I. definitionem & divisionem juris naturalis, prioribus Capitibus abs bilitas, operae pretium videtur causas hujus juris, ex parte ibi delibatas, paulo

latius explanare.

Et causam quidem efficientem diximus esse Deum, natur auctorem, qui hanc legem toti humano generi praescripsit, hinc res e vetus Ecclesiae Doctor. Cum naturam dico Deum C dico:

27쪽

dico: Ust enim es opifex naturae , quod ipsum M auctor Gentilis vidit, scribens. Nω potest mveniri incipium aliudae Ori justitia, quam ab s*e S communi natura; inde enim initium duci debet, ubi de bonis malisque differendum est. Sed haec tam perspicua sunt ut i ndicasse tantum sussiciat ; plura siquis desideret legat eruditissimum commentarium de iure naturae iuxta disciplinam Hebraeorum M. ΙΙ. Patet etiam exsuperioribus , hujus juris esse, bona ου mala seu honesta'turpia, Sc illa quidem a petenda, haec vero fumenda. Etsi enim lumen intelle&is homini agnatum satis doceat, omne bonum esse laudabiale, omnς vero malum vituperandum: placuit tamen naturae auctori, huic naturali notitiae etiam vinculum legis addere, ut eo magis quod honestum iudicamus, sequi, quod vero turpe judicamus, fugere debeamus. Haec igitur Lex id jubet quod naturae rationali consentaneumatque ideo honestum est, vetat Vero contrarium: quippe supponit in objecto honestatem ab una , turpitudinem vero ab altera parte. Et hoc illud est, quia & antea monuimus, per legem naturae praecipi aliquid quia bonum, prohiberi vero via malum : Hinc Poeta de natura i

quens

Diridit haec) bona diversis, finenda petendis

III. Forte hic objiciet aliquis divisionem hanc in bonu s mala, non esse suffcientem, quia sunt etiam quaedam

28쪽

indisserentia , quae neutri membro proprie conVeniunt, sed tertiam fere classem constituunt, & tamen materiam quoque iuri naturali iuppeditant: nos vero huic obj ctioni iamdudum satisfactum putamus , cum diximus permistionem, quae in indifferentibus locum lubet, proprie loquendo , ad jus naturale non spectare y: sussicit enim ei, de bonis & malis . jubendo vel vetando, dis,

ponere, circa reliqua vero positive nihil statuere, atque ita se tantum negative habere. Quod si ponamus etiam actum aliquem juris naturalis intervenire , ut homini ius detur hoc vel illo modo operandi, tunc ille non erit re vera actus aliquis legis naturalis, sed facultas jure naturali tributa, quam nos ad jus concessivum supra retulimus. IV. Sunt tamen etiam quaedam de quibus jus naturale disponit,& ita quidem ut ea & summopere sibi probari & placere ostendat, quae tamen sub praeceptum non cadunt. Sed sciendum ea tantum esse con dia, ideoque non quidem absolute juberi φ, sed potius homines per ea ad persectionem majorem invitari, & quasi suadendo incitari. Quae distinctio bene observanda est, ad distinguendum obligationem moralem ab exhortatione : &hoc illud est, quod per verbum, decet significari selet,

cum id sensu minus quidem emcaci, magis tamen eximio usurpatur, ut cum dicimus, decet ut omnes qui ejusdem hunt corporis, Muin etiamsint νοωitatis 'C et V. Vc-

29쪽

V. Veniamus nunc ad formam , quae in eo consistit, quod jus naturae omni mortiarum cordibus insitum sit. Cum cordibus inferi, dicimus, tunc verum & genuinum modum, quo haec Lex sertur & promulgatur, indicamus. Neque enim ea, unquam ad sonitum tubae, campanae auialterius instrumenti, per vocem hominum, ut i n humanis Legi - hus; aut Angelorum, ut iachim in divina Lege, unquam publicata; aut scripto, in lapidibus vel tabulis, consignata est,sed i nius in cordibus nostris habitat. Lex mentiri nescia, est recta ratio, quae Lex non at hoc arat illo mortali mortalis, non in chartis aut columnis exanimis exanima , sed rmn ineficia, quippe ab immortalinatura iusculpta in immortali is Deis,ai t J udaeus b: neque minus apposite Doctor Christianus. stu es igitur Dei legem , habens communem isam in publico mundi, in naturalibus tabidis e: idem alibi. Ante legem Moysis scriptam is tabulis lapideis, legem fuisse contendo, piae naturaliter intelligebatur Cum omnium mortalium mentionem facimus, non tantum totum humanum genus in sua latitudine sumtum intelligimus, sed etiam singula ejus individua ; nemo enim est cui ea Lex non innotescat: hanc enim notis non opinis, sed innata ruis asseri Recte idem, in re consensio omnium gentium ,jus natura, putanda est Alius vero auctor hanc vocat persuasionem piae insit minibus communiter omniabus , non minus Barbaris quam Graecis, necessariam ac naturalem cunctis ratione utentibus g. VI. --h Pbilo in libr. Omnem mirum bonum esse liberum. ς Tertust. de eoron. mil. dissim adversus Pudaeos. e Cic. lib.χ. de inveni. f idem I. Tusci I. gDisunuseens. Orat. XI. Diuitiaco by Cooste

30쪽

VI. Neque est quod quisquam hic nobis opponat,

quasdam gentes multa quae nos juris esse naturalis statuimus praecepta, ignorasth videri: neque enim ideo jus naturale intercidisse credendum est, quod per incuriam perscrutandae ejus quam natura satis patefecit veritatis, aut per nimiam peccandi licentiam, in aliquibus gentibus lumen naturae offuscari, moresque a recto tramite deviare perspiciantur. Quales sunt,qui ab impuris spiritibus abrepti , sis per malam educatio/mn , instituta prava, S i esiuiquas corrupti, naturales notiones perdiderunt h. i gi tur debemus rerum dijudicationem ab illis mutuare quibus corruptus es animus i. Ohiod& Philosophis Ethnicis cognitum filii, nam ex iis quidam ita scribit , quad. nationes esserataehurit , cs faciae lalnoninae , ex quibus non oportet, abyaequis judicibus aestimationefacta,humanae naturae condisium fieri Item alius, apud homines recta sanaque mente praeditos immutabiles jus illud nutu quod dicitur: quod si lus quii morbido distori que animo aliter videtur, nihil id ad rem pertinet. ''Tam nec mentitur qui mel dulce esse dicit, ideo quod ae rotis aliter ωideatur 1. Denique & illud universale huc appplicari debet, quidnam esst , sp iundum in his quae bene Fecundum naturam se Labent , non in depravatis . VII. Restit ut etiam juris hujus causam finalemnemus, quae est, commme totius inives paniculatrium oentium, set urum hominum bonum. Omnis enim Lex , &C 3 pro

SEARCH

MENU NAVIGATION