Institutionum politicarum libri duo, conscripti a Marco Zuerio Boxhornio accessit explanatio ab eodem auctore profecta, nunc ab interitu vindicata

발행: 1665년

분량: 565페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

eorumaue dipersa ratione.

quam enim, civili jure, privato rescindere liceat id, quod vi aut metus causa quis gessit, aut promisit, non tamen id licet in publicis gentium foederibus. Nam si necessaria sunt foedera, ut sunt, sique nulla, sine vi, metu, aut neces sitate ine tur , ut nulla ineuntur, apparet , iis de causis, eoque praetextu, rescindi foedera nec debere, nec

posse. 6. I 8. Quare etiam ob levia quaedam, a Republica, aut privatis, adversus leges foederis, commissa, sancita foedera statim non expedit infringi. Unde & gentium jure, quo inter iniurias privatas salva maneant publiea see

dera, inventum est juste quod vocant. g. I9. Ne etiam interpretando facile possint foedera violari, eorum Leges planis, apertisque verbis concipiendae sunt, simulque omnia, ex mir; i epost initum foedus, lites&novae possint excitari, eXo

222쪽

xta Lib. I. c. ιI. De Foederibuε,

tum licet, conditionibus prae Venienda, explicanda, ct certo definienda sunt; si e enim durabile robur foederibus maxime conciliatur. Si interim quid controversiae oriatur, ex foederis diversia interpretatione, quemadmodum id fit

saepissime, optima illa censeri debet& aequissima, quae ad finem & institutum foederis adsequendum maxime est

comparata.

g. 2o. Denique inita ita &observata foedera finiuntur aut cum tempOxe, cui sunt adstricta ; aut mutuo consensu eo rum, qui iniere; aut legibus foederis non observatis, ab iis, quibuscum conventum est quod fit, eum aut non praestantur ea, quae ad vim foederis maxime' faciunt,& promissa sunt, aut contraria aguntur foederis instituto, quorum alterum qui committit, ut perfidus est &iniquus ; ita si ea de causa alii non stent, contra initi foederis leges, ex gentium omnium jure, judicio ac merito facere

223쪽

- eorumque di ersa ratione.

EXPLANATIO.

F Xcussi stis, quibus rei p. domi firmatur, a . gendum jam de illis, quibus foris stabilitur,

qualia inprimis lunt foedera, quae tribus ex rebus promanasse g. a. diximus. I. Ex jure naturae propter commerciorum necessitatem. Cum enim non omnis ferat omnia tellus, unius indigentia alterius debe levari abundantia. Ex quo jure itinerum libertas atque iecuritas praulatur. r. Ex jure gentium, quia se omnes tueri non

poterant. -

3. Ex fit ae praeferipto necessitatis, Cum e-nim crescerent injuriae, ratio inventa, qua per foedera afflicti assii gentibus pares quoque redderentur. Ex hoc quoque triplici fundamento triplex ortum foe . l.Foedus commerciorum, quod nullis legibus,praeter naturales,aequitatis continetur Natura enim voluit hoc vel illud gentibus denegare, ut tanto arctitis omnes inter se conjungerentur. 2. Foedus Rationis seu juris gentium, quo hominum omne genus principalibus quibusdam astri mim est rationibus ac principiis, quod ideo generale quoddam foedus hominum dixeris 3. Cum bellis etiaὐ& injuriis apertis quidam impererentur , aractiora erat foedera ineunda, qualia sunt belli Npacis, quo pacto, qui mInores antea erant, post pares fiebant. ut enim in Arithmetica minois

224쪽

ri numero minimo addito numerus crescit per sic dera Resp. crescunt ac viribus augent Diximus,foedera vel cum remotis veI civicinis iniri Et cum remotis, vel commciorum, vel communis hostis causa. Si comerciorum plurimum hoc secum affert ut talis. Accipit enim Resp. quod non habet. crandum g tur Magistratibus, ne a commercqualibuscunque Resp. excludatur. Praecipis habenda eorum cura est, quae Rei p. necessa sunt: Inter quae lunt annonariae pIovinciae,qiles duae potissim .im apud Romanos, plus Siciliaque. Et ubi ratio habita neces ratis, habenda quoque ratio utilitatis. Preipuu in Venetorum praesidium est ex commiciis, quae ut tanto majoris sint momenti, cii pretiosa versantur. Sic cum Constantinopotanis contracta ab eis foedera, a quibus πgno cum emolumento merces ex India Orietati acquirunt. In foederibus vero causa coimercioru ineundis id agendum, ut si fieri pcst, nobis solis ea vindicemus, quod Monopoum veru omnibus Politicis dicitur,quod ipsuin privato vitium maximum Se latrocimum, publico tamen maximὸ expetendum. Ita mecatores societatis Indicae caryophylloruuenditionem cum illis gentibus per foedesbi vendicarunt, ut & Batavi a MoscoruImperatore idem impetrarunt vi foederis quarundam mercium commercio, auo non l

225쪽

eosumque diἴersa ratione. II

viter au cti. Ejusmodi faedera etiam cum hoste maxime iniri possunt. Hoc a Belgis sempe efactum est,postquam in diversa S abiere partes. Cum mutionibus tamen id agitur apud illos,&agi debet. i. Excipiuntur illa apud eos, quae ad militiam spectant,&ei subserviunt, ut pulvis pyrius, bombardie &c. 2. Ea deferunt uxhostibus, quae aliter etiam hostes habere possent. 3. Tributa gravissima iis rebus imponenda, quae ad hostes deferuntur, ut dispendio illorum Resp. juvetur; interim ubi inopia premendi sunt hostes, tum ea comme eia inhiberi,di retineri domi possunt.

Ineuntur etiam cum remotis foedera commisniς hostis causa. Ex quibus multa cominmoda ad ineuntes derivantur. Nam I. bellum& ejus ineommoda non solum nos sed& foederarum premunt, & ideo nobis leviora. a. Cum porrigimus foederato pecuniam, sine periculo bellamus. Hinc initio bellorum Bel .gicorum Gallus Batavos juvabat pecunia, &in icem ab.iis juvabatur, quia communis ho 'stis Hispanus erat. Gustavus quoque Sueco rum Rex pecunia Belgarum adjutus, ut tanto potentius Imperatorem distineret, qui in Bel,

gio metuebatur. Diximus s. 6. ad vicinorum foedera is

potissimum attendendum. Quemadmodum enim respectu hominis privati magnum

malum vicinus malus, ut HES. ait εργ.

v. 244. ita iuRerump.quoq; confiniis idem ipse

226쪽

maxime metuendus. Foederibus itaque initis

cum Uicinis i. Altercat: ones inter vicinos tolluntur, quae causa finium ac terminorum exin oriri solent. 2. ingruente hoste, potentiores

sunt ad resistendum. in de causa Helvetiorum populi licet diversis inititutis ac religione in tam armim foedus co jere. Belgae quoque linc potissimum modo potentiae Hispanicae restitere. Hanseaticarum quoque civitatum idem institutum fuit. Et sane nulla re magis P. Romanus imperium suum dilatavit, quam quod gentes, cum quibus bellum i piis erat, d. scordes cum vicinis essent, quod in Parthis& Britannis videre est , de quibus TACIT us, dum singuli pugnant, universi vincuntur.

Agric. c. I a. 9 3. Itaque vicinorum qualiscunque fortuna non est: negligenda. Si prospera est, magis nostro instituto, quod foederibus intendirnus, satisfiet: si adversa , cogitandum, bis quoque & ad nos eandem per eorum latus posse penetrare. Bella igitur eorum tan 'iram nostra debent aestimari, & si non liceat palam, clam tamen a nobis debent adiuvari. Ut enim lucendio exorto etiam juvat is, cujus non ardent , quia tamen ardere possunt: ita vicinorum bella extinguenda, ne ad nos eorum serpant contagia. Nostri ergo caussa mala praevenienda vel tolle ad a. u TARCHus ait, qui vicinos assit

ibitiosus est,aut iniquus. Si ambi

Lib. s. ear. De Foederibus,

227쪽

eorumque ema ratione.

tiosus, nos quoque invadet ; si iniquus , ejus

etiam injurias experieris. Diximus porro I. 8. foedera eum Micinis esse vel eum majoribin; vel cum paribus,vel cum minoribuου ineunda. Et si cum majoribus ineantur,accipiendum potius ab eis auxilium, quam praestandum. ut enim privatus quisque se pede suo metiri debet, ita Rei p. quoque cognita esse sua potentia debet,neq; in communionem bellorum cum illo descendere, qui facultatibus est major. Quotquot enim Respubl. id fecerunt, illae exhaustae, vel etiam ab ipsis foederatis oppressae. Laudandum itaque inter impares foedus patrocinii, ex quo expectatur patrocinium sine respectu reddendi auxilii; Ita Leodienses & Trevirenses cum Gallo patroci nil foedus habent, indeque ortum inter alia Gallorum modernum cum Hispanis bellum, quod in Brabantia in carcere Regis Hispanorum jussu Elector Trevirensis detentus esset. Sed dicat qui fidi Thulter talia foedera a potentiori obtineri posse, utpote ex quibus ad ipsum

nullum venit commodum. R. imo vero com

modum saepὸ magnum. Nam omnibus eorum commoditatibus uti possunt, ut Leo die ninses appositi sunt ad invadendum Belgium Hispanicum. Praeterea cavetur hoc ipso, ne hostis assertis his minoribus fiat tanto potentior. In his autem cum potentioribus foederibus id quoque observandum, juxta s. 9, ut si

228쪽

plures sint potentiores sirini, omnium hic ratio habeatur. Quod bene a Republ. Geneven si observatum, quae exigua cum sit, tres potentes habet vicinos, Regem Galliae, Ducem Sabaudiae & Helvetios . illa omnium habet rationem, sicque optime contra eos se tuetur, liscet minimas habeat opes. Si enim Sabaudus ingruat, Gallus auxilium fert, vel contra, quia

possessionem ejus Reipubl. sibi invident : Si

etiam uterque contra illam conspirant, Helvitii sese opponunt, metuentes tam potentes duos dominos in viscera fere recippre sim Coeterum i n accipiendis ex faedere auxiliis, praesertim militaribus,caute esse agendum dixiamus g. II. & I. quidem nunquam debes reciapi auxilium, quod Falidius sit illis, qui juvantur. Ratio est rei hujus tr. Quia ad robur Reipubl. & Majestatem facit, ut nobis potiusquam aliis fidere debeamus. 2. Ouia si illi,

qui mittunt auxilium, male Reipuul. velint, opprimere eam possunt, nisi suificiens sit ad vim auxiliorum propulsandam . Igitur in tantum auxilia recipi debent, ut illis juvari non subverti possint, qui recipiunt, multitu- loque auxiliorum in has leges astringenda , ut metum tantum hostibus , non etiam nobis

inferat .

2. Nunquam summa rei auxilio faederatorum permitten . Si enim summa Reipubl. alte-

xi permittatur,transferri in eum videtux Maje- stas,

ii 3 Lib. I. c. M. De Foederibuae,

229쪽

eorumque ores ratione. fias. Dissidere magnum in Republ. bonum est, & quisque in tuendis suis majorem debet

habere rationem. Nisi tamen extrema ad id cogat necessitas, quae etiam contra hoc praece

pium agere oompellit. Ita Belgae invalidi ab initio bellorum ipsi summam rerum suarum. permiserunt Anglis; sed id successu non optimo. Adde quod isto exemplo non standum rIn extremis enim non tam ratio obtinet,quam necessitas , & conclamata valetudine Medici nonnunquam desperatis medicamentis aegrorum permittunt vitam. 3. Non nisi urgente admodum necessitate auxilia admittenda. Nihil enim periculosius externis auxiliis: I. Quia cum contem tu agunt eorum, qui advocarunt. a. Nolunt legi inbus obstricti esse illis, quae in illa obtinent Republ. 3. Possunt per submissa auxilia alteri quoque parti exteri principes auxiliari. Dissiculter etiam ejiciuntur regno. Nimi, Tum turpius ejicitur quam non admittitur hospes. s. Dissiculter his auxiliis solet satisfri. Quae ut i ntelligantur, consideranda Rmanorum in promovendo imperio astu LIH os

quia primo inter se gentes committebant, post uni earum auxilia ferebant, sicque ab illis alii beneficiis, alii armis victi, ut testatue A usTINus , beneficiis foederati, armis hosti facile potentia Romanorum subvertebantur,& his fractis foederati ob id beneficium quatin servitute tenebantur. Κ 3 4.Vei

230쪽

Lib. r.em. De Foederibis, 22o4. Denique causae potius praecidi malorum, minime autem omnium ad tollenda dome. Dica mala, civilium inquam bellorum motus, foederatorum auxilia debent invocari. Promptissima enim tum insidiarum offertur occa.

sto: Ab non ignavis autem occasio de factum coniungi solent. Diximus quoque f. tr. si cum paribus sirinis foedera ineantur, quod ad eadem pariter adstringi debeant. parium enim par esse debet ratio, qnod ubi fit, ex pluribus Rebus pubi. unum quali constituitur imperium, cujus rei exemplum in Belgio, cujus Provinciae Reis derum beneficio in unum quasi coaluΦre corispus, videre est. Quod etiam Helveriorum pa, si nobis repraesentant. Talia autem foederacoeteris validiora sunt, qui aut amicitiae illae

durabiliores esse se eundum SENECAM Censenis tur, quae inter pares contrahuntur, ita foedera quoque, quae amicitiae quaedasn Rerum publ. sunt: minime etia periculosae, quia omnes pamres, nec ergo metuenda est alterius potentia. Rationem vero horum foederum consistere an eo diximus, I. I 3. ut instituatur commune

foederatorum collegium , qui & commune

foederatorum tueantur, nec tamen privatum

singulorum negligant. Nempe in ejusmodi foederibus duplex bonum consideraridum, bonum publicum singulorum, si bonum omni-

SEARCH

MENU NAVIGATION