Institutionum politicarum libri duo, conscripti a Marco Zuerio Boxhornio accessit explanatio ab eodem auctore profecta, nunc ab interitu vindicata

발행: 1665년

분량: 565페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

eorumque disersa ratisne,Auplex quasi rerum collegium. ItaBelgae eon. foederati, qui ex diversis provinciis coalue re, duplices habent ordines, alios Provincia rum suarum singularum, alios omnium. Atq; omnium sunt generales, qui vocantur,ordines& consiliarii status. Quia autem per poten

tiam horum status Reipubl. immutari possit, potestas illoru legibus foederis circumleripta est, ut si quid in findere desit, tune ad singularum provinciarum ordines recurratur.

Cum inferioribus denique etiam iniri diximus M. I . foedera, non facile tamen cum in indigentibus , quia onerosa esse solent, nisi utiliis talis causa, quae in propulsando vel sistendo communi hoste versatur. Sie Angli & Galli ab initio bellorum Belgicorum foedus cum his provinciis licet exiguis iniEre, quia videbant si Hispanns illis potiretur, eum & propinquio rem sibi, & potentiorem futurum. Eadem

de causa Romani cum Batavis foedus tam aris istum contraxerunt, ut etiam Fratres P. Rom. dicerentur, in infer t. ant. Grui. LXXIIIJ. αr3. quia illorum maxima opera erat, ad coercendas superiorum Germanorum in

Galliam cxcursiones. ordines etiam Belgii cum Emb danis,licet longe inferioribus in Ae dere sunt,metu, ne ab illa parte aliquid mali ex imperio ingruat.

232쪽

a II Lib. ne. II. De Foederibus, na, quaedam tempori a ricta. AE erna, quo is rum causa est perpetua. Cum enim inter Reinrumptibi. fundamenta etiam sint foedera, quam stabilis est Respubl. tam stabile foedus esse debet. Unde formula apud Romanos: cum Coelo & Terra duratura semper pax esto. In-oerim foedera haec ex certis rationibus immutari possunt. Ita Belgae cum Anglis& Gallis ab initio foedus ad omnia simul agenda inierant. Modo vero aeternum quidem amicitiae foedus cum iisdem habent, non vero respectu armorum pariter inferendorum. Communi tamen consensu debent dissolvi, cum nec privatorum contractus sine consensu utriusquerariis dissolvi possit.

Diximus s. I6. Foedera sancte iniri, re ea-ium I deserio obse sari debere. Solennia enim requiruntur ad ea, quae debent obtervari, quia diversa apud diversas gentes in foederibus ineundis observata. Apud RomanosPorca caede is

hatur, quo significatum, optare illos, ut aequὸ iis mactetur, qui primus fidem fefelleritii dexterarum insertione ea firmarunt, adclum animorum indicandum. Quidam ruinem sibi eliciebant, deque eo vin O mi X-γo bibebant, Fides vero illa, quae in indis foederibus requiritur, constans esset, & perpetua,ves exempli cause,qui enimi in eam peccavit, imposterum ei non cre- . Itaque etiam Haereticis data sΗ e Gova-

233쪽

eorumque disersa ratἰone. xi debet. Fides enim est vinculum Reipubl. quo soluto, Rempubl. quoque di sibi vi necesse

est. Nullus itaque praetextus tanti putandus est, ut fides ob ipsum falli debeat. Frustra igitur quaeritur: an Haereticis data fides sit servandat si enim turpe est servare ; turpius est dedisse; si bonum fuit dare fidem, cur non itidem boniam sit eandem servare ὶ Proponenda itaque potius quaestio eo modo erat: Αn Issaeis

retico fides sit danda 8 Ubi enim fidem servare

turpe,eadem non est danda.

Diximus β. 38. ob lesia priFatorum eo mismissa rumpi foedera aut turbari non oporte re. In tanta nimirum privatorum multitudine a bellua multorum capitum Dei Iὸ aliquid committitur,quod adversus foedus sit, propter quod tamen foedus -minime solvendum est. Respubl. enim ut eorpus humanum est, in qu saepὰ unum membrum assicitur, nec tamen tota perit compages & dissolvitur. Ad hane vero rem inventum est jusRepressaliorum, quo iure si injuriae inter privatos ortae, illis qui laeti sunt, potestas fit,injuriam suam privatis a romis ac rationibus ulcisci. Ita & non ita pdem Anglis quibusdam aBelgis laesis, ne foediis solveretur, Angli illi a Rege potestatem acceperunt privatim ulciscendi. Quippe Foederunomnium proprium est, ut & sngulorum & simul communem omnium propositam sibi ha beant utilitatem. Foedus

234쪽

rib. I. e. II. De Foederilsu, consideratur, vel ut ineundum, vel ut iam iniistum. In ineundo proposita sui ipfius cuique utilitas esse debet, sed postquam initum, tum foederatorum Omnium magis quam sui habenda rati n.

f. I'. Afferit imus, ad praevenienda bellorum & motuum semina perbis apertis es planis foedera esse concipienis. Proverbium est: minimum non curat Praetor, sed tamen in Republ. est attendendum , adeo ut etiam syllabat& verba nonnunquam ludi filent eos, qui ad ea non attendunt. Sic in duodecennali foedere cum Hispano, cum Belgae requirerent, ut eos pro liberis Rex agnosceret, rescriptum, Regem cum iis Tanquam cum liberis acturum: eis lapso foederis tempore, ne videretur juri in eos Tenunciasse, particulam Tanquam dixerunt

ejus I Cti non est e veritatis, sed similitudinis. Evolvi itaque omnia & singula debent, expli-eatioque illorum peti.Si vero cirea interpretationem aliquae oriantur controversiae, ex fine

decidi debent. Ut enim in jure nou singuli casus sunt decisi, sed in reliquis decidendis ad finem legis & rationem decisionis in uno ob aservatam attenditur, ita in foederibus illa, quae non existunt, ex exstantium ratione sunt ἀefinienda ε

235쪽

rabr. e.υ.Dejure belli, de bellaram admin. ars

CAPUT XII.

srandorima recta atque cauta

6. I.

Cum plurimi Principes ac populi

sint, qui hostes esse malint, quam amici aut foederati, quomodo eorum conatus adversus Rempublicam sistendi, profligandique sint,jam videndum nobis: justo autem bello & justi belli

cauta administratione id obtinetur po tissimum. Adeo ut duo nobis hic veniant expendenda imprimis. I. Ea qua Inris. l I. Ea qua prudentiae sunt, an in dictione & administratione bellorum y. 2. Acm quidem omne bellu pmittit,jure enim naturae necessaria; jure genti M, ea, quae singulorum & omnium iure civili etiam sua cuique, si pta & negata sint,vi armorum repere licet, quandoque & aliena. s.a. Neq; tamen sussciat,ut e

236쪽

'M6 Lib. i. e. ra. De iure sessi, de bellorum, ne bella omnia justa sint nisi etiam necessaria sint. Non igitur iustum est id

fellam , cujAs justa tantum causa, sed quo ustum pariter ae necessarium. Est autem necessarium & justum, cum alia ratione jus nostrum nobis non possu

mus vindicare.

4. Igitur justitia bellorum , ad

tria fere capita revocatur suprem ..

I. Ad defessionem sui & aliorum,.quibus ea ex foedere aut naturi aut gentium lege debetur. Il. Ad exactionem ejus aut vendicationem, quod nostrum aut nostri juris est.. IIL Denique ad poenam, qua ob laesam Imperii nostri Majestatem vel ob laesas subditorum Nostrorum fortunas, bello indicto alii alios veluti supplicio publico punimus. s. et Defensio iraque est, qua adversus

e natus. ac vim aliorum no-

-' ' γιβnquam gentium omniumma quadam ac necessaria lege Exactio sive juris nostri,sive , vindicatio est, uua agimus

237쪽

repetundarum,& quae nobis nostrisque ablata, vel cum deberentur, non praestita sunt, bello reposcimus. Poena deonique est , qua violatam 'majestatem Imperii, attritas subditorum fortunas, violata gentium jura, bello, velut justa ultione vindicamus.

g. 6. D f so publica sprivata multum differunt. Pravata juris momentanei est, & absente judice tantum permissa, ad cujus autoritatem privato homini alias est provocandum. Publica vero durat, vanid tu bellum,& alter alterius judicium,quam suum subire necesse non habet. Priυata etiam defensio tum demum justa est, si praecesserit alterius aggressio de de secto. Piabli,ca autem defensio etiam justa est ante alterius aggressionem, & de futuro, ut sta dixerim. Unde colligitur, justam in indictionem belli censeri no tantum adversum irrumpentes, sed etiam irrupturos. Et minat bellorum ac apparatus in ter alios justum faciunt bellum eorum,

238쪽

qui ob metum, ex minis& apparatu alio otum, sine bello securi esse non potu

erunt.

6.I. Neq; miniis justum est bellum,

quod ex titulo exactionis nascitur dum ea, quae nostra tantum sunt,aut quae nostra pariter de omnium sunt, & quae alioena licet, tamen ex foederis aut humanae societatis lege etiam ad nos pertinent, bello repetimus.

6.8. Itaque invadendi tantum aut acquirendi alterius Imperii, aut nostri augendi causa, bellum non debet adoministrari. fg. 9. Caetersim bellum ex justissimis illis causis natum , justissimum Censeri debet, quam diu geritur,etiamsi ablata

aut negata, quorum causa indictum bellum est, in manus nostras,aut in po testatem nostram, vi armorum sint rein dacta,idque ob rationes gravissimas.

l. Quia in delicto, quo noxa illata est,

sublata noxa,virtute ac felicitate eorum, qui bellum indixerunt, nondum . subla-

239쪽

a in ν. recta ais cauta ratione. 229

sublata ereditur eorum poena, qui ante bellum noxam intulerunt. Il. Quia, qui semel 'Reipublicae nostrae nocuit, prudenter creditur adhuc nociturus, atque ob noxam primo illatam tamdiu jure bello licet instare, donec ita pitriotae sint ejus vires ac debellatae,ut, etiamsi velit, non possit nobis in posterum nocere. Ob quas etiam rationes ljure ejusmodi bella etiam in posteros exten

duntur.

6. Io. Interest tamen se eietatis humanae bella finiri aliquando, itaque, ut Tacitus loquitur, ultioni modum esse aliquando, dum satis sit consultum, satis autem consultum erit, ubi securitate Reipublicae nune ad versum eos, quibus. cum bello fuimus impliciti, satis erit prospectum. . . f. u. poenae Vero titulus, quo subinde bella diximus iniri, in eo persequen do consistit, quod non nisi damno alis teri per bellum inflicto resarciri aut reparari. Nam aliae res abl

240쪽

23 o I ib. I. e. tr. Do iure belli, de bellorum negatae tradi ves restitui possunt, in quibus exactio nimirum habet locum, res velo aliae sun r quae restitui non poDsiint, in quibus locus est poenae, quae per 'bella infertur,inter qua, numerari possunt jus violatae Legationis, aliaque Omnia quibus verbo aut facto in Princiapum aut Rerum publicarum majesta.

tem peccatu o.

6 Ir. Interim non ob omnia ejuscemodi bella gerenda, sed gravissima

tantum. Nam extremis demum malis extrema remedia veniunt applieanda. Adeo ut quaedam aliis poenis, quae

dam bello sint persequendar nam ma- gnum aut majus delictum addit hie aliquid, aut demit indicti belli aquitati. Itaque piosequi bello licet delicta in jus naturari jus gentium, & majestatem, adeo quidem. ut jura gentium in aliis gentibus violara quivis Magistra A ltus supremi & Principes belli jure possint vindicare. S.IJ. Nam supremi isti Magistratus

SEARCH

MENU NAVIGATION