Institutionum politicarum libri duo, conscripti a Marco Zuerio Boxhornio accessit explanatio ab eodem auctore profecta, nunc ab interitu vindicata

발행: 1665년

분량: 565페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

administr. recta atque eauta ratione. 2II non puniuntur, ne continua sit severitas. Pra terea extremis tantum malis extrema remedia sunt adhibenda. Bellum vero extremum est remedium, ideo non nisi extremis malis est ac4 commodandum. Interest itaque Rei p. quaedam dissimulari, quaedam bello vindicari, quod didriim est Sosipatris Antiqui sapientis. Nimirum quod de alia materia dixit ΤΑC. l. . . .es spreta exolescunt, si irascare, agnita videntur. Id etiam minoribus peccatis accommodari potest. Proportio itaque debet esse intexpoenam & peccatum, ideo dicebamus,quaedam belli poenis, quaedam levioribus poenis vindicanda. Duplices namque poenae publicae: Bed ii,& illae, quae sunt loco belli;'imo quibus saepabellum avertitur, ut satisfactio, agnitio culpae, multa pecuniaria. Ita Romani saepῆ passi sunt sibi satisfieri pro injuriis, multatione agro rum &c. quando injuriae erant leves, & belli

impensae metuebantur. Hanc autem poei)arum diversitatem optimὸ adumbraruntRomani illo ritu, quo COSS. fasces & secures praelatae. Per secures enim vitae poenae, per fasces corporis fustigatio indicabatur. Atrocissima ergo delicta tantum bello puniri oportet. Cujus rei ratio est i. ex jur , quia poena delicto debet esse adaequata. Atrox autem poena bellum est. 2. Politica, quia praemium victoriae debet compentare impensas

262쪽

xset Lib. r. e.D. De Jure bes,de bestorum

malὸ tractari. Quae autem possit esse pro- proportio inter leve peccatum & tot mala, quae in bello perpetrantur Z Quam in rem tapῆ pe catum a Romanis, ciui etiam ob nulla delicta bella inferebant. Hinc Mithridates apud Iu.εTiN I. 38. c. o. dicit, eos non delicta Regum ted vires & Maiestatem insequi. Rem ergo de istis

demq; vetus bellandi causa proferendi imperii εe divitiarum cupido. Atrocissima autem delicta sunt, quae contra Maiestatem committunatur. Quod enim in privatis est fama, id in publico Majestas, nihil ergo ei detrahi debet, vel si detrahatur,graviter est puniendum. Eod. f. diximus bello vindicanda esse pecea is a in jura naturae, gentium & jus majestatis,& quidem non tantu ea quae nobis, sed & quae alus nocuere. Naturae quippe ratio ab omniabus haberi debet, qu ia juri huic tuendo quia libet natus est ;'Praecipuὸ autem Princeps, qui facultatem etiam tuendi habet. Ideo sues Magistratibus bello etiam in alienis delicta

in jus naturae gentiumque puniri debent. Belista enim non tam ex jurisdictione civili, sed ex naturae & gentium profluxerunt. Supremi Magistratus juxta g. II. dupliciter conssiderandi, vel quatenus suis imperant, in ex eo exercent iurisdictionem in suos , vel vatemis nemini parent. Ex hoc generali au tem possunt etiam in aliena dest dere. Qua

263쪽

admini'. recta at . cauta ratione. III re enim j iasta Alexandri bella existimantur adversiis illas gentes, quae nunquam eum laese rantΤQuia pleraeque i star gentes alienae erant a cultu humanitatis & sensu sorietatis humana; egit ergo illorum causam, qui ab i liis opprimebantur. In fabulis etia laudatur Hercules, quod Antaeum,Diomedem allosq; adversiis jus gentium & humanitatis peccantes puniverit, licet ilium non laeserant. Laudaturq; a Seneca, quod

orbem terrarum pererratat, no ut concupisceret aliena imperia, sed ut innocentes a Tyrannorum liberaret potestate I debens. e. s. Sequitur ergo,justa bella esse,quibus ilii juvantur,qui oppressi sunt tyrannide aliorum. Initio rerum ex hoc jure societas constituta est. Cum enim qu dam gentes nollent accipere leges societatis, aliae gentes contra illas foediri iniere. Ex hoc etiam jure adversus piratas cuilibet bellum gerere licet. Aliter vero privato fit jure, ex quo,si quis peccar,& in alienum agrum confugit, ille, qui laesus est, ab ipso, persequi eum non potest. Diximus f. id ingulorum aut unius aut paucorum culpam publicam fieri, Se propter eam

publicam belli poenam imponi non debere. Saepὰ enim unus sepe pauci in aliqua Re p. adversus alienam Rempubl. peccant. Quaeritur ergo an ob id bellum sit inferendum y Et diximus, quod non, si id fiat insciis magistratibus di coeteris civibus, aut propter inopiam po-

264쪽

r Lib. r. e. ra. Dejure belli, de berorum

tentiae impedire non valentibus. Cujus juris aecat: tarem apud LivIuri l 7. ostendunt Locri dum defectionem suam non publico factam esse consilio Romanis probant. Et iterum a iid eundem LI viti, Magnetes I 3s. e.3I. Nulla enim civit. s est, quae non malos etiam cive, habeat ut autem Pater propter Filium , Dominus propter semum non punitur, ita neo Respubl. propter delusia quorundam bello debet infestari. Quomodo autem laesis satis fet Deditione ves poena domi inflicta. Deditio frequens in Graecia potissimum antiquiistus usurpata eorum Civium, qui peccaverant, si essent noti,vel si autores inii triaru latebant, sorte quidam ad deditionem ieehi. Nonnunquam tamen poena domi infligitur. Necessὲ-rio enim delicto poena debetur, & ut major belli in publicum poena praeveniatur,debet misnor privaris ins gi. Privatorum enim delicta publico saepὸ nocere solent. Ita etiam nunc in obsidionibus observatiir,nt, si qui usi fuerint vetitis armis, vel aliquid adversus militiae leges admiserint, ubi post ad deditionem compelluntur, durioribus conditionibus pax ob id ipsum concedatur ἴ aliter autem agetur si connet Magistratibus de privatorum delicto, nee tamen illud impediant, quamquam possint. Recte C1cpRo in PisoNEΜ f io. sesq Consul Rempubl. ipse turbare creditur, qui eam tur,

bluentis privatorum orationibus turbari permit

265쪽

administr. ,rem au eauta ratione. 213 mittit. Unde etiam est, quod si Domino juisbe n te servus quem interficiar, Dominus quoq; caedis teneatur. Ita si Magistratui constat de

privatorum injuriis , bellum juste inferri potis est. Ex hoc jure,quicquid Reges delirant Pleis ctuntur Achivi. Ex hoc jure delicta quoque

singulorum universitati imputantur, qHia u num est universitatis corpus, dc omnium unus

consensus esse eensetur;& licet fortassis quidam privatorum resistere velint injuriis suo, um in alios, & ob inopiam solentiae eas impedire non possint; iuste tamen om n bus bellum infertur. Ad naturam enim bellorum imprimis attendendum, & ex hac de injustitia eorum decernendum. In privatis judiciis nocentes ab innocentibus separari possunt; in bello autem nec causa nec defensio ob multitudinem personarum distingui potest. In g. i6. diximus, prudentiae esse, expende re, an intersit rei p. ius suum persequi, vel non. Nam alterum saepὸ prae altero reipub. expedit. Huius rei ratio est, quod remedia nonnunquam inalis ipsis sunt deteriora, quia illis mala augentur. Tarda propterea sunt remedia bellorum, tenendumque hac in parte,quod in genere clixit TAC. in segri .es. de remediis: Natu ra infirmitatis humanae tardiora sunt remem dia quam mala, ut corpora lente augescunt, cito extinguuntur. Dubia etiam sunt,quam inobrem Ro*ubi .periculo non exponenda ,su

266쪽

136 Lib. r. e. u. Dejure belli,de Milorum

tuosa quoque, quia bella sine expensis e

non possunt; noxia, quia Utraque pars noxam

aliquam in bello refert. Aliud itaque est,hahere jus quod persequi postas, aliud persequi jus, quod habes. interest saepe Reipubl. non statim jus fusi persequi, seipsum enim evertit,

ac punit,qui praevenit rerum occasiones. Cum enim jus constituat actiones aequas, oecasio certe est, quae felices constituat Prudenter go, si non juste Tiberius, qui quo magis ex occasione proceribus Romanis noceret, recondeis bat in animo receptas injurias apud TAC. l. i. A. e. ρ fa Et id exemplo Libonis maxime manifestu in fuit apuἡ eundem i. a.& SvETON. in Tiber c. a Nec ideo tamen minus justa bella sunt , si executio eorum non liti differatur. Nam cauissa publica tam sterna est, quam ipsa Respubl. In publicis ergo praetensionibus non datur longi temporis praescriptao,'nod otiam in E clesialii c. s rebus observatur in re Canonico; liget enim quid negligent a sacerdotum deperindatur, id ramen niti l rebus Ecclesiae praejudicat praecipia e ubi de jure E esiae in aliquam

rem agit r.

Abstinendum ab iis bellis diximns g. l . quae male g sta mari uni malum, bene gesta modicum bonum prae se ferunt. Suprema enim lex prudentia bellicae est, futura ante facta considerare, ne facti Postea poeniteat. Cogitandum, ita-

267쪽

administri recta au eauta ratione. 267 itaque, quid domi evenirer, dum nos exter. . na sequimur bella. Saepe enim motus interim domesticus exortus, id in causa fuit, quod Augustus & Tiberius Blitanniam intactam voluerint,apud TAC. in Agrici cap.II. quia domi res non dii ben8 confirmata,& plures erant, qui affectabant imperium 3 periculosum ergo

erat, relinquere caput rerum. Coris derandum

etiam, quid foris futurum, ne, dum uni inferiis miis bellum, nobis plures alii inferant, & videndum, num ob ellempla rei antea male gestae nunc idem nobis eventus metuendus sit. De C. Caesare ait ΤAC. Agric. I cit . eum de intranda Britannia agitasse satis constat, ni ingentes adversus Germaniam conatus irriti fuissent. Praeterea nil frustra agendum est in Republ. ex quo exiguum commodum cum periculo conjunebim. Ideo Tiberius apud TAC. l. 7. M. cap. M s. dicit, se non esseAvidum offensionum, praecipue inanium & irritarum, i. e. illariim, eX quibus exiguum commodii in publicum cum magna sua invidia & infamia procuratur. Diximus M. is . optimam esse occasione betoli inferendi, cum vitiis hostium uti possumus.

Vid. orat. Muciani ap. TAC. l. a. H. c. 76. IdeΛGalgacus apud TAc. in Agrie. c. 31. g. 2. de R.

manis dicit : quod vitia hostium in exercitus sui gloriam convertant ue Vitiis autem hostium

uti, est opprimere hostes arrepta ex eorum malis Occasione. - Quae res tanti momenti est, ut

268쪽

138 Lib. t. e. D. Dejure belli, de berorum

Pop. Romanus sepe excitarit quosdam , ut vitia inter hostes excitarent, ut ii, excitatis uti spossent. Maxima itaque virtus & felicitas tabello est, posse & scire uti hostilibus vitiis.

Diximus M. 2Ο. Maxima rerum momenta beLIo esse aggredienda. Parcitur enim hac ratione rempori, parcitur militi, itemque impen-ss. optime itaque Caesar in Galliis, quod, ut

ipse testatur, rerum capita semper aggressus fuerit. Ut ergo non omittenda sunt capita regum , ne omnes res pereant, ita pr mo capita aggredienda, ut iis occupatis, coetera acquirantur Si tamen per minora ad majora est perveniendum, necessitas hic ponit legem. Maiora autem ista tributa esse generum, docet f. I.

Diximus g. ra. Unius praelii eassi totam rei μmmam non esse permitiendam. Nimirum eum dubiae sint bellorum vices, & finis, Reipubl. fundamentum autem firmum ac fixum esse conveniat, fixa dubiis non transscribi debent. Itaque in cujus ditione non sunt munitae urbes,& qui totam vim in exercitu habet,ille non facile ad praeIium destendere debetia. Quod in Germaniae his bellis observandum erat. Belgae sane pro arcano Dominationis id habent,ne unquam praelio decernant, & unicum fere tantum eorum praelium sub Mauritici Flandri cum memoratur, in quo ipso tantum in

consilio imprudentiae fui quantum in eventu in feli-

269쪽

administri recta a g eausa ratione. Felicitatis. Si tamen praelio si decernendum, dimidia exercitus pars extra aleam praelii ha

beri debet, ad seeuritatem & subsidium illorum,quae praesto committuntur, quae copiae demeseerse Gallis dicuntur. Romanorum in Germania fortuna eo potissimum adjuta, quod

Germani omnium rerum summam in unum conferebant praelium , cum contrarium Ro mani facerent.

De Imperatore militiae M. et . duo diximus I. quod consilio potius agere debeat , quim manu, quod nomen ipsum indicat Imperatoris, quod imperare potius agenda, quam ipse agere debeat. Discrimen quoque in eo est maximum,quia in unius Imperatoris capi te rertim summa saepe & omnium salus laborat.

Extat apud CuRT. p. c. s. Oratio, qua exercitus

nomine Craterus Alexandrum hortatur, ut sitabi parcat, ne se periculis offerat. Praetereae

nulla est ejus rei necessitas, quia manu milites omnia perficere possunt: si tamen socors est miles, propter exemplum Imperatori proelium est Ineundum. r. Quod bbera potius quam Iimilibus mandatorum astricta uti debeat auis roritate. ut enim ineerti sunt belli casus, ita sunt incerta ejus consilia, ideo certa consilia man8atis non possunt defimri, quae prudentissimh ex oblato casu capiuntur. Praeserti nautem in marinis & navalibus bellis id

servandum, quanto in mari longὸ incerti

270쪽

gis &inexpectati casus offeruntur quam in ter. ra Experti id Batavi sapius, qui dum certa mandata dant , pilis eidem be-nὸ gerendae rei occasionem praeripuerunt. Μο-dernus tamen Martinus Tromptus liberiorem habet in mari imperandi vim. Hispani etiam adversus Belgas saepe gerendae rei amisere occasionem , dum ex Hispania licentiam eXpectant. Et sane plus etiam utilitatis habet Respubl. ex eo, si Imperator pro sua agat autoritate. Qui enim ex autoritata sua agit, plura a git,quam ille,qui ex mandato, quia hic id tam tum curat, ut mandatum expleat. Ille vero omnia sibi agenda putat, quo operam suam Reipubl. prober. Limes ergo mandati saepὸ est limes prudentiae & industriae. Interest tamen,ut in summis rebus habeatur ratio manis dati, quae ii in minoribus expectantur, OccasIones rerum elabuntur.

Diximus I. a 6. disciplinam militarem quam matrem & nutricem Triumphorum

micis & adversus hostes esse institutam. Pro amicis, ne scilic. insolentius agat miles, dum per pacatos & sociales agros ac provincias ducitur. Ad quod attendere boni Imperatoris esse PLINius observavit, ubi iter Trajani cum itinere Dominationi confert in Paneg r. cap. 2ο. Adversus hostes, quia his tanto. magis nocetur, quo majori ordine omnia apud nos perin

SEARCH

MENU NAVIGATION