Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1798년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

64 PAULLUS

minime ei mos fuisset occultandi nomen suum in iis , quae emittebat ; non facile ceteris communicasset , quae inveniebat ; aequo. recusasset liberalissimas conditiones, quae a magnis Regibus , & ab Iacobo praesertim I. Britanniae Rege ei oblatae fuerunt, si Italiam deseruisset, quod videre jam debebat , ubi invidia esset habitatura . Magnum profecto erat ubique ejus nomen. magna opinio doctrinae, ac praesertim apud Batavos , Scolos , Gallos atque Britannos .

Ex Scotis unus mathematicarum scientia clarus, nomine Alexander Andersonius , cum anno MDCX v. litteras ad eum dedisset, ait sa lis Se mirari non posse, quod in maximis occupationibus rerum publicarum in sinu matheseos conquiesceret, implexos quantum

Dis nodos subtili mentis acie dissolveret, O tractatum do recognitione aequalionum confecisset, quod avidissime expecZabatur . Illo ipso anno, cum Parisiis prodiissent Ander sonii ipsius opera , hisce verbis inscripta;

AIT io AOPIA pro Zetetiso Apolloniani Prois lGnatis , a se jam pridem edito in supplemento Apollonii redidi uti, O ad angularium

72쪽

S A R P I U s. 6ssectionum analiticem theoremata ΚΑΘ ΑΙ-ΕΩTEPA, a Francisco metae Fonteuensi primum excogitata , jam antea demonstrationibus confirmata opera O studio Alexandri Ande monti Scoti, in haec scripta tot addidit de ino Sarpius , ut ex iis cognoScere possimus in multis lapsum fuisse Andersonium, expeditiori & tutiori via Vietae theo.

remata demonstrasse Sarpium, & in mathematicis rebus adeo se exercuisse, ut Vere

dictum a Galil ejo videatur, nemini illum

hoc doctrinae genere concedere. Attamen parvi adeo sua faciebat , ut nihil ad nos pervenerit Tractatus de recognitione aequa-rionum , quem vel ab adolescentia exaraverirat , cum a Ghetaldo accepisset ineditum ipsa hac de re Vietae opus, aliorumqae Scriptorum , quae tum mathesi, tum physicae illustrandae destinaverat. Et physicam qaidem Sic amabat, ut experimenta habendi nunquam finem secerit, minime reverenS ,

ne non convenire judicaretur suae aetati , suisque muneribus, rerum naturam inquire.

re , ejusque Alictoris sapientiam admirari, eos Stultos appellans, quibus insuavis haec

Vol. XVII. L

73쪽

66 PAULLUS inquisitio videbatur . Ex ipsa naturalium

rerum contemplatione materiem sumpsit Iibelli , quo probavit humanae naturae eos repugnare , qui Deum esse , rebusque humanis ab eo sapientissime consuli negant. Haec litteris mandans fortasse ex se ipso quaerebat, sibi ne tantum, an aliis pararet 8 Ut sibi, admonebat limae taedium . editionis periculum , ac timor ne magis propriae laudi, quam communi utilitati servire videretur . Meminerat enim majore animo honestatis fructum in conscientia , quam in fama reponendum , sicque quod magnificum , reserente alio , fuisset , ipso , qui gesserat, recensente , serme evanescebat. Nee sane nosci posset , qui quantusque vir fuerit , cum relaxandi animi caussa metaphysica . physica, an atomica, mathematica & astronomica tractabat, nisi id multorum testimoniis comprobatum suisset, & nisi ejus adversaria ad nos pervenissent. Sed jam tempus est, ut dicamus de opere, quod diu

in manibus habuit. & per quod maxima

celebritatem sermonis hominum con Secutus

esse videtur. Vel ab iis temporibus, quibas

74쪽

Mantuae commorabatur , quemadmodum a

nonnullis , uti supra docuimus , traditum est , scribere instituerat Tridentini Conci- Ili historiam , M statim ac manus ad opus admovit, undique conquirenda sibi monumenta putavit, quibus insanitas quaestiones, quae in illo conventu agitatae fuerunt, Studia eorum, qui suffragii serundi caussa con- Venerant, artes, quibus sibi viam ad optata impetranda munierunt , ac decreta. quae pro re catholica tulerunt , bono in lumine collocaret tractae cujusdam , 8c fluentis orationis genus adhibens. quod maxime huic scriptioni convenire arbitrabatur. Interdum etiam interposuit conciones & hortationes, sed in his exornandis , non multum artis

adhibuit, quia nihil esse in historia , pura Sc illas tri brevitate dulcius judicabat. Omnino placere, & instruere volebat , quod obtinere se posse putavit . si nihil praetermitte- . retur , nihil redundaret , Si, quibusdam positis , reliqua per se lector facile intelligeret , si conditio temporum, illa quidem miserrima ob exortas haereses, morum cor

ruptelam , & inimicitiis incensas contentio-

75쪽

63 PAULLUS nes, si status Reipublicae & imperantium

variae Voluntates noscerentur . & h.ec omnia sponte sua fluerent, ut non in alie

num , sed in suum immigrasse locum vide. rentur . Vir sane doctus Mablius, qui describenda historia , deque historicis tum veteribus, tum recenti Orthus , severe ac libere de iis judicans, librum conscripsit, ait ordine, iisque , quas diximus , virtutibus Sarvipii opus persectum . expletumque omnibus suis numeris Ec partibus esse, ut non dubitet illud tanquam exemplar ad imitandum proponere. Prorsus contendit quae de scri-henda historia praecepta tradidit Lucianus, de illud praesertim , ut loco dicatur , ti modo . hoc est quemadmodum , N. quo animo

factum sit, quidque evenerit, eventurumque esset , ab eo Servata fuisse . Perspicuum tamen est , quae in vituperationem transferri potuerunt ab co studiose nimium

quaesita suisse , quamvis nonnulla ne inciderint quidem , aut ita tenuiter inciderint, Ut non essent necessaria dictu . Ad id de decretis promulgatis ita loquitur , quasi nodum in scirpo quaerere illi unice proposi-

76쪽

tum fuisset , neque omnino crederet illam concordiam 9 conspirationem Patrum pro pense ac divinitus fuisse faelam ad malas consuetudines extirpandas & ad sanctiora dogmata confirmanda. Neque ii sunt audiendi , qui in dubium revocant, num hujusce operis effector ille suerit, quorum error multis argumentis conVinci posset, ni si extaret codex, haud multis ab hinc annis sorte fortuna detectus, manu Francisci Fanetani, quo amanuenSi utebatur Sarpius , exaratus , eum additamentis Si emendationibus quibusdam manu ipsius Sarpit scriptis. qui codex omni ex parte consonat, si titulum libri excipias , editioni , quae illius

facta est Londini an. ΜDCXIX. a Ioanne Billio Regio typographo. ΝΟ n minus errant, qui hoc opus suscepisse Sarpium ajunt Paulliani interdicti caussa, ut per illud ulcisci posset illatas a Pontifice Reipublicae suae

injurias, cum satis constare videatur plure Sannos antea ab illo susceptum fuisse. Non aeque compertum est qua ratione illud ad Britannos pervenerit, nisi dicere velimus infi-

delitate id iactum Marci Antonii de Dominis,

77쪽

qui eo tempore, quo erat Spalati Episco pus , exemplar hujus historiae , quam ei legendam dederat Sarpius , clam sibi comparaverat. Ausus postea libidines suas , quas fronte & supercilio , non pudore & temperantia contegerat , palam facere usque eo , ut nuntium remiserit catholicae religioni, ni .hil antiquius habuit , quam ut in VulguS e deretur illud opus, cui titulum Sc epistolam sane impudentissimam ad Iacobum I. Britanniae Regem praeposuit, quibus aperuit . qui essent de rebus catholicis , & quam alieni a veritate animi sui sensus. Vehementer id displicuit Sarpio , ut soleret Sae

pe de eo cum familiaribus queri ' , haud

D Ipso se rogante, has ad de Dominis litteras deis dit Fulgentius Micantius. Reverendissimo Si gnore. Io db a V. S. Reverendiss. questo ti- toto, polchh sebbene si h messo net num et ode' Protestanti, pero sempre te resta neli anima it carattere Sacerdotale & Episcopale, dices non temh voler ispogliarsene . II mio P. Maestro Paolo multo si lagna di tal suo ec

78쪽

rerent ansas ad se calumniandum. Praeter

id erant in historia multa, quae fortasse senior factus improbabat, non quia se ne

cesso, e mollissimo pure , che avendo a V. S. R. prestato da temere ii suo manciscritio deli Istoria det Concilio Τridentino, che guardava con tanta gelosia , ne abbia tirata di essa una copia . e stasene pol abusato non solo tacendo. Ia stampate seneta ii di tui beneplacito , maponendole anco quel titolo impropriissimo, equella dedica tetribile e scandalosa; e cib, co- me fiamo ben inlarmati, per motivo d' inte- ,resse . non gii di onorare I' Autore modesto . Le dico pertanto. Μonsignore, clie queste non sono te vie per acquisiarsi credito, e che ii P. Μ. Paolo ed io non la credevamo tale nemm no nel momento che circa due anni sa venna intem Ia diseretione oua dat la Chiesa di Spala. tro da let governata, e tu letto successivamea. te it Μanifesto che sparse per I' Europa delia sua condotta, ed erronea mani era di pensare .

79쪽

plexisse praeceptum existimaret , ne quid falsi histolicus audeat dicere , ne quid Veri non audeat, sed quia ex narratis rebus saepe odiosa inserebat , quae probrum, atque labem honis creabant. Ea propter de Dominis ipse dubitare se dixit, num Auctor prohaturus esset consilium suum illius edendae, confirmavitque Sarpius dubitationem , cum nemini aperuisset, se opus istud excudisse. Qua de re interrogatus a Condei Principe, qui anno MDCXX. Venetiis erat, reSpondit , non ignorari Romae quis illius audior esset. Et Romani quidem Pontis cis multum intererat non solum hoc tenere , sed etiam invenire, qui eamdem hi Storiam oppugnaret, quod omnium primus

praestitit Philippus Quo ritus , neque multo

post Scipio Henricus Messanensis . Hic autem mutavit sententiam, M ex oppugnatore factus est propugnator, latens sub Caesaris Aquilinii nomine. Horum exemplum alii secuti sunt , sed omnes vicit Siortia Pallavicinius , qui omnes latebras suspicionum , quas de Sarpio Pontificii habebant Dratione non modo eleganti, in qua non

80쪽

s A R P I U S. 73 difficile suit superare adversarium , qui nunquam huic rei studuisse videtur , sed etiam

gravissimis sententiis plena peragrare, eique odium creare sibi proposuit. Utrumque tamen si conseres, similia Saepe narrare cognosces , sed dissimili partium studio cum caussas praesenSionum , & decretor u n ex narratis rebus eliciunt , & judicant de Romanorum Pontificum, & Priticipum consiliis . Ad id multa in lucem profert Pallavi cinias . quae alii , & sortasse Sarpius ipse

occultari voluisset. Dum uterque vero lectorem edocere laborat, qualis fuisset, quis esset graviorum controversiarum Status . doctrina , eruditione , & arte exponendi res reconditiores, impellendique quo vel

let , & unde vellet deducendi judicia hominum, Vincit Sarpius adeo aemulum Suum ,

ut ab eo nil aliud desideres, nisi moderationem , & modestiam in insectandis Sc exagitandis , quae a Concilii dignitate , sancti in lateque abhorrere illi videbantur . Tanto exceptum plausu opus suit ab iis praesertim, qui in Romanos Pontifices non bene anima. ti esse videbantur, ut illo titulo quem illi

SEARCH

MENU NAVIGATION