Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1798년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

apposuerat Auctor, anno post Genevae impressum fuerit eodemque anno Latinam in linguam , & Britannicam converSam, ac postmodum in Germanicam, atque demum in Gallicam semel, iterumque, ac tertio . Dicitur etiam in animo habuisse opus con texere de Canonibus, Se decretis Concilii Τridentini. & ex paucis, quae Super Sunt, hac de re ejus scriptis. conjici posse, ejusdem sententias ab iis minime discrepare, ullplerumque discrepabant ab iis interpretationibus , quas Romana Decuria huic rei de iastinata faciebat . Iam videbatur illa facultas judicandi de iis, quae fiunt more inst,

me est ritulus operis. Det Concilio Tridentinaedi Pietro Soave Polano, quod est anagrammadi Paolo Sarpi Venetiano. Titulus vero ab Anis

ronio de Dominis confictus, hujusmodi fuit . u. toria det Concilio Tridentino, nella quale ει acuoprono illi artifieti delia Corte di Roma. pea impedire che nh la verita de dogmi si palesa se, nε la Reforma det Papato. e delia chioea si tratiane, di Pleus Mave Polano.

82쪽

tutoque majorum , esse in potestate Sarpii, quam ut sibi compararet incredibiles labo.

res susceperat . Non secus vero ac si minuS memoria posset, quae Summa erat in eo , multa in adversaria reserebat, quae magnorum operum designationes videri potue-Tunt , nec Sane tempus invenisset ad illa conficienda , cum quotidie publicae re S Occupatissimum illum haberent. Ex eo colligere potes , quanta occupatione distineretur , quod supersunt adhuc septingentae & amplius allegationes , ut vocantur , quibus in omni controversiae genere aut suae Reipublicae jura defendit, aut saluberrima eidem consilia dedit. Νulla enim res major accidebat, de qua minime consuleretur . Nec sane poterat reperire ex omnibus rebus civilibus caussam, contentionemque majorem, quam de civitate, de libertate, de majest

te principis , 8c ejus juribus, de ambitione

contra leges , deque ordine , honestate , scdignitate conservanda ; ad ejus autem e Gflagitandam sententiam non tam Valebat opinio prudentiae, quam probitatis , cum, nec prece, nec pretio, nec gratia , nec Si

83쪽

multate, a Via recta deduci unquam potuerit . Futura quoque explorabat , ne se insinuarent cum ipsius Reipublicae detrimento . Ex quo faetiim est ut Iesuitae , qui e Venetorum ditione expulsi fuerant caussa Pontificii interdicti, nisi longum poSt tempus redire ad illam minime potuerint. Hinc multarum calumniarum senS atque Origo, quibus vita, ac mors Sarpii lacerata fuit. Tanta libidinum turpitudo suit, tam acerbum odium in illum, ut non defuerint, qui illi opus tribuerent, quod inscribitur Arcana Papatus, quodque qui legat, non solum impie , sed etiam indocte scriptum fuisse cile judicabit. De Romanis Pontificibus implevit quidem volumen , a S. Petro inclinpiens , 8e in Paullum usque R desinens, cujus res gestas pluribus describit , multa , quod fortasse miraberis , in ejus laude ponens . Sunt & alia scripta , quae a Sarpio prodiisse falso asseritur, quorumque indi cena infra subtexemus. Νon deerant enim homines male in Christianam Rempublicam animati, qui , ut suis dictis auctoritatem conciliarent , nomine Sarpit abutebλntur .

84쪽

S A R P I U S. πquasi ex ejus vita , ex ejuSque scriptis in eas ipsas res , quas improbissime Sc faciebant , Sc proferebant , testimonia sumi potuissent . Porro quid in eo videri potuit .

quod non esset ex sanctis Simo more. 8c sanctissima disciplina 8 Omnia religiosi hominis ossicia diligentissime obibat, rem divinam quotidie faciebat, parce , continenter , sobrieque vivebat , gloriam minime appetebat, ac multis prodesse satagebat. Haec traducere. Sc convertere ad increpandam fallaciam hominis, in quo nihil erat simu latum, Summae impudentiae esse mihi videtur . Nec sane frontis integumento ad occultanda tanta vitia , de quibus insimulabatur, tamdiu uti licui Sset. Ipsa mors, quam christiane obivit , quaeque consentanea Vitae fuit, Omnem tollit simulationis suspicionem ; magna enim tum e SSe solet conscientiae vis in utramque partem , ut neque timeant , qui nihil commiserunt , 8c poenam ante oculos habeant, qui peccarint . Ineunte Vere an. MDCXXII. dum erat in Reipublicae tabulario, febri correptus fuit, quam initio contempsit; postea vero cum pluri-

85쪽

mum infirmari vires sentiret, vitae snem sibi adesse divinavit. Nihilo tamen minus , quantum poterat, Reipublicae ossicia sua prae . stabat, multus erat in fundendis ad Deum precibus, tantumque aberat, ut ex eo, quo vinculis familiae adstrictus erat, Iaxari aliquid vellet, ut diligenter omnia illius instituta servaret. Quodam die cum destitutus viribus e curia domum rediisset, ita affatus est collegas suos. Quoniam nihil prae' termisi, quod ad vos solandos pertinere ambitratus sum , restat, ut quae Oficia vobis, dum potui, persolui, eadem mihi tribuatis . Ingravescebat quotidie morbus, utque audivit a medicis desperari de ejus curatione . henedixit Deo, inquiens, id sibi placere , quod ei libuisset, idque se curaturum unice, ut ejuS auxilio, qui reliquae vitae erat actus, bene perageretur. In Ecclesiae Sacramentis suscipiendis illustria fidei, ani mi demissionis, pietatis in Deum atque spei exempla dedit , eratque ei quoddam quasi

pabulum, consideratio, contemplatioque ea rum rerum, quas Christus Iesus passus. Re rat , Sc cum per se legere non posset, ana

86쪽

gnoste utebatur. Extrema, quae pronunciavit, verba haec fuere: esto perpetua , quae omnes interpretati Sunt, quaSi Votum nun cupasset Deo pro constanti selicitate ac prosperitate suae Reipublicae. Decessit autem , cum in Iesu cruci sussi xi imaginem oculos conjiecisset , postridie Id. Ianuarii an. no MDCXXIII. completo nondam primo atque Septuagesimo aetatis anno . Nihil attinet dicere, quot signa benevolentiae aegro dederit Respublica, & quanta doloris ,

cum mortuum audivit. Marmoreum ei monumentum faciendum jussit , quod tamen praestitum minime fuit , cujus rei caussa facilius divinari, quam dici potuit. Diu in ore omnium fuit Sarpit nomen , 8c est adhuc ; quique Venetias accedunt visendi caus. sa admiranda urbis . curiose inquirunt quae sua manu exaraverit scripta, quibus in locis habitare Sc commorari consueverit , Ω quo in loculo ejus cadaver conditum suerit. Profecto si magnos viros doctrina, sama , constantia, animi magnitudine, patriae cha ritate, aliisque virtutibus metimur, perpaucos Sarpit pares , neminem superiorem in-

87쪽

8o AULLUs veniemus , quodque Veneti gloriam ejus magno sibi sore ornamento existimaverint, tantumque ipsi tribuerint, ut decus civita tis , Sc arcem imperii sui appellaverint . non illum solum honestasse, Sed & immortalitate donasse arbitrabimur . Iam si formam corporis noscere cupis, mediocri fuit statura cum apta compositione membrorum ,

nigris oculis , & vividum ingenium prodentibus, suavi colore, densa barba, tantaque macritudine, ut vix credibile Videretur potuisse illum omnem vitae suae cursum in labore corporis, atque in mentis contentiona conficere. Iuvit hoc summa cjus in victu temperantia nam plerumque herbis 8c pomis vescebatur & in non rectos impetus animi frma, atque constans dominatio, ex qua optimae mentis conscientia & tranquillitas existit. OPEM

88쪽

Traitato deli' Interdetto dcc . VeneZia I 6 6. 2ppres.so Roberto Majetti . Amrlatius , qui hoe Osus Callicam in linguam uertit, hoc titulo illud Vaνit: Histo ire da Goavernement de Veianise a

Considerationi sopra Ie Cen ure di Paolo V. S. P. contro la SS. Repubblica di Veueetia ibos. in . appresso Roberto Majetti . Latinam in linguam conversum opus extat in Μonarchia Goliasti. Traitato e resoluetione sopra la validita delle sco- muniche di Giovanni Gersone . Italiae σ Latine editas fuit liber iste Venetiis sine anuo is nomine typographi. Apologia per te oppositioni salte dati' Illustrissimo e Reverondissimo Sig. Cardinale Bellat mino al. li traitati e risolutioni di Gio. Gersone soprala validita delle sco inuniche dei P. Μ. Paolo dili Ordine de' Servi , Venetia Iocis. p. esso Itoberto Μajetti . Risposta dei P. Μ. Ρaolo alia citaetione di portrrsia Roma a render conto delia sua sede. Iucipit: Coram vobis : edita Venetiis est l6o6. Exceptio contra citationem per edictu in Cardinalium Romanorum in causa Veneta. Extat in Vol. II. ioperum Goia ari pag. 48 I.

89쪽

Istoria particolare delle eo se passate tra it Somma Ponte fice Paolo V. e la Serenissima Repubbluca di Veneria negli anni Ioos. I 6o6. e Iso7. di Paolo Sarpi . divisa in libri set te: Lione I 61 . Eodem anno haec historia edita iterum Geneuae fuit, ct in Latinam linguam conversa a Guille lino Aedello Cautabrigiae an. I 626. Ginteam uero in lineciam an . I 628. A melotius ejusdem epitomen feeit, ediditque in libro, qui in , cribitur: Dii Gouuerne ment de Veni se . Consulto dei P. Μ. Paolo Sarpi circa te istantelat te da Roma. percite dulla Repubblica si dasse luogo alla proibitione e soppressione de ' li bri stan pati a suo favore ne ita controversia .

ronae .

Isto: ia de ii Uscocchi scritia da Minuccio Minucci V. sc ovo di Zura coi progressi di quella gente

Istcri det P. Paulo deli' ordine de' Servi sopra i bene fri Ecclesiastici : in Colonia Alpina pres.so P etro Albertino I 67s. I x. opus latine versum a C. GOD Cassi cum hoc titulo, de materiis beneficiariis, seu de beneficiis Ecclesiasti. cia , Prodiit Anae I 62 I. Gallice Amit Iodami Duiliam by Cooste

90쪽

ce. quo anno nescio.

Datiato sopra te immunita Ecclesiastiche. q fodopus Latietum factum ab Augerio Friehelburgio in lucem exiit Lugduni Dataporum ex os tua EI epiriana . Discorso deli origine, forma, leggi ed usa deli 'Us.fiato deli' Inquisitione nella citia e dominio di Venezia dei P. Paolo deli' ordine de' Servi. Τeologo della Serenissima Repubblica r σ3 ρ. ia . Eodem anno hic liber Venetiis impressus fuit; anno vero r6s I. prodiit Roterodami eum hoc titulo : Historia Inquisitionis P. Pauli Veneti, cui adjuncta est consessio Fidei, quam ex Italica lingua Latinam fecit Andi eas Col

De Iurisdictione Serenissimae Reipublicae Venetae in mare Adriaticum epistola Francisci de Ia genuis ad Vincentium Hollandum adversus Iohannem Baptistam Valenzolam dc Laurentium Μotinum Romanum, qui jurisdietionem illam jampridem impugnare ausi sunt: Eleuteropolis I 6r'. Crassus Latinum fecit o s, quod Sarpius

Italicum exarave t.

Decreto aopra la controversia fra' Gesulti e D, ne nicani in torno gli a juti delia divina Gratia . Extat in νolumine m operum Sarpit Vetonae editorum . Diuitiaco by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION