Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1798년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

vit, quod sibi opponi posse putavit, cum

consultus a Senatu, num obtemperandum

esset voluntati Romani Pontificis, qui eripienda ex hominum manibus scripta omnia contendebat, quae pro Republica in illa, de qua diximus, controversia emissa fuerant, confidentissime respondit , nihil in iis inesse , de quo a theologo catholico in divinorum librorum , SS. Patrum operum , & historiae monumentorum lectione exercitato ratio reddi non posset. Ea propter sibi patavit interesse argumentorum Sedes , & tanquam domicilia commonstrare . 8c ea breviter illustrare , explicans quibus terminis Deus ipse circumscripserit jura Ecclesiae,& imperiorum rectorum, quae horum Osficia, quid aequum Sc legitimum, quid non quid concessum , quid usurpatum , quid sit ax Veteri, quid ex noVo more , ex quibus omnibus conficit, judicia Reipublicae fa isse justa Sc legitima, ac propterea laude & imitatione digna quae gesserat ad depellenda pericula , in quae ab interdicto vocata fuerat . Enumerat etiam quot injuriosa imperantibas , eorum securitati, Sc populorum

52쪽

SARPIUS. Astranquillitati contraria effutiverint adversarii. qui dum Romano Pontifici placere Volebant , non modo ei assentationem , sed e Iiam mendacium suum accommodabant, cum

Omnia regna, omniaque bona ejus potestati subjicerent, sitasque disputationes a religiosis ad civiles res transferrent . Demum cum ea , quae in multis Scriptis erant dispersa, ratione &. distributione sub uno ad spei luposuis Set, tantum animi addidit Senatui universo, ut quidvis maluisset, quam de suo jure quidquam remittere , N palam improbare , quae secerat. Tum vero Sarpius ra tu S eSt se non solum praesentibus, sed etiam futuris temporibus consulere posse, si opus magnum scribendum SuScepis Set.

quo omnem Ponti scii. regii , & publici juris materiem complecterctur, cujus rei caussa ex annalium monumentis, & ex Reipublicae commentariis conquisivit quidquid non solum ad usum. civilem M politicum , sed etiam ad memoriam laudum domesticarum , 8c ad illustria prodenda exempla conducere poSSe Videbatur . IIujus operis nihil aliua ad nos pervenit nisi s xlva quaedam, quae

53쪽

Rubricae Paullianae nomine appellatar, qua que in senatiis tabulario diligentissime asin Servatur, quod in omni arte bene gerendae Reipublicae utilissima praecepta, OmnibuS-que temporibus accommodatis Sima conti ne at . Nec Sua modo, Sed & nominatim sapientiorum monita , magna conquisita cura perspicue conscripsit, atque enodata diliganter expoSuit. Quaecunque autem ipse litteris mandabat, multis crant Suspeeta,

nec deerant, qui palam dictitarent, illo vivo . Catholicam religionem diu stare non posse in Venetorum Republica . Fertur etiam admovitum illum fuisse a Caspare Scio p-pio , paullo antequam is pelleretur Venetiis, a Trajano Boccatinio , qui tum erat in illa urbe, strui insidias ipsius vitae, sed sua

fretus conscientia has voces contempSit . Accidit autem II l. Non. Octobris an . MDCVII. ut, cum domum ad vesperam rediret, comitantibus eam Alexandro Malpiero, viro Patricio, aetate ac moribus speciatissimo,& Marino, religioso homine, qui ei famulatum praebebat, circumventus fuerit a quinque sicariis, qui ei plura in lixere vulnera

54쪽

SARPIUS. a

in vultu M in scapulis, ex quibus strata est hami . Aufugerunt ii, quod exanguem

ac mortuum concidisse arbitrabantur, quare cammotus e St adeo Senatus , ut nulla non moestitiae indignationis signa dede-xit. Mandavit ipse Aquas en enti, Spigelio . a itaque medicinae it chirurgiae Magistris . Hi aegroto, perinde ac si salus Reipublicae

in illius vita posita esset, omnem opem CD sarrent . Ferram in os penetraverat, & in eo hae erat , quod vi et sanari posse vul-uus videbatur . Conualait tamen, eumden 1 Te per Vultum , candemque frontem in diuturna a grotationa prae se ferens, usque eo , ut aliorum querelas de tantae crudeli tata Coa 2sceret . Quaerenti tantummodo

A uapcn anti , unde nam tantum facinus r25pand 7 o cum risu i nunt: omnes quidem c tur si ila Cotaurine Curiae faciunt Ips. Von sine praemio fuit curatio. qnam adhibu t Aquapendans . Nam praeter don Rrrenniae S. Marci T Irs creatus fuit. Gratus vero urpiuet in Danna, cat unice tri-b Ce , t , quoa tanto periculo liberatus suis. zz, co in sacello, in quo quotidie Sacrum

55쪽

e perabatur, Votum Vovit cum hae inscriptione : DEO FILIO LIBERATORI , S. ad Principem, quem post Deum colebat . litteras dedit testes gratissimi animi sui pro singulari ejus de salute sua studio , proque recentibus beneficiis ). Duplicavit enim . quod ei persolvebatur stipendium , & locum , ubi tuto habitare posset, in ipso palatio desti

naVit , quod tamen recuSavit, Sperans mitiores in posterum in se fore suos adversarios . Ecce interea novae controversi a.

.s vi ira agetinnio mollissimi doni auinenti

56쪽

s ARPIUS. 49 inter Pontificem , & Rempublicam . Contendebat is, qui eligebantur , Venetiarum Pa

triarchas Romam accedere debere , non so- Ium ut consecrarentur, sed etiam ut peri

Vol. XVII. D

ancora due volte in poco tempo , e finalmen. te per cumulo si h compiaciuta di condiscenoder a credere, ch' io vivo contento delle gratie saltem tu dei quat favore reputandolo io ilmaggiore che potessi rice vere at presente , ne rendo con tutio lo spirito quelle riverenti &assettuose graetie che posso . Doveranno esset queste un testimonio at mondo di quello. ehee verissimo, ciOE che servo per mio debito , con religione e coscienZa, e non per alcunamondana speranta . Μa quanto si aspelta allelodi, colle quali gli h piacluto onorare la mi iumilissima servitii, non riconoscendo in me alcuna buona qualita che te meriti, te ricevo per a vertimento di quello che dourei essere, o per ammonietione di quanto doerti fare : laon. cie cercherb di formarmi secondo it modelloesposto dalla Serenita Vostra in forma di lodi per riuscire Servitore non inutile a quesin Repubblica, ed alI' EE. V V. dcc.

57쪽

ςo PAULLUs e ulu in doctrinae facerent coram Pontis coipso , Sc tardinalium Collegio . Illud prius

concegsum eSt, non autem alterum , cumscripto probasset Sarpius , vel ab antiquissimis temporibus , quorum memoria non ex tat , habuisse Ilem publicam in illud sacerdotium jus , ut a junt , patronatu S , nec con sentaneum huic juri videri, ut electus alterius judicio probaretur . Eodem tempore quaesitum a Sarpio suit . num in iis judiciis, quae de sacris criminum reis personis a Decemvirum collegio serebantur, inter Venire debuisset Patriarchae ipsius Vicarius . Probavit autem in eo, quod pertinet ad civiles res, criminumque vindicationem, Subjici etiam militantes Ecclesiae summo Magistratui, qui personam Principis gerit, non aequo inferioribus , docuitque vel a tem poribus Iustiniani Caesaris hanc potestatem minime exercuisse Antistites, quae si postea iis concessa fuit , non inde confici posse sitis legitimis juribus adeo orbatos Principes fuisse . quin iis uti possent, quoties Reipublicae utilitas M securitas id postulare videatur . Confirmat id ipsum exemplis ex

58쪽

S A R P I U s . s lVenetae historiae monumentis depromptis , quae sic in promtu habcbat, ut nihil inve . niri posset, quod illi esset incognitum . Dimicavit quoque pro imperio Sc potestate Principis, cum in eo unice residere juS contendisset approbandi, vel reprobandi. quod typis committitur . In his quotidianis , assiduis Sc publicis occupationibus vix satis

Otii reperiebat ad sua vetera stulta re coieri da , cumque id ah eo multi peterent. 'l o niam ex Reipublicae caussa gloriogam Victoriarii consecutuS fuerat , ne gravarerclr hi Storiam conscribere illarum rerum Onan um , quae acciderant Ponti scii inter li ai c.r tia, minime recusavit licto quoque onas in se Suscipere. Totum opas septem in libros

divisit, quibus & appendicem addidit ad

eum snem , ut omnes cogno Scerent Sic com positam fuisse controversiam, ut non praeteritam culpam redemisse videretur RespI-blica , sed optimae mentis cogitata enunciare . Vulgatum opus sati anno MDCXX . ab Antonio Pellegrinio Genevae multos post annos , quam illud exaraverat Sarpius, ngnoque plausu ab iis exceptum fuit, qui re-D a

59쪽

sa PAULLUsgiae potestatis vindices se esse gloriabantur . In quo si multum Reipublicae provisum fuisse judicarunt , non satis quidem rationibus suis consuluisse videtur Sarpius , cum non desuerint, qui calamitatem & ne cum illi iterum sint machinati. Detem ii fuerunt antequam quidquam aggredi potuerint . Excubabant enim magistratus pro Salute hominis, perinde ac si ca saluti publicae conjuncta esset, ac prudenS et con Si lium dederunt , ne quemquam ad se admitteret , cujus sdrs , & benevolentia multis signis sibi cognita antea non eSSet. Itaque , qui eum noscendi caussa Venetias adventabant f & multi sane suere) aegre huic desiderio satis sacere potuerunt. Sed recessus 8c solitudo erant ci laboris stimuli , Sc postquam multa jam separatim exaraverat de

sacerdotiorum nominatione cauSSa controversiarum , quas habuerat Respublica cum Romano Pontifice, rem hanc ita tractandam Su Scepit, ut eorum ortum a fonte repeteret. Ecclesiae 8c Principum leges. instituta 8c jura explicaret, remedia proponeret, nequis iis , quae ad hominum miserorum sa

60쪽

lutem destinata fuerant , ad quaestum & li-hidinem abuteretur , eaque demum omnia

exponeret, quae eorum natura Videatur ad-Sciscere , N. reprobare , ut custodiat in optimo hujus generis statu, quod propositum quasi finem eorumdem sacerdotiorum institutores habuerunt . His declaratis , facile erat videre multa sibi praeteritis temporibus arrogasse Romanos Pontifices . Si Epi- Scopos , quae serenda non esse contendit . Non tantum sibi tribuit, quin doctissimo. cum quoque Iurisconsultorum, ac praeSer

tim Iacobi Lescasserit judicia exquircret, omninoque aureolum libellum consecit, qui superare videtur bibliothecas eorum , qui multis voluminibus haec ipsa tractarunt. Profecto errant Albertus Fabricius . 8c Richardus Simeon , qui illum tribuendum contendunt Fulgentio Micantio, quod ma Nu scriptus codex a Thevenotio in Galliam delatus , hujus nomen prae se serebat, quodque in eo mentio fit Urbani VIII., quem

constat summum Pontificatum consecutum fuisse, postquam Sarpius e vivis excesserat. Aequior Amelotius, qui hoc opus Gal-

SEARCH

MENU NAVIGATION