Angelomi monachi ordinis D. Benedicti Enarrationes in libros Regum

발행: 1565년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

IN LIB. REGUM IIII.

duisse captiva. Rursum ueniunt ad Iudaeam, de Hierusalem cupiunt debellare,&non potuerunt, quia auxiliatus estes Dominus, ut sub ocratione misericoria diae, qua populum obsessum liberauit, filium suum nunciaret de uirgine nascuturum, sicut Isaiae prophetae liber com morat. Huic non suo merito, sed D mini gratiam ostendendo, egredi in Occiarium Isuas iubetur, ad extremum quaeductus piscinae superioris inuisagri lationis, & dicere ad eum: Vide ut λleas. Noli timere,&cor tuum ne semidet a duabus caudistitionum sumigantium istorum, in ira furoris Rasin regis Syriae, & filii Romeliar, eo quod consi- Iium inierit contra te Syria pessimum, &Ephraim & filius Romeliae , dicentes:

Ascendamus ad Iudam,&uiscitemus eum&euellamus eum ad nos, & ponamus regem in medio eius filium Tabeel. Haec dicit dominus Deus: Non stabit& non erit istud, sed caput Syriae Damascus,& caput Damas illasn. Et adhue LX & V anni,&desinet Ephratis esse populus. Duas autem caudas titi num, idest torrium firmigantium, uocat Rasn regem Syriae, & Phacee filium Romeliae regem Samariae, eo quod in illis finitum stregnum Syriae, id est Damasci, & regnum Samariae, idest decem tribuum, qui alio nomine appestabam tur Ephraim. Sexaginta autem &quinque anni, non a temporibus Achar, sed ab Oziae numerantur. Igitur Imbrari hunc locum ita edisserunt, ut Amos qui sub

Ozi accepit prophetare, quando &llaias prophetiae suae habuit exordium, primus prophetauit contra Israel, dicens: Ilrael autet

i autem captiuus ducetur terra sua Titulus quoquc prophetiae eius contra Samariam fit, prophetare coeperit in diebus Oziae regis Iuda, ante duos annos terraemotus. Quem uolunt eo tempore accidisse, quo ingressus Ozias in templum Dei, ibi sacerdotium uindicabat,&terra percussa est, & cineres altaris inusi sunt, & ipse rex percusiri lepra. Volunt autem annum fuisse uicesimum quintuminiae, quando haec acciderunt, cuius reliqui anni sunt uiginti septem. Omnes enim regnauit annos LII. regnauit

Ioatham filius eius annis sedecim, & huius filius Achaz aliis sedecim. Post quem regnauit Iezechias, cuius sexto imperii anno capta Samaria est, atque ita eff-ci simul annos LXV. Scriptum est enim quod Theglathphalasar rex Assyri rum sub rege Achaz ascenderit in Damasta, & uastauerit eam, & transtulerit habitatores eius Cyrenε, & Rasn interfecerit. Et quod tetenderit insidias Phacee filio Romeliae Osee filius Ela ,& percusserit eum & interfecerit, & regnauerit pro illo in Israel annis IX & quod uenerit Salmanasar rex Assur&obsederit Samariam, quae nunc Sebasten uocatur tribus annis, & nono anno regni Osrecep

rit eam, uinctumq. Osee in carcerem miserit, & transtulerit Israel in Assy rios, posueritq. eos in Hala&in Habor iuxta fluuium Gozan , in ciuitatibus, siue, ut LXX transtulerunt, in montibus Medorum. Iuxta anagogem ficilis interpretatio est, quod regnante Achaz rege impio, rex Aram , sui interpretatur

excelsus atque sublimis, ut indicet arrogantiam sapietiae saeculi, & Phacee filius Romeliae, qui & ipse iuxta Osee prophetam & tribum Ephraim, de qua Ierob am filius Nabath uitulos aureos in Bethel & Dan constituerat, & a domo David Dei populum separarat, resertur ad haereticos, qui consentiant sibi, ut expu- ent Ecclesiam. Quod cum audierit domus David, i in Iezechiele pastorem bonum legimus suscitatum,& populus eius simpliciter credens in Dominum, pertremiscit . et ideo pertremiscit, quia n6 arboribus fiugi fimis, sed infructuoso . .

saltui comparatur. Eosdem autem haereticos atque gentiles contra domum

uid, argumentorum & dialecticae artis gladiis dimicare nulli dubium est, ut qui inter se discrepant, in Ecclesiae oppugnatione consentiant: Iuxta illud quod H m. 3 Hrodes & Pilatus inter se discindantes, in Domini passione amicitia faederantur.

Impio

232쪽

Impio reciHIsaia iubetur occurrere, exiens de loco suo, non in principio a is ductus, sed in extremis finibus piscinae superioris, quae erat in agro sullonis,

ubi sordes & purgabantur. Quamuis enim Achaz regnaret super I udam, tamen quia impius erat, in superioris piscinae extremis finibus morabatur. Ergo Deus non tam regis miseretur, quem indignum existimabat salute, quam populi sui. Duas autem caudas torrium sumigantisi, ut prius diximus, uocat sapientia saecularem , haereticum q. sermonem, quorsi finis exustio est, qui frustra inierunt consilium, ut ascenderent contra Iudam, & quasi negligentem & dormientem captarent,& suis erroribus copularent ponerentq. super eum rigem filium Tabeel,boeest bonum Deum. Vterque enim aduersarius aptas eritatem,apud se existimat

optimam esse doctrinam. Denique Marcion han eticus boni Dei filium, hocin alterius putat esse Christia, & non iusti, cuius prophetae sunt, quem sanguinatiuillis dicentibus Dominus dominator, quod no, est consilium ipsorum, sed interim quamdiu nunc iste mundus stat, & ea quae Au mundi sunt, in suis finibus & in suis urbibus dominentur. Cum autem consum. 2, mationis tempus aduenerit, hocest LXV anni, & tam mundi res quae in sexi diebus factae sunt, qua omnia quae ad quinque sensus pertinent fine acceperint, tunc uniuersa esse soluenda, quae gentiles&haeretici futura non credunt,&pr pter infidelitatem non intelligunt quae dicuntur.

CAPUT XVII.

R A T V S Q. est Dominus uehementer Israel, & abstulit eos de conspeI ctu suo,&non remansit nisi tribus Iuda tantum odo, sed nec ipse Iudas custodiuit mandata domini Dei sui, uerumtamen ambulauit in erroribus Israel, quos operatus seerat. Proiecit q. Dominus omne semen Israel, tiastixit eos, & tradidit in manu diripientium, donec proiiceret eos a facie sua. Subuersio autem lsraelitarum, quae ab Assyriae regibus perpetrata est, quid si-

ώ--gnificat nisi miserabilem & nimis deflendam ruinam populi ecclesiastici λ quam rex Assyrius, hocest diabolus, cu suo exercitu deuastando atque obsidendo quotidie enicit, cum eos, propter peccata commissa, de sedibus propriis euellens, desert in terram alienam, quo magis lugere delectat, quam cantica laetitiae pro-- serre. Unde&Psalmista mystico eloquio hoc idem commemorat dicens: Super flumina Babylonis illic sedimus & fleuimus, dum recordaremur tui Sion. in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. quia illic interrogauerunt. nos, qui captiuos duxerunt nos, uerba cantionum. et qui abduxerunt nos, hy mnu cantate nobis de canticis Sion. Quo modo cantabimus canticum Dominiri . . in terra aliena Quod dicitur de his quae in Samariam adductae sunt a rege Ast a riorum nationibus. E runas que gens Abricata est Deum suum. Posueruntq. eos in sanis excelsis, quae fecerunt Samaritae, gens & gens in urbibus suis, in quibus habitabant. Viri enim Babylonii secerunt Sochoth Benoth, uiri autem Cutheni secerunt Nerges ,& uiri de Hemath secerunt Asima. Porro Duel secerunt Nebaaa & Tharthac. In libro quidem locorum legitur, quod Benoth&Nergel fuerint ciuitates quas construxerunt in regione Iudam Samarit ni, qui de Babylonia transierant. Asima quoque opidum aedificauerunt, qui ad eam uenerant de Hemath. Nebaaz & Tharthac ciuitates sunt, quas Euel in

eadem Iudaeae terra condiderunt. Videtur autem iuxta consequentiam sermo

nis & idolorum, quibus hae gentes prius in terra sua seruierint, hic posse uocin. bula intelligi. quia cum dictum 'Et una quaeque gens labricata est Deum suum

233쪽

IN LIB. REGUM a III.

tibus mani seste dicitur, HI autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni Adramelech 8: Anamesech diis Sepharvaim. Vbi ostenditur Adramelech & Anamalech idola fit in urbis S ,harvaim: ita uidetur conse uens, ut & Nerges Cuthaeorum, Asina Hematheorum, Nebam & Tharthac ido a fusrint Eueorum. Posthaec scriptura narrat de ipsis Samaritanis, quod, cum Dominum colerent, diis quoque suis seruirent iuxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam. & non multo post subsequitur, dicens :FVERUNT igitur gentes ista timentes quidem Deum, sed nihilo minus ct idolis suis seruientes . nam & filii eorum & nepotes, scut secerunt patres sui, ita siciunt usquein praesentem diem. Et, quia in Samaritanorum persona hae. retici accipiuntur, in praedicta sententia illorum nequitia conuenienter exprimitur . Habent enim haeretici quaedam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, & quasdam sententias sanctarum scripturarum rite intelligunt, sed tamen , , --α 'nihilo minus idolis immundorum spirituum seruire non cessant. Videtur enim I Qeis timorem Dei rite se custodire, cum secundum sensum suum ueritati se putant ' scibo inuere. Sed quia catholicae fidei unitatem spernunt habere, malignora spiritusi s uoluntatibus seueraciter manifestant obtEperare,&non solum inuentores pri- Ρ--- - τη- mi errorum, quos patres Samaritanomm significant, hoc ficiunt; sed & sequaces eorum, quos filiorum nomine & nepotum expresses recte possumus intelli gere, smiliter agunt.

CAPUT XVIII.

NNO tertio Osee filii Ela regis Israel, regnauit Iezechias filius Achaz

A regis Iuda. Vigintiquinque annorum erat cum regnare coepisset,& uiginti nouem annis regnauit in Hierusalem. Nomen matris eius Abia, GIia Zachariae. Fecit q. quod erat bonum coram Domino. iuxta omnia quae fecerat David pater suus. Ipse dissipauit excessa, & contriuit statuas, & succidit lucos, confregitq. serpentem aereum, quem secerat Moyses. Siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant es incensum. Vocavitq. eum nomen eius Nahasthan. Et in Domino Dei Israel sperauit. Siquidem Nahasthan interpretatur aes eorum, ut quem illi pro nomine colebant, in dictis eius metallum eum esse non Deum agnoscerent. Et quia Iezechias in hoc quod excelsa dissipauit,&statuas contriuit, atque succidit lucos, necnon & omnia simulacra comminuit, saluatoris typum tenet interpretatur enim Iezechias apprehendens Dominum uel sertitudo Domini. In eo ipso utique quod ipsum serpentem aeneum, quem Moyses fecit, comminuit, redemptoris figuram conuenienter tenet. Non solum enim Dominus noster ac redemptor, de quo per Prophetam di stur, Dominus sertis, Dominus potens in proelio, idola gentium contriuit, de omnia simulacra eorum dissipauit, quatenus Dei omnipotentis notitiam habe- Tent, eius i. cultui digne manciparentur, quin ipsam litteram legis Mosaicae, qua ille populus legalis assidua lectione resonabat, ac pro magno habebat, conritiuit, ac sensum spiritualem in ea intestigere eos docuit. ANNO quari decimo regis Iraechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad uniuersas ciuitates Iuda munitas, Sccepit eas. Tunc mist Iezechias rex Iuda nuncios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens e Peccaui, Recede a me, & omne, quod imposueris mihi ,.seram. Induitataquerex Assyriorum Iezechiaeregi Iudae triginta talen-

234쪽

ta argenti', & triginta talenta auri. Deditq. Iezechias omne argentum quod pertum ierat in domo Domini,&in thesauris regis,&c.ὶ Clara est historia quae in libiis Regum necnon in Paralipomenon & in prophetia Isaiae pari modo

describitur. I et echias uigintiquinque annorum erat cum regnare coepisset, re- Enauit autem uiginti nouem annis in Hierusalem, & rebellauit contra regem ADt,etiorum , & non seruiuit ei. Hinc Sennacherib ingressus Iudaeam, obsedit urbes eius munitas. et cum obsideret Lachis, misit ad eum Iezechias trecenta talenta argenti, de triginta talenta auri, fractis ianuis templi, & laminis cius detractis,

quasi ipse affixisset. M I SIT autem rex Assyriorum Tarthan & Rabsaris da Rabsacen cum manu valida ad Hierusalem. Egressus est autem ad eos Eliacinlius Helciae praepositus domus, & Sobna scriba & Ioahe filius Asaph a commentariis &c. Iste est Eliacim de quo Isaias in uisione uallis Sion dixit: Vocabo seruum meum Eliacim filium Helciae.&reliq. Qui fuit pontifex post Sobnam praepositum templi, quem tradunt Hebraei Rabsaces comminatione perterritum, tradedisse manus Asturiis, & prodidisse Hierusalem, & excepta arce Sion & templo Assyrios totam urbem cepisse. Quem etiam Sobnam cum Eliacim ad Rabsacen exisse quidam putant. Rabsacen autem , qui hebraice locutus est, filium Isaiae prophetae autumant, qui & ipse proditor fuerat. Relictumq. filium Isaiae at rerum uocatum Iasub, qui latine, relictum sonat. Alii autem putant eum Samaritem fuisse, & ideo hebraicam scisse lingnam, & tam audacter& impie Deum blasphemasse . quia quasi qumam contraria fortitudo sua arrogantia imitabatur prophetas, qui dicebant, Haec dicit Dominus. Iste dixit, Haec dicit rex magnus, rex

Assyriorum. Ac primum, quia dixit, CONFIDI S super Aegyptum γfalsum est. nulla enim narrat historia quod Iezechias Pharaonis auxilium postulat it. Quodq. infert, Si responderis mihi, in Domino Deo co fidimus, uerum est. Sed subiungit rursum mendacium ueritati, quod abstulit Iraechias excelsa eius&altaria. Haec enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut, destru- idololatria & cetero errore,iuberet Deum adorari in HierusHem,ubi filii templum eius. Quique ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum pollicetur, quorum ascensores Iezechias non haberet; non de imbecillitate populi uenit, quasi equitandi ignari, sed de obseruatione praeceptorum Dei, quia Moysi praecepit, ne rex Israel equos & uxores sibi multiplicaret. Si autem, in- quit, me minimum seruorum regis Sennacherib sustinere non uales, quo modo tantam illius potentiam se stinebis p Ad id autem quod dixit, Si responderis mihi, in domino Deo confidimus, callide respondit, se non sua uoluntate, sed Domini uenisse praeceptis. DIXIT Dominus ad me: Ascende super te ram &disperde eam, in &est argumentum. Certa enim sine Domini uoluntate

huc uenire non poteram. Cum autem uenerim, & multas urbes ceperim,&pars Hierusalem maneat in tacta, manifestum est me eius uoluntate uenisse.

DIX E R V N T autem Eliacim filius Helciae & Sobna & loliae Rabsaci, Prec mur ut loquaris nobis seruis tuis Syriace, siquidem intellisimus hanc linguam ,& non loquaris nobis Iudaice, audiente populo, qui est super murum. Respondi R. eis Rabsaces, dicens: Numquid ad Dominum tuum & ad te misit me D minus meus, ut loquerer sermones hos, & non potius ad uiros qui sedent super murum ut comedant stercora sua, de bibant urinam suam uobiscum &c. R placis accusatio, IeZechiae testimonium est, quia, captis Iudaeae urbibus, in D mino confisus sit, & confbrtauit populum ut in Domino speraret. Vnde Raps ces destruere uult quae construxit,&dicit ad populum, NON seducat uos

Iezechias, de non uobis tribuat fidutiam super domino Deo. ὶ Quod autem Eliacim

235쪽

IN LIB. REGUM IIII. LII

Elia im&Sobna& Ioahe, humiliter deprecantur Rabsacen, ut Syriace loquoretur, hunc sensum habet: Qui necesse est populum selsis terroribus commousii, & uanam iactare uirtutem L O QV ERE linguam, quam populus non nouit. nam&nos linguae tuae habemusicientiam. Ad quia ille arroganter, Num ait ad Dominum tuum, & ad te misit me Dominus meus & reliq. usquequo ait, & bibant urinam suam uobiscum Per quod ostendit fame eos de siti esse capiendos. Simul q. illecebra mitigat timorem, ut quos terrore non uicit, perfusione decipiat. Et dicit ex persona rmis: Facite mecum benedictionem,

linuestram benedictione proficiat, benedicite regi Assyrio,&eum Dominum confitemini, ut praemia consequamini, donec reuertat de Aegypto uel capta Lobnam redeam, habitate in urbe uestra,& rebus uestris filii mim,&postea ducam uos in similem terrae uestrae terram, quam tamen non nominauit, quia similem ei inuenire non potuit, sed similitudinem ponit. Hoc enim unusquisque uult in quo natus est. Alii putant terram Mediae eis re promitti, quae terrae Iudaeae similitudinem habeat, tam in situ quam in fiucti-t . Dus. Quod ait Rapsaces inter alia quibus Deum plasphemabat, clamans contra fi - ' Hierusalem: VBI est Deus Hemath& Arphad. Vbi est Deus Sephamuaim, Ana&Aua Numquid liberauerunt Samariam de manu mea λ) Ostendit harum omnium ciuitatum siue gentium diis seruisse Samaritas,&quia non crant dii, sed idola, merito cultores uanitatis, ut decebat, esse subuersos . Est 'γautem Hemath urbs Celesyriae, quae nunc Epiphania dicitur, iuxta Emesan, ut in Isupra monuimus. Arphad urbs Damasci, qua expugnatam a rege Assyriorum, ct Ieremias scribit. Sepharvaim , quod numero plurali libros, uel litteras s

pluraliter dictum, ut Thebarum, Athenarum. Pro Ana&Aua, uetus editio, Iquasi unius urbis nome, Anetigaliam posuit. Et quidem in Hebraeo ita scriptum . I , cst. Verum quia qmnia syllaba, ti, quae in medio nominis posita est, colunctio-4nem & apud eos significat, potest & ita distingui, ut dicatur, ane & gaue, ut 1 Aquila transtulit, siue Ana & Aua, ut noster uertit interpres. Sinautem, ait,tan tis diis praesentibus quinque tribus uicimus facile, quanto magis solam Hierusalem uno Deo praesule uincemus Vere iustus Iezechias omnia regens cum consilio prohibuit ei respondere, ne eum ad maiores blasphemias prouocaret. V E NIT in Eliacim filius Helciae praepositus domus, & Sobna scriba & I hae fit ius Asaph acommentariis, ad Iezechiam scissis uestibus, & nunclauerunt ei uerba Rapsacis.

CAPUT XIX.

VAE cum audisset Ioechias, scidit uestimenta sua, ct opertus est sa Q 'co, ingressusq. est domum Domini, & misit Eliacim praepostsi domus,& Sobnam scribam, & senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam hilum Amos. Qui dixerunt ei: Haec dicit Iezechias: Dies tribulationis, de increpationis,&blasphemiae dies iste. Venerunt filii usque ad partum, S uires non habet parturiens, &αὶ Scindunt uestimenta sua, quia Rapsacen audiunt blasphemantem. Scidit & rex uestem suam, quia pro populi&suis esse peccatis credet i, quod Rapaces usque ad portam uenit Hierusalem, & contra Dominum talia sit locutus. Mira regis humilitas,& prudentia. dimisso rcgio cultu,obuolutus sacco, ad templum pergit de palatio, principes sacerdo-T tum,

236쪽

L 18 ANGELOMI STROMATA

tum, non stolis, sed ciliciis mittit ad Isaiam coopertos, & dixit: Dies lixe tribulationis nostrae, correptionis Dei, blasphemiae hostium. Ponit q. similitudinem parturientis feminae & dolentis, quae ad partum usque peruenit, & generareno

possit. SI QUO modo audiat dominus Deus tuus. Non enim audemus dicere omnium nostrum dominum, quo irascente tanta perpetimur, sed tuum dicimus dominum, & hanc habemus ultionis fiduciam, quonia uiuens Deus blasphematur, a cultura idolorum mortuorum. LEVA ergo orati nem nostram iacente pro relictui is populi quae obsidentur. Praeuenit eos Isaias, quia eo spiritu quo sutura nos at, etiam absentem regem audierat. Haec inquit dicite Domino uestro. H AE C dicit Dominus: Noli timere uerba, quibus non tu, sed ego sum blasphematus, nec dico omnia quae regi Assyrios

ciam, ne meam uidear iactare potentiam; sed quia dandus stet spiritus, non Dei, sed aduersarii. Et audito n uncio, reuertens ad terram suam, corruat gladio, ut duo pariter quae optabat Iezechias audire, se ab obsidione liberandum, di inimicum in sua terra moriturum esse. Reversus est igitur Rapsaces, & inu a nit regem Assyriorum expugnantem Lobnam. Audierat enim quod recessisseti de Lachis. Cum . audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes : Ecce ingressus est, ut pugnet aduersum te,&iret contra eum, misit nuncios ad Iezechiam, dicens i Haec dicite Iezechiae regi iudae: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam , neque dicas: Non tradetur Hieriis dem in manus regis Assyriorum. . A Iuxta uoluntatem Dei Rapsaces deseruit obsgionem Hierusalem, Sperrexit ad Dominum suum , que uel capta uel deserta Lachis inuenit oppugnantem Lotanam. Sennacherib autem occurrens regi Aetiopum, misit ad Iezechiam nuncios&epistola ut eos, quos in uiribus non cenit, sermone terreret. Pugnasse autem Sennacherib contra Aegyptios, & obsedisse Pelusium, iam q. extructis aggeribus urbe capienda, uenisse Tharacam regem Aethiopum in auxilium, narrat Herodotus. ITAQUE cum accepisset Iezechias litteras de manu nunciorum, & legisset eas, ascendit in domum Domini, & expandit eas coram Domino, & orauit in conspectu eius, dicens: Domine Deus Israel qui sedes super Cherubim , tu es Deus solus omnium regum terrae, tu fecisti caelum& terram. Inclina Domine aurem tuam & audi, aperi oculos tuos Domine & uide, & audi omnia uerba Sennacherib, quae misit ut exprobraret nobis Deum uiuentem.& reliq. Prius Ierechias Domini timore perterritus, orare in templo non audebat, uel liberas fundere preces: nunc autem, quia audit Isaiam dicentem: Ne ε 37 timeas a facie uerborum quae audisti, & reliq. audacter Dominum deprecatur. MI SIT.autem Isaias filius Amos ad Iezechiam, dicens: Haec dicit Domitinus Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assiriorum, audiui. Iste est sermoque locutus est Dominus de eo: Sprevit te& subsannauit te uirgo filia Sion. Post tergum tuu caput mouit filia Hierusalem. Cui exprobrasti & quem blasphemasti Θ Contra quem exaltasti uocem, & elevasti in excelsum oculos tuos Θ Contra sanctii Is ael, & reliq. Denique Iezechias audacter Dominum deprecatur, nec mist ad Isaiam ut prius secit, non ipse propheta pergit ad eum, sed nuncios misit, qui Dei responsum deserant ad eui Virgo Sion, ct filia Hierusale. Quae ideo uirgo dicitur & filia, quia cunctis gentibus smulacra mortuoru adorantibus, haec sola conseruat castitatem religionis Dei, & unius diutunitatis cultum: & quae ne ad maiorem blasphemiam concitaret, praesenti non respondit: post abeunte mouit caput fusi, certa de ultione, securis poena. In manu servoru tuor nec ipse per te, sed per seruos tuos,ut maior es roganti' Dominum blasphemasti. Altitudo montiu & iuga Libani excelsa cedri ct abietes, uel per

237쪽

IN LIB. REGUM IIII. 219

uel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est, & principibus earum, uel de Hierusalem, quae est cedrus Libani & abietes potentesq. & optimates. Altitudo summitatis & saltus Carmeli, templum est. Quodq. inferi, EGO di&bibi aquam,&siccaui uestigio pedis mei omnes rivos aggerum uel ob id dixit, quia pro multitudine exercitus omnia fluenta siccauerit, ut puteos sibi sodere compulsus sit: uel quia omnes populos,quos aquae significant, suo u stauit exercitu. NUMQ, ID non audisti quae olim fecerim ei Ex diebuς antiquis plasmaui illud,& nunc adduxi, & Actum est in eradicationem collium

compugnantium & ciuitatum munitarum. Habitatores earum breuiata manu

contremuerunt, &confusi sunt, saeti sunt sicut senum agri, & gramen pascuar,

ct herba tectorum, quae exaruit antequam maturescet. Habitationem tuam &egressum tuum & introitum tuum cognoui,&insaniam tuam contra me. Cum fureres aduersum me, superbia tua ascendit inaures meas. Ponam ergo circu- .

Ium in naribus tuis, & frenum in labiis tuis,&reducam te in uiam per quam . uenisti. Haec ex persona Dei contra uerba Assyrii sentienda sunt, quod ad blasphemiam eius sic responderit Dominus: Num ignoras quod haec, quae fecisti,

mea feceris uoluntate, & haec ego futura praedixerim, aperte facienda mandauerim Θ itaque quod olim decrevi , hoc expletum est temporei ut colles, idest, principes, qui inter se ante pugnabant, & ciuitates munitissimae, me contrahente manum meam, nec solitum praebente auxilium, eradicarentur, & contremiscerent ac perirent: & comparentur non olivae & uineae, fructuosisq. b ribus, sed ieno & gramini herbisq. domatu, quae fiugibus impedimenta sunt, ct ante marcescunt, quam ad maturitatem perueniant. Itaque & sessionem&. egressum & introitum tuum ego noui, & insaniam qua contra me debacchaturus eras, prophetis uaticinantibus, sum locutus. Per quos olim dicturum esse te noueram: In caelum ascendam, super sidera caeli pona thronum meum, ero similis altissmo. Itaque furor tuus & superbia peruenit in aures meas, & nequaquam te ultra portabo, ut intelligas 'uod potuisti, non tuis potuisse te uiribus, sed meo arbitrio. Merebantur enim impiae gentes & instuctuosae arbores, ut perite quasi securim & serram meam succiderentur& caderent. Itaque ponam circulum siue canium in naribus tuis, ut blaspia emantia ora constringam, & nequaquam ultra talia loqui audeas, fienumq. mittam in labiis tuis, quod tuam is clam domet,&te reducat in Assyrios. i. TIBI autem Iezechiae hoe erit stignum , Comede hoc anno quaercpereris, in secundo autem anno quae sponte Mnascuntur. Porro in anno tertio seminate, & metite. et reliq. Notandum autem quod in libro Isaiae, ubi uerba ipsius prophetae ad regeHezechiam destilpta

. sunt, ita narrantur: Coiit ede hoc anno quae sponte nascuntur, & anno secundo 37 pomis uescere. In anno autem tertio seminate & metite, & plantate itineas,&comedite fructum earum, et mittet id quod saluatum suerit de domo Iuda, de quod reliquum est mittet radice deorsum, de ficiet fiuctu sursum, quia de Hi salem exibunt resiquiae, & saluatio de monte Sion,zelus Domini exercituum is h. oet istud. Nunc ad ipsum Iezechiam loquitur: Hoc erit, inquit, signum u,

quae futura praenuncio quod hoc anno ea comedas, quae sponte nascuntur,sive, iuxta LXX, quae prius seueras. Anno aute secundo, iuxta Symmachum, pomis uescere, siue, iuxta eo tem, quae de praeteritis segetibus de cadente in terram semine pullulauerint. In anno autem tertio, fugato iam Assyrio,& obsidione laxata, semiliate & metite, plantate uineas , & fiuctum earum comedite. Si quidem paruae urbis huius resiquiae, quae nunc hostili uallantur exercitu, decvi suras sic esse non .credunt, tantam recipient rerum omnium abundantiam

238쪽

αio ANGELO MI STROMATA

ac selicitatem, ut instar arboris alta radice fit atae, pomis densissimis implean. tur. De Hierusalem enim & de monte Sion medientur reliquiae, & implebunt inram Iudaeam, non sito merito, sed Dei misericordia, immo zelo, quod aduerius impios telatus est populum suum. PROPTEREA iure dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit ciuitatem hanc, &non iaciet ibi sagi Nome nec occupabit eam clypeus, & non mittet in circuitu eius aggerem. In uia qua uenit, per eam reuertetur ,& urbem hanc non ingredietur, dicit Dominus. Et protegam ciuitatem istam: & salvabo eam propter me, & propter David setiuum meum. Propter laturorum spem, praebentem excutit metum. Dicit autem , quia non sito merito, sed Dei clementia conseruentur, immo patris e

. rum Dauid memoria. In quo monentur de sitae negligentiae, & illius fidei,& iusti ' tiae, quia in tantum diligit Deus iustitiam, ut posteros maiorum uirtute tuea- ω - . F A C T V M est igitur in nocte illa, uenit angelus Domini, & percu in castris Assyriorum centum octogintaquinque millia. Cumq. diluculo surrexisset, uidit omnia corpora mortuorum ,&recedens abiit. Centum Oct ginta quinque millia sortissimorum uirorum ab uno angelo una nocte caeduntur , &, absque uulneribus occisorum, mors tua discurrit, excludens a corporia. ra. 31 bus animas, Domini uoluntate. Super quo in Paralipomenon legitur: Et mist Dominus angelum situm qui percussit omnem uirum robustum, & bellatorem& principem exercitus regis Assyriorum. Reversus'. est cum ignominia in te ram suam. Qui iccirco seruatus est, ut sciret potentiam Dei,& blasphemantia ora comprimeret, fieretq. testis illius maiestatis, que paulo ante contempserat.

ET REVERSUS est Sennacherib rex Assyriorum, &mansit in Ninive. Cumq. adoraret in templo Nesrach Deu situm, Adramesech & Sarasar filii eius percusserunt eum gladio ,sugeruntq. in terram Armeniorum, & regnauit Asaraddon filius eius pro eo. Pharao quoque in dece Aegypti seruatur plagis, ut nouissimus pereat , quod & iste passus est. Cum enim reuersus esset in Nini uen urbem pruna regni Hai, &adoraret in templo Nesrach Deum situ, quasi uictoriam de hostibus reportaret , ct in delubrum idoli sui triumphans, & gratulabundus, incederet contemptor uiri Dei, in fano Alsi nominis Dei trucidatur, nec angelico perit gladio, quod erat commune compluribus, sed parricidio filioru : qui cum fugissent in terram Ararath, quod intelligitur Armeniae, successit in patriblocum Asaraddon, quem scriptura testatur misisse habitatores Samariae, ne te ira remaneret inculta. Ararath autem regio in Armenia in locis campestribus est, , perquam Araxis fiuit, incredibilis ubertatis, ad radices Tauri montis, qui us-

Μ- ex m. Ergo & arca, in qua liberatus est Noe cum liberis suis, cissis montes generaliter Armeniae delata est, sed ad montes . , Tauri altissimos, qui Ararath imminet campis.

ta ' N diebus illis aegrotauit Iezechias usque ad mortem, & uenit ad eum I Isaias filius Amos prophetes, dixitq. ei: Haec dicit dominus Deus : Praecipe domi tuae: morieris enim tuti non uiues. Ne eleuaretur cor Iez chiae post incredibiles triumphos, & de media captiuitate uictoriam, infirmitute corporis uisitatur,&audisseesse moriturum; ut conuersus ad Dominum flectat sententiam eius. Quod quidem & in Iona propheta legimus, & in cominutionibus cotra David, quae dicuntur futura, nec ficta sunt, no Deo mutante semientiam,

239쪽

IN LIB. REGUM IIII Lir

initiam, sed prouocante humanum genus ad notitiam sui. Dominus paenitenses super malitiis, nulla, quae in hoc mundo hominibus fiunt, absque omnipotentis Dei occulto consilio ueniunt. Nam cuncta Deus secutura praesens ante saecula decreuit, qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe iam hominibus est, uel quantum huius mundi prosperitas sequitur, quantumue aduersitatis feritas seriat, ne electos eius aut immoderata prosperitas eleuet, aut nimia aduersitas grauet. Statutum quoque est, quantum in ipsa uita mortali temporaliter uiuatur, nam etsi annos quindecim Iezechiae regi ad uitam addidit omnipotens Deus, cum eum mori permisit, tunc praesciuit esse moriturum i qua in re quaestio oritur, quo modo ei a propheta dicitur : Dispone domui tuae quia morieris tu & non uiues. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad eius lacrymas est uita addita. Sed per prophetam Dominus dixit, quo tempore mori ipse merebatur, nec Dominica instituta c6uulsa sunt, qui autem ex largitate Dei a ni uitae crescersit, hoc quoque ante saecula praerium it, atque spatium uitae . quod inopina s soris est additum, sine augmento praepti it intus statutum. VI conuertit faciem suam ad parietem&orauitDominum dicens. Conuertit q. Iezechias ficiem suam ad parietem, quia ad templum ire non poterat. Id parietem autem templi iuxta quod Salomon palatium extruxerat: uel abs Jute ad parietem, ne lacrimas suas assidentibus ostentare uideretur. Aut ce te iuxta Ieremiam ad cor suum, qui iccirco parietem cor appellar, ut tota mente Dominum deprecaretur. OBSECRO DOMl NE, memento quomodo ambulauerim coram te in ueritate, & in corde perfecto, & quod placitum est coram te, secerim. Felix conscientia quae amictionis tempore bonorum operum recordatur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Et quo modo alibi scriptum est: Quis gloriabitur purum se habere cor quod Pisiseri, bita soluitur: persectionem cordis in eo nunc dici, quod idola destruxerit, templi i . Pae .loquoque ualuas aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, & cetera secerit quae scriptura commemorat. Plerumque aliquibus iusti necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, sed cum eorum dicta iniusti audiunt, haec per elationem p tius , quam per ueritatem existimant prolata. Ex suis enim cordibus uerba iusto-

rum mniant, & dici humiliter posse uera bona non existimant. Sicut grauis culpa est , sibi hoc hominem arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est. Vnde saepe cotingit ut iusti & iniusti habeant ouerba similia, sed tamen cor semper dissimile longe, & in quibus dictis Dominus ab iniustis offenditur, in eisdem quoque a iustis placatur. Nam pharisaeus ingressus templum, dicebat: Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. sed iustificatus magis publicanus quam ille exiit. Iraechias quoque Lacte

rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem peruenisset, in oratione c&punctus dixit: Obsecro Domine, memento quo modo ambulauerim coram te in ueritate & in corde perfecto. Nec Dominus hanc consessionem persecti iiis eius despexit aut renuit, quem mox in suis precibus. audivit. Ecce pharisaeus se iustificauit in opere, Iezechias iustum se asseruit etiam in cogitatione. Atque unde ille olfendit, inde iste Dominu : placauit. Cur itaque hoc nisi quia omnipotens Deus singulorum uerba ac cogitationes pensat, &in eius auribus superba non sunt quae humili corde proferunt FLEVIT Q. Iezechias fletu magno. Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrji, factus est sermo Domini ad eum, dicens: Revertere & dic Iraechiae duci populi mei: Haec dicit dominus Deus patris tui David, Audivi orationem tuam, uidi lacrymam tua, ct ecce sanaui te. Die tertio ascendens templum Domini ,&addam diebus

T a tuis

240쪽

tuis quindecim annos. Sed & de manu regis Assyriorum liberabo te, & ciuit,tem hanc, & protegam urbem istam propter me & propter David seruum meu)Fleuit autem fiet u mmo propter promissionem Domini ad David, ouam uidebat in sua morte perituram. eo enim tempore Iezechias filios non ha bat, napost mortem eius Manasses cum duodecim annorum esset regnare coepit in Iuda. Ex quo perspicuum est, post tertium annum concesse uitae, Manassen esse generatum . Ergo iste omnis est fletus, quod desperabat Christum de suo semias ne nasciturum. Quamuis alii asserunt sanctos uiros non terreri propter incertii

se, as iudicii,&ignorationem sententiae Dei, quam sedem habituri sint, simulq. facti

quaestio soluitur, ac necessitatis uincula atque causarum quod nequaquam dies o. sia tan .morti S singulis praestituta sit, sed uoluntate Dei & ignotis mortalibus causis, uel . uiuat aliquis uel moriatur; praesertim cum & statuta nunc mortis necessitas diffe

I dita omnia quae secerat David pater eius,&auditur eius oratio, uidenturq. lacrymae, quoniam ambulauerat coram Domino in ueritate, & in corde perfecto. Et fleuerat fietu magno, & quod placitum erat in oculis eius fecerat. Adii ciunturq. quindecim anni ad uitam, quos ille non postulauerat,& in superuiuente illo, regni securitas repromittitur. Sin autem, ut quidam putant, in compore uiuere condemnatio est, & iuxta illud quod dicitur, Reuertere anima mea in requiem tuam. Et in alio loco: Educ de carcere animam meam: optanda est mors, ut de carcere liberemur, quo modo nunc donat pro beneficio, ut qui liberandus erat adhuc quindecim annis, uiuat in carcere. DIXIT 4. Isaias:/ . Afferte massam ficorum , quam cum attulissent,& posuisset super hulcus eius citria . - curatus est. γ Aiunt Hebraei uerbum scheliin, quod praetermisere Septuaginta, λυρ. - - hulcus sonare, non uulnus. Nam Aquila, symmachusq. & Theodotions. interpretati sunt, per quod morbum regium intelligi uolunt. Cui contraria putantur uel sumpta in cibo, uel apposita corpori, quaecumque sunt dulcia. Ergo ut Dei potentia monstraretur, per res noxias & aduersas sanitas restituta est.. ' Alii scheliin, no hulcus, sed apostema suspicantur, quando tumens corpus cooco S computrescente pure impletur,& iuxta artem medicorum omnis sanies sic-

rit Deus. DIXERAT autem Iezechias ad Isaiam: Quod erit signsi, quia 'να - --Dominus me sanabit, & quia ascensurus sum die tertio templum Domini Z Cui 'ait Isaias: Hoc erit siqnsi a Domino, quod facturus sit Dominus sermone, quem

si locutus est. Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut reuertatur totidem gradibus dereliq. Datur autem signum ut sol decem gradibus reuertatur, quos nos iuxta Symmachum in lineas d horologium uertimus, quos gradus intellexit in lineis, ut mani sestiorem sensum legentibus iaceret: siue ita erant extructi gradus arte mechanica, ut umbra descendens horarum spatia terminaret. Erat

autem hora diei decima quando hoc regi propheta loquebatur. Vis ergo,im c. 'inc quit, ut ascendat umbra decem lineis procedente sole supra terram per borista. plagas usque ad orientem quod subtus terram iuxta quotidianam consuetudinem sui cursus erat iacturus: an ut reuertatur umbra totidem gradibus, coueruretrorsum iacie solis, ipsoq. per australem plagam ad orientem regresso. AT rex, Facile est, inquit, umbram crescere decem lineis, nec hoc uolo fiat, sed ut reuertatur retrorsum decem gradibus. Vidit namque quia maioris miraculi

SEARCH

MENU NAVIGATION