장음표시 사용
31쪽
plectitur AEthiopes, qui prientales Asricae incolunt
regiones. At neque populos omnes,qui in hac AEthiopra degunt,recite Abassinos dici, sed eos tantum, qui illi Principi,quem nunc Preteiannem vulgo appellamus , iure subduntur, reperi a quibusdam scriptoribus obseruatum ; quod mam verum sit,nihil a tinet ii, praesentia decernere. Cotistet istam , de qua nunc agimus,AEthiopiam hisce limitibus circumscribi. Ab Oriente fretum habet Erythrarum; cuius se me in faucibus incipiens, indeque a gradu circiter
decimo usque ad undevigesimum versus Boream porrecta, in insulam,& eiusdem nominis maritimam urbem desinit , quam Suaquenum recentiores Geo
graphi, Aspidem veteres appellarunt. Ab Occidente celsis definitur montium iugis, longissimo tractu propter Nili fluenta procurrentibus.Latera binis hinc inde terminantur lineis. Una ab Suaqueno ad eam insidiam, quae olim Meroe dicta est, in arcticum polum recto tramite deducitur. Altera ab occiduat Nili parte versus Austrum exiens eb usque prote ditur , donec Auiae regnum,quo nullum ibi est a Se
ptentrionibus remotius , arcuato cursu pertingit.
Hinc rursum in orientem egrediens ad Adelum se fundit;id Saracenorum regnum est, cuius caput urbs
Ara , quae nouem ab AEquatore gradibus ad polum archicum recedit; uniuersa paene regio a quatuoi quibus clauditur lateribus, leucas colligit prope sic, ptuaginta supra sexcentas. Quidam septingentas, de amplius ; octingentas numerant alij, sed quod pota aperitioribus Geographis magis probatum. De Abassiae vocabulo a multis quaesitum scio. Satis comstat,non ita eam veteres nominasse. Sunt ex recentioribus, qui sentiant corruptum accepisse nomen .
32쪽
ab urbe regia,dicta Ptolomaeo Auxume,cuius ciuem
filis te serunt Reginae Candacis Eunuchum illum, in Achis Apoitolicis Philippi Diaconi baptismate celebrem. Alij ab Abato , nonnulla literarum mutatione , ortam volunt Abassiae vocem. Aiunt verbAbaton terrae plagam significare,auro,argento,gemmis ebusque aliis pretiosis abundantem,ciuium nobilitate & praestantia insignem, aedificiis illustrem,&omnium optimarum rerum copia affluentem. Talem demum eam regionem esse dicunt,quam i AbaLsiam vocamus. Aliis placet Arabica, Turcica , M Ethiopica lingua idem Abassiam esse,ac gentem liberam, quae nulli umquam externo Principi seruietit nullius fuerit almis subacta,nullius tyranni sub imperium milia. Hos & proxime superiotes ex imperitia linguarum,& earum rerum, quas Abassi attribuunt, falsitate iacile possem refutate, si velle .sed pretium non est. Ortum credo ab AEgyptiis nomen. Illi , ut Strabo ait, Abases vocant habitatas regiones , locis desertis & incultis circumseptas,quales istas esse, in quibus Abassia est,Strabo idem assirmat. Vero igitur similius,hanc nominis huius esse originem , scutnon paucis placet. Quando verb apud ipsam gentem usurpari coeperit, ignoro ; nec ullum auctorem
reperi , qui hac de re probabile quidpiam scriptum
Euam late patere dicatur Abas ni Principis Imperilim. CAPUT III.
Nouus auctor, cuius illae duae sunt , quas nuper recensui, de Abatae nomine sententiae, inter A s extre
33쪽
extremas mediae,prodigiosa tradit de Abassint Imperatoris potentia. Raro enim sectatur communia,qui sponte discedit a recto. Ait ergo omnium African rum Regum este primum; nulli Asiatico secundum; regnorum multitudine superare Regem Persarum; opibus & copiis Regem Sinarui , magno esse aequalem Chamo; latius, quam Mosconitam dominari , Imperatore Turcarum esse maiorem,stumque haberet beneficiarium: denique quotquot per orbem uniuersum maximi & potentissimi Principes sunt unum dumtaxat auctor excipit imperio,diuitiis, omni genere copiarum cedere Abassino. Quamquam ver5 huius Imperatoris potentia iam olim summa fuit, esse tamen his temporibus multo maximam;eo quda Alexander I I I. sic Imperatorem quemdam nominat,quem anno dicit obiisse millesimo sexcente mo sexto, & qui nuc regnat Zeras Chaureatus, prae
ilar eam regnorum multitudinem, quam a maioribus
acceperunt,Reν Adeli acie victo, multa alia sibi regna subiecerint. Ergo Imperatorem Abassinum,
praeter ipsam AEthiopiam, cuius tantam ait esse lotangitudinem,ac tantam serme latitudinem, quanta est. Europae totius , vastos insuper per oram maritimam possidere tractus terrarum. Per ea enim partem, qua Bonae- spei promontorium in mare procurrit,a flumine Spiritus sancti, quod a Lunae montibus exiens tendit in meridiem, usque ad Arpinata cui promontorio Guardasia hodie nomen est leucis extendi pha quam octingentis. Extra fauces Erythraeas ad partem occiduam obtest: Babel mandet sita locum appellant ab urbe Zella, Aualite olim dicta, usque ad
Aro mata,leucas habere centum viginti. Tandem ad Oceanum Meridianum ab ortu in occasum, leucas
34쪽
colligere octoginta. Plurima item per illas Africae regiones habere regna , quae pulsis Saracenis habit
toribus vi & armis occuparit. In his Doaram esse, quo in regno leucae numerantur longitudinis nonaginta,quinquaginta latitudinisaesse Magadoxum longum leucis plusquam ducentis , qua triginta, qua quinquaginta latum:elso Gorgam, cuius in longitudine plus octoginta leucae sunt, in latitudine viginti: esse Sibar longia in leucas sex & quinquaginta, latum viginti elle Tuiuium centum triginta,& aliquot amplius leucas in longitudinem continens , quoad latitudinem aliis regnis par. Adhaec, plurimos esse reges potentissimos idolorum addictos superstitionibus, qui tributa Abassino pendant;partim,quod ab eo armis domiti, sub eius venerint ditionem;partim quddad res suas tuendas magnum sibi elle videant in huius Monarchae amicitia & societate praesidium : neminem enim ausurum bello lacessere , cui AEthiopicus faueat Imperat . Inter eos verb reges , qui eiusdem Abassini amicitiam donis ac tributis ambiunt, numerari Beasaranum, Medranum , Baramesensem,
Ialosum, Sosalensem,Barbisnum,Sapensem, & praeter complures alios, illum Monamotapς clarissimum aeque,ac potentissimum Imperatorem, cuius ditioni pra: tervastissimas illas regiones, quae ad Bonae spei promontorium,qua ex parte se Liuiae montes in sublime erigunt, longe lateque diffunduntur, innumerae
parent aliae,leucas paene octingentas immenso inte uallo per oram maritimam complexae. Denique reges illos,quibus diuisa est insula Madagascar, S. Laurentij vulgo dicta, cui nulla uniuerso in mari videtur esse magnitudine aequalis , ut sibi tanti principis beneuolentiam concilient, eiusque fauore ab hostium
35쪽
armis securi sint,illius se imperio sponte submittere,& tributa soluere. Haec auctor ille, dc alia multo plura,quae reserre piget. Vix autem dici potest , quantum omnia abhorreant a vero. In geographicis descriptionibus,in situ terrarum, in ipsis regionum nominibus,tota' denique in re apertissimi sunt errores, quos facio millia, qudd a quouis,vel mediocriter harum retum perito , facillime deprehendi pollunt;&mihi abs te este videtur, in hisce resutandis operam perdere. Qualis quidem Abassint Imperatoris hac tempestate potentia sit , quando auctor iste tantam tale dicit,quanta antea numquam fuit, inde colligatur, qudd ed deuenerit,ut non ab externis tantiim,sed nec a suis etiam tutari se ac sua queat. Anni enim aguntur amplius quinquaginta,clim &aduersus vicinos Saracenos,ac Turcas, & aduersus Galos gens Nigritarum est ipsi iure subiecta) imperium detrectantes,& in prouincias vi Sc armis irruentes,ab Lusitano Rege implorat auxilium, sine quo certum est extremum adeste Imperio periculum. Sed hac de re plura dicentur postea, ubi patebit in eas esse angustias redactum, ut parum abiit, quin prouinciis omni bus spolietur;cum iam ex iis,quas prius habebat,non
hic proponam, ea nobis tradidit Ioannes a Gabriel.Vnus hie est de primariis Lusitanis,qui in Abassia vetantur, quique iam illic Lusitanorum legioni
36쪽
legionibus cum summo imperio praesuit , expertus bello vir,fideque,auctoritate,& consilio domioc militiae clarus , nec morum tantum vitaeque exemplo spectabilis, ac religiose pius,sed multarum etiam pcritus linguarum;& iis in rebus quae sincerae fidei sunt, tantum eruditus, quantum est satis , ut cum doctissimis Abassiae monachis, in quibus rurum diuinarum putatur esse scientia, cum certa victoriae spe de religione congrediatur. Disnui ta idem homo, cuius hic laudes hoc elogio commendemus,qudd & transferendis a Lusitano idiomate in Abassinum libris, fidei morumque doctrinam continentibus: assiduam valdeque utilem Romanae Ecclesiae operam nauat;&eiusdem Ecclesiae audioritatem apud illas AEthiopum gentes omni ope tuetur; & matrem habet singulati vitae sanctimoiata insignem , quae iam semel pro Romana fide publice palamque praedicata, ac defensa, leonibus fuit obiecta; quamquam ab iis diuino munere intacta e cauea exiit,& vegetior corpore, dc veritatis studio inflammatior. Tradidit hic Gabriel, Abassinum Imperium sex & viginti rcgna , quatuordecim distributa regionibus, antiquo iure complecti: ea vero una includi linea quae ab Septentrione versus Austrum,per vicina Rubri maris littora ad Oceanum ducituriindeque modico in Occasum flexu, loca pertingit regno Meltiadi proxima; ex quib is ab Austro rursum in Septentrionem flectens ad Cairum, quam Memphim olim fuisse nonnulli volunt, termi natur. Oisto priora regna ab insula Sua queno alia post alia excurrunt, versus Solis occasum. Primum ex his quida Tigraim. alij Tigrim appellant;longe lateque patet, & tractus continet iustae magnitudinis septendecim, quorum cuique suus est praesectus, a. quo
37쪽
quo in bello aeque & in pace publicae res administrantur. In hoc regno loca maritima tenent Turcae; proximam continentem Saraceni; interiora Ethnici
promiscue, & Christiani. Misere vivunt ob inopiam rerum. Nigro dolore sunt & desormes. Nulla his in tota hac AEthiopia gens vivendi ratione & moribus peior. Tigrim excipit Dan cali,sic aliud regnum vocant, quod ab ortu Solis, Rubri maris fluctibus alluitum, & inde tractu terrae perbrevi, & inscccundo, versus Occidentem extenditur. Incolae Mauri genere, secta Mahumetani sunt, Ahassino Imperatori vectigales. Sequitur Angote taliud regnum est quod ab Eoa plaga Tigrim contingit, a mari remotius. Quartum regnum Boa dicitur'; quintum Amara; sextum Leca. Ista quatuor solos Christianos habent incolas. Septimum peramplum est , septemdecim continens tractus, in quibus habitant partim Christiani, partim Ethnici, Abagamedri vocant. Sequitur deinde Dambea duos tantum habens tractus;& permixtos cum Ethnicis Christianos. Ab altero Dan-calis latere versus Erythraeas sauces,secundum maritimam oram, procurrit Aucaguerte quod Oari fluuio
irrisatur. Mauri habitant Abassino Imperatori renulla subditi. Adelum sequitur gradibus ab AEquatore ad arcticum polum distans duodecim ,urbs in eo
nunc Zeila,quondam,ut dixi, Aualites, mercatorum frequentia,in hoc etiam orbe clara. T otum regnum
Mauris incolitur,Abassino Principi infestissimis. Ex eo ille prodiit Gragna Mahumetanus Rex, qui Cum
iam fere totam hanc . Ethiopiam armis subegisset,ab: Luisitanis postea multis victus praeliis , & ad eitremum captus,praescisso ab ceruicibus capite, meritas
nequitia: suae poenas persoluit. Post hoc est Dahali, quod
38쪽
quod, regnum versus Mombazam ad Atquatorem tendit. Incolae partim Christiani, partim Salaceni, Abassino pendunt stipendia. Inde sequitur Occie, quod introrsum vergit, & Abassino subiicitur, Ma . humetanis pariter,& Ethnicis habitatum. Sequuntur deinde Arium', Fatagar, Zingerum. Hoc Ethnicorum est , duo priora Christianorum. Decimumsextum vocant Roganagum, Christiani habitant,Abacsini imperio neutiquam 'subiecti. Hinc alia rurias in Septentrionem ab Austro funduntur regna. Roxa decimum septimum est, quod colunt Et linici Goma vocatur,quod huic propinquum,Ethnicos, & Christianos Imperatori obedientes mixtim habens. Ad eam partem,qua Mono mota pa est,Nerea vergit, regniim peramplum;incolae,& Christiani, & Ethnici. Sequitur Zethd,cultum ab Ethnicis Imperatori subiectis. Dein iacent Conche , Mahaola , Goroma. Duo illa haud grandia sunt.&solos habent Ethnicos. Tertium latissimὸ patet Christianotumque, de Ethnicorum viginti tractus continet. Magna ex parte circumcingitur Nilo, & paene in eo insula est. vix umquam vacat bello, variis hinc inde hostibus, ad uersa signa circumferentibus: victus copia sic abundat, ut plures simul alere possit exercitus. Agri serti litas causa est, cum bellis gerendis expetatur ; cum AEthiopes isti alia in exercitu cibaria serre non soleant, quam quae quisque sibi parauit ; Mibus consumptis in ea vertuntur, quae rapere aliunde possunt. Qua vero transeunt, locustarum more , demetunt omnia. Soli tamen tanta est Decunditas, ut simul atque collectae siuges, mox dentur terrae semina. Praeeunt messores,eos a tergo seminatores insequuntur: alia terrae cultura opus non est. Ex altera Nili parte
39쪽
parte,AEgyptum versus,tria ultima iacent regna, Damote,Sua,Fasculum. Sua patrio idiomate Imperii cordicitur, ob id, quod prioribus annis praecipua eius fuerit sedes. rasculum ad Cairum urbem termitiatur ; M ilium t uos habet ex genere, Maurorum. In hoc regno ea via est, qu/ singulis annis inadragesi-mς tempore Vis magna peregrinorum religionis camsa ex Dambeae regno Hierosolymam agminatim proficiscitur. Prouinciarum huiusmodi traduntur. hac tempestate nomina. Prima Dubane dicitur,in regno
Tigris est,Ethnicis Castibus habitata. Secunda Xunctio,in eodem sit , regno: gentem habet generς baia cenam, secta Mahumetanam. Tertia Daraita in regno Angote,quam incolunt Christiani. Quarta Bora dicitur , inter Tigrina iacet,& Abaga medrim. Quinta Olaoa. Sexta Aga;in his tribus homines vivunt Christiani nomine, caetera Ethnici. Septimam appellant Arimam,regno Dahali proximam. Octauam Arhuim,non m Xan iam , Zingero contermibnam.. Huic finitimam Xancor m , quae decima est Undecima,& duodecima Mahumetanos promiscue habet,&Christianos,illi suggamo .lmic Pergamon men. Decimatertia, quae , Aris dicitur, ultra Nilum
iacet, Mauris cultλ. Deci aquarta Euara nunci a-tur , simul cum Mauris Ethnicos habens. Ex num
ratis regnis praeter Tigrim , Abagamedrim , Danlabeam Gbromam, vix aliud est , quod nunc Abas inoprincipi obediat. Fatetur AEthiopes tertiam omnium partem Lusitano Regi iure dcbeii , quod ita intehipsos, & Chri Doruua Gamam Lasit norum du
adiens, aduersus perfida4 Mahumetanorum: Mi teli eum itidem Abaisinis virv coniunt i Q v septa sa-
40쪽
perstitione, superbaque tyrannide communibus armis AEthiopiam liberarent. Qetersim nisi vi & armis Mahumetani pellantur, haudquaquam Promptum est aliis artibus aut litibus occupatae terrae possessionem quaerere. Addam hic quae de amnibus &lacubus idem Gabriel narrauit. Quatuor elle dixit potissima flumina, quae hanc AEthiopiam interluunt; totidem diuersis locis interiacere eximiae magnitudinis lacus. Amnis primus, cui Taticeae nomen, ab Austro tendens in Septentrionem , multis ante oram maritimam milliaribus arenosa absorbetur terra, occultisque subterlabitur meatibus. Vicinos habet montes mirandae altitudinis, aditu paene impervios, loco munitissimos,in quibus Abassini habitant genere Iudaei, qui vereres etiamnum Mosaicae legis caeremonias seruant: tanta sunt serocitate , ut reliquis populis terrorem incutiant. Secundum flumen vocant Oatam:aquarum copia Nilum superat, & Zeilanum in pelagus se exonerat. Non iniucundos habet ad potum liquores: sed Abassini Christiani ob
eam causam ab eis abstinent, qudd Mahumetano. rum irrigans tetras,alimepta ipsis ad vitam suppeditet. Inanis superstitio. Tertius amnis Gabea dictus versus Mombaram influit in mare. Quartus Nilus est, de quo cum a multis plurima dicantur, hic ego dicam nihil. Lacus primus caeteris magnitudine cedit;in regno Angote est, Aicha dicitur. Vocatur secundus Uambeabahar, quod nomen sonat Dambeae mare;non procul distat a Gubbai, ubi nuc Imperatoris aula, si quando ex castris ad urbem se recipit;sexaginta circiter longus est milliaria,latus quinque pro re, & viginti: uno ex latere Nilum findium ulta
