De Abassinorum rebus, déque Aethiopiae patriarchis Ioanne Nonio Barreto, & Andrea Ouiedo, libri tres P. Nicolao Godigno Societatis Iesu auctore

발행: 1615년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

38 De Abas orum rebus

scripsisse, quod non abhorreat 4 veritate. Fuisse autem facile hominem decipi, quod esset peregrinus, MAEthiopici ignarus idiomatis. Sibi tamen omnino vult haberi fidem,eo qu6d omnia, quae scribit, a seo illo,de quo dixi,antesignano cum cura acceperit, Mex fide reserat. Ait ergo montem istum in media situm elle Adithiopia,AEquatori subiectum;figuram h bere circularem; aequabili camporum planitie per

octo*inta circiter pallitum millia in orbem circumdari;lic elle editum,ut dies integer ad ascensum necessarius sit;ita natura munitum,ut duro vivoque saxo undique cingaturniic extima parte, qua saxeus est, laeum , lenemque, ut humana industria& arte videatur Politus. Saxum vero, quod montem ambit, ubi ad summum peruenit, omni ex parte aequaliter prominere. labrumque essicere,quod undique mille pas sibus foras prodit, Se a parte externa ascensum ad montem penitus impedit ,huic labro murum elle impositum affabre & eleganter faetum,ne inclusae intra

montem ferae,dum venatores fugiunt, ad extremitates caeco impetu delatae ex alto praecipitent. In montis cacumine latissimum effundi camporum aequor, plusquam viginti continens in orbem leucas.Hoc in aequore meridiem versus molliter collem exurgere,

qui speculia instar cuncta circum loca, quibus nihil esse queat aspectu iucundius,oculis subiiciat Eodem in colle fontem erumpere perennibus pellucidisque

ast uentem aquis;& varios diuisum in rivulos, multiplici maeandro arua,prata, hortosque irrigare;ac tandem, collectis rursus hinc inde liquoribus, ad montis radicem praecipiti lapsa ex alto defluere, & lacum modicum essicere,ex quo fluuius exit,non longo inde locorum spatio suos cum Nilo latices permiscens.

Nullam

62쪽

i, i

. cast le

illa ε

tibi ta

ossi s

Liber I. Cap. VIII. 39

Nullam protius esse ad hunc montem viam , cum turris in modum aequaliter undique erigatur. Vnam dumtaxat portam elle,ut in arcibus solet,qua ingressus pateat eamque & forma pulcherrimam,& mat ria robustissimam ,& valida militum manu optime munitam. Ab hac parie cochleam sine gradibus , in ipso excavatam faxo , v iis hinc inde senestellis lumini perviam . in sublime serri; ita latam & ascensu facilem, ut ab imo ad summum nullo negotio eua- dant equi. In medio cochleae fabricatam ipso in saxo patentem aulam , tribus illuminatam senestris. Hic rursus aliam elle portam a militibus aliis custoditam,per quam ad montis verticem exitus est. Nublum reperiri in toto monte oppidum,nullum pagum,

aut vicum, sed quatuor & triginta pelampla palatia magnificentissimὸ constructa,locisque late diuisa, in quibus cum familiaribus suis habitant Imperii principes. Milites,& quicumque sunt alij. qui montem

incolant,tabernacula habere,ac tentoria pro arbitratu mobilia. Duo elle vetustate,magnificentia,& artificio miranda delubra. Ante Sabar Reginae tempora unum ex iis dicatum Soli, alterum Lunae fuisse. Sed a Reginae Candacis ad Christum conuersione, quod Solis erat,Spiritui saneto,quod erat Lunae,sanctae Cruci suisse consecratum Duobus hisce tem plis adiuncta esse coenobia duo, Magni Antonij Archimandritae signata nomine, & statutis administrata; mille & quingentos in unoquoque religiosos vi-Vere, partim monachos, partim equites, partim famili res,domesticis addictos ministeriis, & a sacrorum functionibus alienos. Esse in eodem monte hortos amoenissimos. floribus herbisque odoriseris, & arboribus consatos, mira varietate commendatis:quasdam

63쪽

o De Ab sinorum rebus

enim arbores umbrae , alias aspectui, alias gustui inseruire; taec paucas esse, quas nulla serat pars reliqui orbis. Cum hisce numerari illam, quam Cubatum vocant; eius fructum este malocotoneo magnitudine similem, intus album , soris croceum ; comedi ut sorbam , cum maturescit; fructus omnes, quos terra gignit, falubritate superare; restituere vires , & in longum vitam protrahere. Plurimos in eodem monto sontes esse,arte de natura eximie ornatos;plurima genera avicularum, modulate canentium, quas & versicolores pennae ita conuestiunt, ut videri nihil possit elegantius rostra , crista, barbae, quaedamque si milia istis ignota locis , ita distinguunt,ut nihil este queat peregrinis mirabilius. Nulla hic venenata gigni animalia, non bestiolas visu turpes, aut tactii molestas, non seruas, aut noxias animantes: sed illas tantum,quq humanis usibus, & venationi sunt accomodae. Hic mons ille est, ubi nonus auctor dicit, & Preteiannis thesauros seruari, & bibliothecam esse , qua nulla ab orbe condito suit, aut erit umquam librorum numero,aut antiquitate, aut praestantia, aut dignitate par; de qua nos aliquid pollea referemus. Ait nulli aduenae hunc montem ascendere, vel adire concellum: ab eo qnti se arceri staminas , & a tempore Reginae Candacis, quae cum Eunucho Indica illuc est introgresta,

ut Imperij principes inibi tunc commorantes lustrali aqua mundaret, ad hunc usque diem nulli alii se mi

nὰ ingressum patuisse. Ait praeterea, omnes Impera toris illios ubi octauum aetatis attingunt annum , ad hunc montem deserri;ibi educari,ibi adolescere, nu-

quam inde estedi, sed tamdiu persistere donec vel ad iimperatoriam euehantur dignitatem,vel reddant naturae debitum. Assirmat autem,consuetudinem hanc impera

64쪽

ulli

Liber I. Cap. VIII. I

imperatorios pueros in monte Amara includendi ab Iou e Salomonis, & Reginae Sabar nepote suisse institutam. Cum verδ postea Imperatores aliqui , nisturali filiorum amore emolliti, eam intermisissent,

Imperatorem alium nomine Abrahamum . coelestimonitum oraculo, eamdem iterum reuocasse. Prin

cipes, qui in hoc Amarano siue paradiso, siue carcere communiter degunt , aliquando elle sex, nonnumquam octo, quandoque duodecim,& plures. Vnumquemque suos habhre famulos, suumque palatii mmille diuersi generis, atque ingentis pretii peripetas malis pulcherrime exornatum; ex quo sis velit, ad simile aliud possit transmigrare. Esse enim, ut dixi, quatuor de triginta magnificentissime praeparata. Conuenire eos inter se, quoties lubet,ut vel de rebus variis serant sermones, vel tempus fallant ludo, vel deambulatum eant, aut venatum , vel quid praestentaliud, luod ipsis placitum. Debere omnes rei diuina simul interelle,nisi quem morbus praepediar:ad id in destinaturn locum conuenire; magno inde ministrorum & caeremoniarum paratu in templum pergere. Plurima huius generis scribit idem auctor, quae non vacat referre. Videamus iam quonam naodo iuxta eius sensum ex his principibus Imperator deligatur. Ita rem proponit. Vbi mortuo parentatum est,ut successetis electio prospere suceedat, indicitur toto Imperio triginta dierum ieiunium , quod nemo, cuiuscumque sit status,& conditionis,debeat violare. Diebus iisdem de Spiritu sancto per omnia delubra sacrum fit. Interim supremus Senatus, penes quem in hoc interregno absoluta est imperij gubernandi potestas, statuit, ut quatuor ex iis regibus,qui Imperio subditi sunt, ut tres itidem Patriarchae , totidem Ar-

C ue chiepi

65쪽

4ι De Abassinorum rebus

chiepiscopi,ires Episcopi, omnes demum, qui tunc in Curia sunt caeterorum regula legati, in montem Amaram illico proficiscantur, quo possint noui Imperatoris electioni interesse. Uetitum his , dum ad Amaram pergunt,ullum ad oppidum diuertere. P tente in campo debent esse sub tentoriis, ac tabernaculis, ibi ipsis abundantissime suppeditantur omnia, quae ad victum necellaria. Postquam ij ad radices montis conuenere legatus magni Abbatis,qui totius ordinis sancti Antonij magister est, cohm adest , de certum ad electionem designat diem. Eo adueniente imperatorij principes. qui in monte sunt,conueniunt inter se,& ad coenobium spiritus sancti unὲ tendunt, ibique mimos consessione expiant, ac coelesti cibo confirmant. Id ubi factum,ad suum quisque deducitur palatium, in quo veluti in conclaui, ita clauduntur,ut adiri aut videri ab externis, ullumve nuntium vel ad aliquem mi uere,vel ab aliquo accipere, nullo modo queant. Id verb ut incorrupte seruetur,custodes quidam , quibus id negotium ierio commilium, diligentissime curant. Reductis ad palaria ,& conclusis inibi principibus,tunc verd Reges, Antistites,& caeteri ad electionem vocati, qui ad radices montis praestolantur, intro recepti, montem ascendunt, &ῖancti Spiritus coenobium petunt. In eius coenobij templo, aptis ad praesentem celebritatem induti vestibus,suo quisque sedet loco. Abbates duo,ad quos Imperatoris pertinet electio ii sunt, qui Spiritus sancti,& sanctae Crucis coenobiis praesunt sua habent in medio templo subsellia. Cum iis duo alij sedent eorumdem coenobiorum Abbates,quos vocant militares,qiod sint equitibus praepositi,& duodecim insuper ex iisdem familiis consiliarij. His sompositis le-

- . gatus

66쪽

Liber I. Car. VIII. 43

gatus magni Abbatis,qui totius ordinis, ut dixi, ma-

zz gister est, templum ingreditur, atque inter mediam ita sedens concionem,pauca quaedam de electione praelati fatur. Tum Patriarcha unus,is nimirum, qui ad fini: b strum sedet altaris cornu,hymnum quemdam,in quo Ua eadem,quae in illo, Veni orator Spiriim , est sententia,

za iubet Spiritui sancto Chaldaica lingua decantari. Eoa a finito ordinis magister accersit ad sese Abbates eleua ctores,& aperto Euangcliorum libro iureiurando adi-lii git,ut omni improbo animi affectu prorsus deposito, sis integrE ac sincere ad interrogata respondeant, nihiltra que aliud in ipsa I mperatoris electione respiciant,nisistis quod gratum Deo,& communi Imperij bono pe his utile sore iudicarint. Rogat igitur primum,quot sint in illo monte Imperij principes,ex regia stirpe Daviis dis profecti. Deinde quam eorum quisque habeatis aetatem. Postremo, ad quae vel proni sint mala, vel ut propensi bona;quibusque aut insecti vitiis, aut prae- diti virtutibus. Vbi haec expedita; Abbates electoresis 1 procumbunt in genua, eosque quidam alius Patria

cha,cui id munus datum,contenta voce , ita breuiterm alloquitur. Vobis, Patres, hi Principes probe notistio : sunt, illorum enim , & paedagogi estis, de magistri. Non ignoratis, quonam illorum propendeant inge- nia, quibusque instituti moribus sint ; recte etiam te-j a metis,quo res Imperij sint in statu , & qualem exigant Rectorem. Ex iis ergo unum deligite, quem creditis M ad imperandum aptiorem,qui non suis, sed suorum seruiat utilitatibus, idque rebus in omnibus potissi iii mum sectetur, quod viderit aeterno Imperatori magis acceptum. His dictis, Abbas Spiritus sancti, cu- ius primae in hac electione partes sunt, eum nomi- i nans,quem magis idoneum iudicat. Hic , inquit, talea

67쪽

De Abas omm rebus

tes habet animi dotes,talia virtutum decora, & mo-t rum ornamenta ,ob hanc causam dignum censeo, qui

praeferatur caeteris, & Imperij accipiat gubernacula. Meo igitur illum suffragio creo, lectardque AEthiopi cum Imperatorem. Post haec Abbas sanctae Crucis suam profert eadem de re sententiam. Et vero sicli alio Abbate conuenit, Imperator est , quem consensia legunt: sin autem alium iudicat praeserendum, quod numquam adhuc contigit, ad Abbates militares , de duodeςim consiliatios res desertur: isque Imperator fit , quem ipsi creant. Eo autem creato Patriarchaidem electoribus praecipit, ut electum principem adeant,& in templum ducant. Ita faciunt. Palatium

ingressi,paludamento quodam, sancti Antonij insignibus distincto, Principem induunt, mediumque recipientes ducunt in templum,& a quo sit Imperatore genitus, coram omnibus patefaciunt. Tum princeps is ante aram maximam flectens genua , dicentem audit Patriarcham, cuius talis fertur esse oratio: Inclyte Princeps, te Spiritu fano in elegit, ut nobis imperio ct auctoritate praesis. Idem te diuinissi Spiritus νegat,gubernet,illuminet,ct cundia doceat, quae ad munus tibi impositum rite ac re te ιbeundum i necelsaria sunt. Suam quoque tibi impertiat gratiam, ut quam longissimam vitam pro fere traducas,atque omni 2 liritualium ct corporalium bonorum genere cumueris. Ab hac precatione magni Abbatis legatus, tetracto paludamen-xo, geminam principi togam induit. Interior bombycina est coloris albi,ad talos usque demissa posterior caerulet,laciniata subsitita purpura, aureisque intexta stellulis. Illa candidos in ipso mores desiderat, vitamque sine fallaciis,atque dolis , & ab omni alienam suco. Haec coelo similem requirit, & aurea incensum

68쪽

cenilim charitate. Talibus induto principe vestibus,aureum Patriarcha monile,aureis quoque stellatum bullis , cum pendente inaestimabilis preti j gemma,in qua Apostoli Matthaei AEthiopiae piotectoris

ac patroni insculptaefiigies,m manus accipit, atque eius collo iniicit. Mox aureum capiti imponit diadema gemmis distinctum. Aureum item porrigit sceptrum in crucis speciem efformatum. Huic enim solum principi inter omnes , quotquot in toto orbe sunt, crux eit pro sceptro. Hisce Imperator decoratus insignibus, postquam cst ab eodem Patriarcha satastis precationibus ex veteri ritu diuinae commendatus prouidentita, editum ascendit solium , miro c structum opere, umbelltaque suppositum magnificentissimae. Eo sedente, quatuor illi reges, suam quioque rem manibus gestans , ad solium accedunt. Ensem primus districtum tenet; Alter demortui hominis caput, impolitum paterae; Tertius vas terra plenum ; Quartus foculum cum igne. Quibus ordine

dispositis, Patriarcha rem quamlibet per se si insens, manuque tenens, quid quaeque significet, longissima Oratione explicat, de humana diuimaque iustitia disia

serens multa, de fine rerum humanarum non pauca, multa de charitate principis in subditos, multa de felicitate perpetua iustis conferenda, deque aeternis Inserorum fiammis,quibus non minus regum , quam hominum caeterorum scelera puniuntur. Post haeca sellis surgunt omnes,e templo exeunt vicinum

peristylium tolemni pompa lustrant supplicates. Hic

autem procedentium ordo. Prarit quidam de nummio equitum: pectus illi tectum thorace cx elephanti consecto pelle phaecasiis pedes surae purpurcis atque auratis indutae cothurnis i sub sericum gestat vexil-- lum

69쪽

46 ie Abassimorum us

tum coloris crocei, in quo depicta Impeiij stemmata,

niger nimirum leo pede dextero anteriori rubram tenens crucem,cum AEthiopica inscriptione , quam utine reddes,Vicit Leo de tribu Iuda , e thiopia prae-uemet manus eius Deo. vexilliferum clavigeri sequuntur quatuor; aureae illis in manibus clauae; vestes humeris attalicae ad mediam demissae tibiam ; capitum tegmenta polymita; tres in iis potissimum colores, candidus,caeruleus, ruber; addita plum mea crista mirae pulchritudinis. Post clavigeros procedunt viri sex,aetate maturi, lignitate senatores, rectoribus urbium officio pares. Hos togae tegunt , coloris atri, quibus longae laxaeque manicae;tales videntur,quales qui Venetiis dicuntur S.Marci Procuratores. Capita

illis pilei operiunt, iis figura similes, quos Venetiarum utuntur Duces ; sequuntur regum legati ; dein magni Senatus conliliarij;postea Reges tum cum Patriarcha imperator,dextram partem tenens , cui vellis sinum colligit magni Abbatis legatus. Postrem dagmen claudunt quatuor illi coenobiorum tum spirituales,ut vocant,tum militares Abbates, atque eorum consiliari j, hymnos,& psalmos, & quaedam alia hunc in finem comparata decantantes. Perlustrato semel peristylio,reditur intemplum; ubi rursum Imperator solium ascendit, simulque reliqui suas repetunt sedes. Post: haec sex illi Senatores,una cum quatuor Abbatibus,atque eorum consiliariis, ea se conferunt in palatia,quibus Imperij principes sunt inclas,e6sque militaribus sancti Antoni j indutos vestibus deserunt ad 4mperatorem; ad quem bini accedunt venerabundi, ipsique manum deosculantes fidelitatis & obedientiae iusiurandum praestant. Idem post eos faciunt,primum reges, coenobiorum deinde prς-

70쪽

Liber I. Cap. VIII. 47

fecti,& eorum consiliaiij tandem regum legati. His expeditis dimittitur concio. Ad aedes Abbatis Imperator,ad alia loca diuertunt alij;& quod est diei r liquum, cum sequenti nocte priuatim transigunt. Haec nouus auctor de Abassini imperatoris creatione,quae fallitatis vitio laborare, sicut & plura alia eodem spectantia,quae deinceps subdit,perspicuum est. Quod ad rem ipsam attinet, non est expeditu facile, quid olim fieri consueuerit: quid autem nunc fiat, haud est ambiguum. Cert d scimus, quod apertilis postea monstrabitur, evehi nunc ad Imperium , qui legitimum Imperatorem vita sunctum cognationis iure propius attingit nisi ab aliquo conspiratore praepediatur. Praepediri autem non raro solet,idque ex innata oritur facilitate,qua gens uniuersa ad coniurationes sertur esse proieci a Minc enim multa per hoscCe annos inter consanguineos exorta de Imperio bel-Ia;ac non ita pridem inter Iacobum, & Sacinum patrueles , postquam ultimus ante illos Imperator in bello occubuit. Hac igitur tempestate si ius spectetur, constat haereditate non electione, acquiri imperium; semper ita suille, non ausim dicere, sed probabilius. Quae hac de re in ante memoratis Anton' literis scripta reperi ilibet subiicere. Israclis,inquit, Domine appellantur omnes,qui de imperatoria stirpe sunt. Nec ullus. nisi Israel, hoc est , ea de gente ashmi potest ad Imper ij fastigium. Ob hanc causam ne masculus umquam ex hac progenie dest,qtii AEthiopicum teneat principatum . curatum iam olim,vtimperatorium semen diligentissime seruaretur. Pluis mi igitur ex eo etiam nunc in quadam prouincia degunt;altos ibi habitant montes,agros Colunt,armenta & pecora pascunt. Si quando contingit, ut nemo super

SEARCH

MENU NAVIGATION