De Abassinorum rebus, déque Aethiopiae patriarchis Ioanne Nonio Barreto, & Andrea Ouiedo, libri tres P. Nicolao Godigno Societatis Iesu auctore

발행: 1615년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

18 De Abas Orum rebus

bus, quarum sunt feracia. Praeter haec in quolibut1mpeiij regno,in quo proprius Rex est, unam Imperator ciuitatem habet, quae quod erat tributum suo regi persolutura,id Imperatori persoluit;ob hoc imperatoria ciuitas dicta. At haec non semper eadem in eodem regno sed annis singulis ab Imperatore noua ac diuersa deligitur. Habet item regna tria, quae ad Imperatoris pertinent patrimonium, neque ullum alium praeter ipsum agnoscunt regem. Haec sunt Saba, Zambra, Casate in quibus ingentes diuitiae sunt,& auri argentique sodinae quamplurimae. Regna imperatoria quintam soluunt rerum omnium partem, caetera decimam. Exercitus, quos vel ducit Imperator, vel ad hostes debellandos alio mittit , expensis aluntur ciuitatum.QEaedem ipsae mn militibus tantum, qui versantur in bello,sed iis etiam, quibus tum Imperatoris, tum montis Amarae commissa custodia, stipendia soluunt. Cum ergo Imperator praeter eos,

quos facit in alenda familia sumptus, nulla in re alia de suo quidquam expendat ; quidquid verb auri tam facti quam insecti a stipendiariis populis recipit, atque immensam opum aliarum cppiam separatim reponat ; essicitur ut ne cogitatione quidem comprehendere quis possit,quam immensos habeat thesauros:de quibus iam per se ex mente eiusdem noui auctoris aliquid dicendum. Hii monte Amara sui ait coenobium est, quod a sancta Cruce nominatur. In eo Abassint Imperatoris thesauri sunt, in quibus tarita est auri & gemmarum copia, quantam nullus .Omnino totum per orbem trinceps, siue ex iis , qui nunc sunt, siue ex iis, qui umquam fuere, habuisse narratur. Possuntque & Babylonij,& Perse,& Graeciin Romani Imperatores,quibus amplissimas legi

52쪽

Liber L Cap. VI.

illi mus suisse diuitias, si cum vno Preteianne conseratitur, pauperes aestimari. Quinetiam magnum Alexandrum,de cuius opibus incredibilia memorantur, i , longὸ hac in re a Preteianiae vinci, facile deprehen det,qui rem attentius considerabit. Isti enim Abas. i, sint thesauri,ut late per AEthiopiam traditur, a vetere illa Regina Sabae ctria iam sunt annorum millia , Milla amplius) initium accepere. Cum igitur ab eo tempore immenta quotannis illum in locum inseranturi, diuitiae, quas quinquaginta nouem regna copiose fundunt;nec inde quidquam, cum opus non sit, vin- quam auseratur: quantum diuitiarum n cesse est in is eos thesauros esse congestum' Denique ubi nouus G anchor admodum multa & valde mirabilia hac de re proseri cui etiam videtur diuinae fidei auctoritatem, is adducto quodam e sacris libris testimonio,velle conis ciliare;ad extremum ex sententia quorumdam, ut ait, is Venetorum,ac Lusitanorum, qui quatuor amplissi-

ii mas domos videre auro refertas, summam colligens, affirmat,tantum illic auri esse, ut ungquaeque domus, spata nunc voce Vtar, plusquam trecentos conti-

nea illiones. Haec de auro. Quod attinet ad gem mas ait idem auctor,prope illa auri receptacula, alia esse domum longe amplissimam ingentibus resertam , capsis,partim ex eedro, partim ex ebeno fabricatis, egregie politis,& firmiter obseratis; unam quamque' i gemmarum esse plenam ; rem verb ita dispositam,ut gemmae omnes, quae eiusdem generis sunt, iisdem i separatim capsis contineantur. Cum autem domus

53쪽

3o De Abassinorum rebus

ses,cosque omnes pretiosissimos,quales solet AEthi pia gignere. Alias deinde capsas esse plenas adamatibus, humanam taxationem pretio, opinionem magnitudine superantibus. Deceptos Plinium, ac S linum,qui negarint , vllum esse nuce avellana maiorem:in illis namque Preteiannis thes uiris plurimos reperiri, qui digitum vincant longitudine,volam manus latitudine. Varium in iis colorem cerni; sic omnes candicare,ut in aureum quidam, in caeruleum alij,in pallidum nonnulli exeant nitorem ; at iue his . postremis multo maximam auctoritatem esse. Alias praeterea reperiri arcas plenas pyropis,quorum in nrugro sumine magna est cohia, & laus potissima: tantam in quibusdam magnitudinem , ut pollici aequentur. Ingenti in numero esse Iaspidas aerigusas ex lacteo in caeruleum tendentes; sapphiros ex rubro ni-ericantes;sulgentes auro Topasios;Balaxas rosis pia

pureis similes ,rubentes igne Hyacinthos. Quasdam esse capsas plenas Chrysolitis , quibus in AEthiopia

minor est inter gemmas auctoritas alias quoqne protiosis aliis resertas lapillis,quorum ex numero ingens Achatum copia, & genus multiplex, colore diit inctum;in quibusdam cum nigrore maculas esse albi eantes interlitum in aliis auro ruborem:in multis notas versicolores,& diuersis variegatum maculis sple-dorem. Plurimas item capsas Margaritis esse rcfe tas;earum quasdam in Oceano Indico, alias in Nigro flumine inhersico alias ortas marhatque has postremas firmitate, colore, nitore caeteris praestare. Non eamdem omnibus figuram; esse quasdam aequaliter rotundas,alias ouatas,alias teretes,alias planas, alias retortas tantae nonnullas magnitudinis,ut periti gemmarumcompotitores asseruerint, haud esse minores

duabus

54쪽

duabus illis, quas fama celebrat apud Cleopatram

suille;centies sextertium aestimatas. Addit in eadem domo esse saxose cuiusdam rupis partem , paene tri- palmarem, in Nigro amne repertam , in qua mille gemmarum differentiae a natura sint insertae. Apparere in ea Adam antra plusquam centum de sexaginta,quorum alij sint volae pares, alii duos ac tres lati digitos; nullus auellana nuce minor; primae omnes auctoritatis. Apparere plus qu)m trecentos Smaragdos, maiores quosdam, alios. minores plusquam quinquaginta carbunculos,omnium, qui Pollunt v D qua reperiri,maximos apparere Sapphiros , laspides, Balaxas, Ametysthos,Topasios, Hyacinthos, Chrysolitos,& bonam partem aliarum gemmaxum, quarum adhuc ignorantur nomina, quae etsi magnae non sunt, pulchritudine tamen nullis cedunt. Addit item Imperatorem Dauidem habuiste in animo hoc admirabile , ut ita dicam, gemmarum textum, naturae manibus in uno lapide fabricatum , Apostolicae sedi dono mittere,clipa Paulus III. dare illi in matrimonium Victoriam Farnesiam cogitabat: verum sicut b ipsius Pontificis mortem initum matrimonium non est,ita neque donum missam. Haec omnia scribit de Abassint Imperatoris opibus nouus auctor, &multa alia plane admiranda, tam prompte,tam constanter, & confidenter, ac si nihil esse verius queat. Ea tamen,& quaedam alia,quae de gemmarum com

positoribus a magno Hetruriae duce Francisco Medi. ceo,in Atthiopiam missis,adiungit, ita perspicue fatis sunt, ut superuacanea sit omnis resutatio. Quis enim tam hebeti erit iudicio,vt talia legens,non si um videat fabulas narrari' Illud tantum hoc loco

dicam,quod verissimu est, & a Michaele Castagno

memoriae

55쪽

3α De Abas orum rebus

memoriae proditum; quo tempore nonnullas impe-tij sui terras rege Zeilae occupatas Lusitanorum militum armis Protei annes recuperauit,adeb thesauros nullos habutile, ut cum eorumdem militum quondam,quibus erat in Indiam redeundiam, remunerare cuperet,aliquot ipsis gemmas a matre, & ab alii, ad eam rem acceptas, veluti mercedis loco obtulerit, modeste inopiam excusanx. At illi, inter quos Ca- stagnosus erat, gratum regiae voluntati animum e hibentes, dona recipere recusarunt. Quas verδ iri miserias,quantimque in egestatem , ut res human esunt,hac tempestate Abastinus princeps deiectus sit, ex litteris eorum , qui in Abassia sunt , postea cognoscetur.

Vnde Abasimorum Imperatorum feratur ductum genus.

per longa secula imperio tenuerint, quibusque appellati nominibus sint,auctores nonnulli scripsere:

nec sunt veriti, quae sub tantae vetustatis latent tenebris, pro comperto tradere;aded nihil est quod humana inquisitio inausum relinqiiat,aut intentatum. Non ausim ego tam alte inuestigare harum rerum exor

uia:neque a Chuso incipiam Chami filio, quem serunt aut sui Noe ni iussu in AEthiopiam prosectum, illius iecisse fundamenta Imperij,quod Abasimorum postea fuit. Illud quoque omitto libens, quod est a Iosepho Hebraeo traditum, & ab aliis acceptum,

56쪽

Liber I. Cap. VII. 33

Mosem Israelitici olim ductorem populi,dum adhuc in AEgypto sub Termutis filiae Pharaonis tutela viveret super tis bello AEthiopibus, cum eorum regis filia matrimonium simulate contraxisse,perque annos aliquot in AEthiopia regnalle. Opinor longe hoc averitate abelle, quemadmodum eiusdem generis per multa,quae hisce de rebus quidam, vel ad libidinem

finxere,vel ab aliis ficta minus caute approbarunt,&literarum monumentis dederunt. Vetustiora relinquo. Proponam aliquid, quod etsi ipsum quoque satis vetustum est,ut tamen ab illa antiquitate magis remotum, ita forsitan videri poterit magis propinquum vero. Constans est Abassinorum non magis sententia,quam gloriosa quaedam praedicatio, Imperatores suos ab Salomone Iudaeorum rege genus ducere. Res ab iis accepta hunc in modum narratur. Insula in Nilo est,nunc aliqui vocant Elsamam taliter

alij. Iosephus ille, de quo supra , nec pauci alij scribunt, eam a tempore Cambilis Per sarum regis,a Meroe eiusdem Regis sorore, ibi defuncta, Meroem appellari coeptam , clim antea Saba diceretur. Ab hac insula, ubi tunc erat AEthiopiae caput,prosectam v lunt Austri Reginam , ad tentandam per aenigmata sapientiam Salomonis. Ab urbe regia,ut aiunt,cum multo comitatu egressa Mazu am venit;conscensis ibi nauibus Erythrarum mare traiecit, appulἱtque ad Arabicum intus, ex quo terrestri itinere octo sere dierum spatio, Hierosolymam peruenit. A Salomone

filium dicitur suscepisse Melichviri, seu Melitechum

nomine. Hunc asserunt aliqui,ante matris in patriam regressum, in eadem natum urbe Hierosolymitana;&matre discedente in patris aula & cura res ictum;ibique ad septimum usque, aut octauum aetatis annum

57쪽

34 Ab morum rebus

sedulo educatum , atque ad matrem postea milium.

Scribunt alij, discessisse Reginam conceptu graui dum,& in itinere puellii peperiste n AEthiopia apud

se educasse, viginti que agentem annos,cum iam esset

imperio aptus,Hierosolymam misisse, ut ei pater, de aliquid impertiret infusae sibi a Deo sapientiae,& Coram Arca testamenti diadςma imponeret AEthiopici

Imperij. Addunt insuper, cum sceptrum Melitechus sumpsit,aut sui nomen simul sumpsisse, & Dauidem

vocatum I acceptasque a Salomone patre duodecimviris,sapientia dc virtute praestantibus,singulis ex singulis Israelis tribubus, a quibus diuinam legem M1acras literas edoceretur, in AEthiopiam cum duodecim Iudaeorum millibus discessisie. Ab hoc igitur Metilectio volunt Abassini, suos Imperatores ducere originem ; neque illo ex tempore ad hodiernum usque

diem apud eos ex regia Dauidis stirpe defuisse, qui

in AEthiopia imperarent. Hanc opinationem , quam ego apud Europaeos ab A thiopibus autumo natam, confirmat nouus auctor, sed parum firme. Argumenta

sunt, qubd ita esse in Abassinorum rcperiatur scriptuarchivis. Quod & stemmata,quibus A thiopicus utitur Imperator,& tituli,quibus insignitur, remeamdem satis videantur indicare leonem enim ipsi este pro insigni,cum hac inscriptione cis Leo de triba - Δ;eoque reges Dauidem, ac Salomonem, totam que Iudae tribum sutile viam. Tituli in ea videri postunt descriptione , in qua cum Imperator genus declarat suum, ex Iudae stirpe ortum se, dicit, Dauidisque MSalomonis appellat filium. Illud etiam eidem firmandae sententiae additur argumentum , qudd idem Imperator in urbem Hierosolymitanam, uti in paternum bonum,ius sibi arrogat haereditarium. Sed quari- ti

58쪽

illi

i ili

Liber I. Cap. V II. 33

ti rationes istae sint, haud libet expendere. Certum est, non minus incerta elle ex his quaedam , quae adprobandum assumuntur quam illa ipsa sunt,quae proponuntur probanda. Nec mihi dubium,quin auctor iste , quae in Abassinorum archiuis asseruat i dicit rerum monumenta, numquam adierit; nec legerit libriim,quem fingit sub hac Hscriptione re Da misuidis, qui Mel dechiu aliter dictmem per uniuersam Ethiopiam lcctitari. Militaria quidem huius Imperatoris signa cum est te crucis leonem habere, nonnulli alterunt. Quod nouus auctor de inscriptione adiicit,etsi non credo, non tamen resuto. Scioimp ratores aliquot ex hisce recentioribus ad summum Pontificem literas scripsiste , nullo eorum proprio obfgnatas sigillo, curatfimque a quibusdam Europaeis in Abasua degentibus, ut aliquod ex Lusitania mitteretur,quod Actum est. Non satis habet nouus auctor asserere per tot aetates, ac secula regium Dauidis sanguinem,perpetua virorum serie,in Abassinis Imperatoribus integrum hucusque atque inuiolatum permansisset, verum etiam ait, eosdem Imperatores semper diligentissime curasse,ut eas haberent in matrimonio foeminas, quae claritate generis, & auita sanctimonia maxime essent illustres. Ob hanc causam lege fuisse cautum, ne ullus Imperator aliam v-xorem duceret, quam quae ad unum aliquem ex tribus illis regibus, qui iacentem olim in stabulo insantem Christum cum donis inuisere , genus reserret suum. Vnum quidem ex regibus nomine Gasparem , assirmat Disse patria AEthiopem, Melchiorem Arabem,Balthasarem Persam.Gasparis posteros aut- tum regnum, quod erat Saba, cuiusdam Imperatoris iussit cum Bernagasso permutaste: qui autem ex reli

i C a quo

59쪽

quorum regum erant stirpe , eos saeuiente per Ar biam ac Persidem Arianae haereseos tempestate coactos suille solum vertere,regiusque relictis in .ssithiopiam,in qua tunc integra ac sincera Christi fides erat, eonfugiile ; ibi Imperatorem Ioannem , quem Sanctum AEthiopes vocant, Fatigaris regnum posteris Balthasaris, regnum Soae Melctitoris nepotibus dono dedisse. Ita factum, ut omnes, qui ex tribus illis sanctissimis regibus ellent progeniti, in AEthiopia degerent ; quorum masculis illud ait accidere mirabile, quδd ab ipso statim ortus sui pristiordio, in altero corporis latere stellam habeant diuinitus insertam; idque a leb certum esse, ut anno labit ei Is s. ex tribus Magorum familiis tres Romae vis fuerint adolescentes, in quibus illud stellae signam a Gregorio XIII. Pontifice maximo,& a multis purpuratis patri bus, aliisque principibus viris, qui religionis causa ad

Vrbem concurrerant , obseruatum sit. Caeterum

haec, dc alia id generis a nouo auctore tradita ob eam causam refero, ut intelligi ex iis queat, quam mereatur fidem reliqua de Abastinorum rebus ab ipso scripta,quae videri pollunt legentibus probabilia. Et ve-

tb quod de Abassinorum Imperatorum narratur genere,ab Salomone per Melitechum derivato,recte,ut opinor docti & graues auctores docent, fabellam este ineptissimam, neque creditu, neque auditu dignam. Non sum nescius, sic apud incolas narrari,quod in illa,quam dixi. epistola Fernandius scribit. Sed ea Lusitanorum culpa sitit, quod illam ab ipsis acceptam Abassinis facile crediderint, literisque mandarint. Qui refutatam volet,eos legat,qui de Salomonis rebus non ita pridem scripsere. Nobis hic otium non

est. Certe ex priscis scriptoribus, qui de Salomone, . & regi

60쪽

Liber I. Cap. VIII. 37

& regina Sabar tam multa tradiderunt, ne unus quidem eii, qui hac de re verbum secerit, non scriptores sacri, non Rabbint,iaon Iosephus Iudaicarum rerum auidissiimus amplificator,non denique ullus alius, cui haberi fides queat.

. ... Imperator. .

ΡRoponam hie breuiter, quae apud varios histori

cos hac de re scripta legi.Sunt,quidi cant, Imperratorum filios ex aetatis praerogativa solitos parpiatibus succedere si fili j desint, unum deligi ex propinquis,non qui sit natu, maior . aut mortuo Imperatori coniunctior,sed qui virtute caeteris excellat. Tradunt abj, liberum esse patri , quem velit ex filiis sbi decedenti substituere, nulla habita aetatis ratione. Apud alios est rem hanc electione peragi ; non ita quide ut ex uniuerso AEthiopum grege , aut ex qualibet α' rum familia, sed ex imperatoria dumtaxat Imperator deligatur. Paucis hic reseram, quae plurimis de hac electione nouus auctor componit. Describit primum montem Amaram,quem indicat a terrestri paradiso diuersum non et Ie. Illum certe reliquis orbis terrarum locis longe antefert,paradi se verb ipsi,bonorum omnium ubertate,varietate, copia,rebusque aliis, in quibus commendatio est, prorsus exaequat, si tamen ab eo differt. Monet deinde, Franciscum Aluarum, Lusitanum Sacerdotem,de quo dictum supra,quique

montem vidit,ctam multa de illo scripserit,nihil sera ci '' C 3 scri

SEARCH

MENU NAVIGATION