장음표시 사용
41쪽
quibus nonnullum est nauigantibus periculum.Cum proximis annis duo ex Societate religiosi ab Imperatore vocati scirpea rate lacum istum traiicerent, tanta in eos irruit huiusmodi bestiatum multitudo, ut estent paene desperati,nisi afuisset vis diuina, periclitantium precibus conciliata. Non paucae , sed exiguae in hoc lacu insulat sint, ad quas ablegantur coniuratores, nisi mulctentur morte. Lacus tertius in regno Oecie est ad Adelum, & Mor baetam spectans,Zella dicitur. Quartus Xacata non procul distans a tertio;tanta utrique longitudo est , quanta die uno percurri potest. Antonius Fernandus Societatis Iesu Sacerdos,ex quo deinceps non pauca reseram,in Epistola quadam de AEthiopicis rubus anno 161 O.
sub initium Iuni j ex Abassia Romam missa, Abassino Imperio plusquam quadraginta attribuit prouincias. Sed nihil a Gabriele dictri ; huius enim tractus multo longius,quam Antonij prouinciae diffundutur.
I de Abasino Imperatori Preteiannis eu Pres
o Vod Abassino Monarchae regna multa,ut dixi, a iure subiecta essent, imperatoris obtinuit appellationem;patria enim lingua Acegus dicitur,quod imperatorem sonat;quamquam & a nostris Rex, Ma suis quoque Nigus, quod regem significat, saepissime nuncupatur. Dicendum nobis hoc loco est,cur a quibusdam Pretiosus Ioannes, ab aliis Preteiannes, seu Presbyter Ioannes communiter appelletur.
42쪽
alij Petrum Ioannem dixerunt,nimis abs re est; Preteiarariem verd pro Presbytero Ioanno nominari duabus dictionibus facilioris pronuntiationis causa , in vitam coeuntibus, haud est ambiguum : ut autem Pretiosum Ioannem auctores quidam appellarent causam Abassini dedere. Hi enim cum primum in Europam venistent,& Imperatorem suum Presbyterum Ioannem vulgo apud nos vocari agnoscerent, speciosum titulum,quamuis errore, ut dicam , attributum , retinere cupientes, multa & varia ex propria
lingua quaesierunt vocabula, unde illam Presbyteri Ioannis appellationem assererent derivatam. Quidam ergo finxere Belulgian, alij Bel digian,voces alij lias , ex quibus Presbyteri Ioannis nomen irrepsisse affirmarunt. Ex iis, qui primi Belialgiani vocem in haec loca induxere,unus fuit Zagazabus ille, de quo
supra narraui , AEthiopici Imperatoris ad Ioannem. III. Lusitaniae regem legatus. Alter eodem tem-,pore Petrus quidam Abassinus, qui Franciscum Aluarum Lusitanum Sacei dotem,ad Clementem VII. ab eodem Imperatore milium, in Italiam est comitatus. Prior ille Damianum Goea, ut dixi, hic posterior Paulum Iouium,uterque forsitan sine dolo, in errorem induxit,dum a nobis pro Belulgian Pr byterum Ioannem dici affrmabant. Sed & vocem hanc Belialgian aiebant ex duabus esse dictionibust compositam;quarum prima, quae. est Pelui, pretio- sim, altera Ioannem significet;ac si nomine ipso vellent indieare,nihil in orbe esse Abassinorum Imperatore pretiosius. Quod nouus aiustor scribit, Zagaetabum non Belialgian voce duplici, scd una tantum Bel digian dixiste , Damianum vero , quia Lusitanus erat, non percepisse AEthiopicam pronuntiationem, i B a nugae
43쪽
nugae sunt , cum caeteris reponendae. Addit verbBeldigian dignitatis esse nomen , pretiosum domi num , siue inaestimabilis preti, gemmam denotans aded antiquum,ut celeberrimae illius Sabae Reginae
aetatem superet;in Amara enim , nobilissimo AEthiopiae monte, vetustissima reperiri monumenta literatum,in quibus Abassint Imperatores ante eius Regianae ortum hoc iam titulo insgniri essent soliti. Hate& quaedam patia ,qusaac de re scribit nouus auctor, missa facio. Et id volo pro comperto haberi, Presbyteri Ioannis nomen, neque a Belulgian, neque a Bel
digian,neque,ut alij voluere,a Naiadgian, vel a s milialia AEthiopic voce esse derivatum : sed Abassino
Imperatori cum primum a Lusitanis coepit agnosci, errore suisse tributum. Nemo est, qui ambigat, sicut olim AEgyptiorum reges primum Pharaones, deinde Ptolemaei, Maulitanorum Seriphij , Persarum Xerses quondam & Artaxerses, nunc Sophi dicuntur , ita Presbyteri Ioannis nome regiam quorumdam Christianorum Principum a longo iam tempore denotare dignitatem;hos vero non apud AEthiopes, aut in ulla
alia Africae parte, sed in Asia imperaste, peritiores
conueniuntii Quo tamen loco Imperium habuerit, 'non est omnino compertum. Nam quod quidam scripsere,eos fuisse reges Cathai, magis dubiam rem Dcit ; cum hisce proximis annis cognitum sit, quidquid Cathaium est,ad Sinas pertinere;nec urbem esse ullam, aut regnum hac dicttim voce, quod nunc extra Sinarum terminos reperiatur ι sic enim a Ma thaeo Ritio Maceratesi, Societatis Iesu religioso apud Sinas Praeposito , geographica demonstratione prius inuentum,& postea a Benedicto mea eiusdem Societatis homine ex Goa profecto , Cathaiumque terrestri
44쪽
stri itinere ex industria inuestigante, satis exploratum. on crederem ego procul dissitum a vero, praeter illam terrae partem, quae Cathai nomine intra Sinarum limites a nostris reperta est,aliam esse orbis plagam multo ampliorem per Asiaticos Scythas , &Maslagetas , vicinosque circum effusam populos, Sinarumque finibus a meridie & occasu coterminam,
cui & Cathai,siue Chethai nomen fuerit,& in quais,de quo nunc agimus,Presbyter Ioannes maiorvi
nostrorum aetate principatum tenuerit. Nolo hic proponere omnia , quae de re praesenti apud varios auctores reperi. Duo dicam, quae non videntur ab instituto aliena. Primum est,quid de vero Presbytero Ioanne opiner probabilius. Alterum,Quae Lusitanis suerit errandi occaso,cum nomen illud Abastino Imperatori tribuere. Vt a primo ordiar, Magnus Indiarum Presbyter Ioannes sic enim antiquiores historici ipsum vocant) Christianus erat, eorum denumero quos veneno suo Nestorius infecerat. In illis imperabat regionibus, quas ea continet Scythia,
quam extra montem Imaum Ptolemaeus constituit,
a qua sorte nihil illat prouinciae disterunt, quas Paulus Venetus Teuduchum, Abrahamus Ortelius Ax-gum, Ayton Armenius Tarsemivocabulis aliis appellarunt alij. Ferunt tam longe lateque fuisse dominatum,ut duos & septuaginta reges, partim Christianos, partim Ethnicos subditos habuerit ditioni. Praeterea in honorem Ionae Vatis , dictum apud suos Ionanam:id autem fuisse omnium, qui Imperium illud tenebant,commune nomen,ut de AEgyptio Pharaone,de Mauritano Seriphio, de Sophi Persico dictum est. In his tamen occiduis Ecclesiae Latinae
partibus Ioannem solitum appellari, addito presby-
45쪽
teri vocabulo; non qudd is Sacerdos esset , sed quia Archiepiscopi primatis more,quando pacificis rebus prodibat in publicum, unum habebat in comitatu, qui erectasti crucem praeseri ei. Ad bellum verbproficiscentem duo praeibant crucifert,ex quibus aurcam unus I alter ex pretiosissimis constantem gemmis gestabat crucem. Nec deerat caeremoniae significatio. Ipso Crucis signo Christianae se religionis defensorem Preteiannes praedicabat; ex aurea verb, gemmeaque salutaris signi materia volebat intelligi, quantum aurum gemmaeque metallis ac lapidibus ante statat caeteris, tantum se aliis totius orbis principibus excεllere. Multos hoc Imperium annos floruit donec ad Dauidem quemdam ventum, qui a quodam suo Duce,Cinge dicto,victias praelio,& Impexij gloria,& Presbyteri Ioannis nomini finem imposuit. Victor enim Cinges anno salutis centesimo octogesimo septimo supra millesimum , Imperator
ab exercitu creatus,& a Scythis receptus; pro Pre Dbytoro Ioannc Ularcanus coepit nucupari. Inde quoque rerum Christianarum ingens strages consecuta. Sensim enim praetralere contra Christianos Ethnici, diminui religiosi gentilica sacra & inanium Deorum cultus inferri. unus tunc superfuit ex tanta calamitate Rex,qui Nestorianas collegit reliquias; nec ipse tamen dum vixit,nec deinde alij contra praeualentes Tartarorum vires,caput amplius erigere potuere. Et
sunt hoc tempore per ea loca sub grauissimo barba- rorum iugo plures huiusmodi Christianorum diuersae turmae, quibus inconsutilem Christi discidisse ii nicam, haud impune est;eademque illi sors miserrima, quae Graeciae pari piaculo contaminatae. Non
ignoro aliquos ab his dili tire, quae de Presbytero
46쪽
Ioanne dixi, sed illa mihi visa sunt vero magis similia ; pos cmque rei protositae non contemnendas in medium coniecturas agermini mea interestet, assensum a legentibus extorquere. Quo tamen errore Presbyteri Ioannis nomen Abasano Imperatori datum sit,iam apertum facio. Eo tempore quo nouas terrarum plagas maritimo cursu.Lusitani inquirebant, magna per Europam celebritate serebatur Presbyteri Ioannis nomen. Dicebatur enim esse Imperator potentissimus,multorum regnorum dominus,religione Christianus;quo tamen ellet orbis loco, erat incognitam. Ergo cum Petrus Couillanius, quem Ioannes secundus Lusitaniae Rex ad eum Principem per mediterraneum primum mare, terrestri deinderitinere inuestigandum miserat in Asiatica India , ad quam deuenerat, audisset, in ea AEthiopia, quae sub AEgypto est, principem quemdam elle longe maximum , qui Christianam profiteretur religionem, adip in se contulit. Cumque multa apud illum reperisset, quae de vero Presbytero Ioanne , constanti fama apud Europaeos percrebuerant , credidit illum ipsum eiIe,qui Presbyter Ioannes dicebatur. Hic igitur primus suit qui Abassinum Imperatorem eo coepit nomine appellare. Eum deinde caetcri imitati, qui consequentibus annis A thiopiam sunt ingressi, eumdem errorem facile in Europam inuexere. Licebit nobis nunc quoties libitum erit, idem iam communi usu detritum usurpare vocabulum, cum de Abassino loquemur.
47쪽
uanta olim fuerit, quanta hodie sit '
P V T V I. MAgnam huius Principis olim fuiste potentiam,
nemo de rebus AEthiopicis scripsit, qui non id memoriae prodiderit. Nec te rogabit fidem , qui tot ipsum per Adithiopiam regna, tot prouincias, quot supra retuli, sub imperio suo habuiste animaduertet. Constare tamen debet,quod iam dixi, multo maxima n tantae huius potentiae partem iisse pellum, Min dies singulos Abassinum Imperium magis magisque praecipitare; ut merito timeri possit, ne paucos post annos miserabili percusium ruina penitus dilabatur. Oram enim maritimam seuo premunt im- perio Saraceni, qui magna ex parte Turcarum Tyranno vel beneficiario iure tributa pendunt, vel iubiectionis subduntur lege. Per continentem terram plurimi partim Ethnici, partim Mahumetani sunt, qui ab eiusdem fide & obedientia, ut dictum est, recedentes vel Turcarum Monarcham vel nullum s periorem agnoscunt,suoq; iure vivunt,& arbitrio. Ut igitur Abauinus Imperator plurimum olim valuerit, nunc sic eius copiae lunt accisae,sic opes stactae,& vires debilitatae,ut imperatorium nomen vix sustineat,& contra vicinos hostes subditosque per totum Imperium in ipsius caput conspirantes ab externis principibus,ut iam dixi,auxilium cogatur implorare.Cum
florentes erant res,ad ostentandam maiestatem, non
secus ac si diuinum quoddam esset Numen,ab omni, se
48쪽
se hominum reliquorum consortio, ut serunt, separabat , nec ab ullo nisi difficile, multisque interpositis caeremoniis ivideri sinebat. Mahon etiam Tigrius, de Barnagailus, non spernendi reges, vix poterant eius alloquendi obtinere facultatem. Cumque ipsius in conspectum dabant sese, ea erant externa corporis submissione . t mancipia credi pollent,principes non pollent. Vbi quis de toto Imperio quacumque esset dignitate & magnitudine praeditus, aliquem ad se Imperatoris nuntium venire audiebat, illicda supe-liori corporis parte detractis vestibus exibat domo, tque ad prima nunti, verba inclinato deorsum capite , terram manu tangebat. Regum quoque legati ipsum adire erant prohibiti. Per imperatorios ministros tractabant negotia,iamque discesturi venerati nis ergδ ad pedis osculum accedebant: at ne tuncq idem digni habiti, qui Preteiannis faciem intuerentur,quam ille cyaneo habebat amictam velo,quoties in publicum prodibat. Ter se tantum in anno
dabat populo conspiciendum,velo detracto; semel in ipsis Christi natalitiis ι iterum eo die quo se idem Christiis Magis praebuit adorandum ; tertib cum aD sumptae virginis Deiparae festus dies agebatur;cibum
sumebat aureo in monopodio,nulla tecto mappa. Ferunt inter edendum ex veteri consuetudine fuisse solitum ante oculos habere vitreum Vas cinere plenu, cuius aspectus diem extremum obiiceret comedenti; ut ea territus memoria rectam inter epulas teneret
rationis semitam. Similia legimus secille alios viros Principes, ne aut tu merent inter honores , aut inter voluptates diffluerent. De pparatu, de magnificenti ,de multitudine ministrorum, deque aliis ad hoc mun*a spectantibus, maiora ascriptoribus dicuntur,
49쪽
quam credam. Ea si vera sunt, licebit in hoc impe- Ilo,ut in multis aliis, rerum humanarum considerare inconstathm,quamque nihil inter mortales sit,quod magno ii, pretio haberi debeat. Ex hac enim magnitudine,ne vestigium quidem hodie conspicias, ut is tibi solus, & suspiciendus sit, & quaerendus, qui semper idem ipse est, cuiusque anni numquam deficiunt. Subiiciam hic,quoniam locus est, quae nouus auctor de Abassint Imperatoris redditibus & thesauris comminiscitur. Plurimis ille quidem , & amplissimis verbis supra fidem rem attollit. Nobis sat erit simpliciter & summatim referre, quae scribit ,& ea breuiter, sed vere refellere,ut hac etiam ex parte constet, quam nulla sit in reliquis, quae ad nos spectant, dc maius habent momentum , dignus fide. Quanti igitur sint annui redditus, ex tributis, quae hac etiam tempestate a subiectis regnis Imperatori solui perhibet, vult colligamus. Ait regnum Goyame in quo aderit ex lacu Caiate Nilo cise principium θ annis singulis tributi loco praeter immensam auri copiam, mittere tetia mularum millia, totidem millia equoru, totidem ex goisypio telas, totidem denique balatos; sic appellari vult quaedam lectorum stragula, quibus utuntur nobiles,adeb pretiosa, ut nullu minus quam
Vndecim, multa viginti,ac triginta,non pauca etiam quadraginta dc quinquaginta nummis aureis constent. Modum praeterea describit, quo allata ex regnis offeruntur Impcratori tributa, plane ridiculum.
Vbi inquit is,cui hoc negotium commissum dici tributorum praefectus potest inad Imperatoris palatium, sue papilionem peruenit,soris consistit, de contenta
voce ter clamat, g alto,a alto,a alto, his vocibus Dominum vocat. Mox ab interiori parte vox auditur
50쪽
alia,qua bis quaeritur,quisnam duenerit. Respondet Praesectus,adcile quemdam, qui omnium sit domesticorum minimus, quippe qui fraenos equis, capistramulis imponat, aliaque eiusmodi abiecta & humilia exequatur ossicia. Postquam verba ista ter repetit,transire iubetur cum toto comitatu. Tum venerationis ergb submittens caput,praeter imperatoriam
domum hoc ordine transit. Praeit ipse. Mox equi sequuntur a singulis agasonibus singuli habenis ducti. Primi triginta ephippiis exornati, reliqui nudi. Post equos modo eodem incedunt mulae. Post mulasseruntur ba suti,a singulis hominibus singuli. Post b, sutos telae gossypinae complicatae, & quibusdam veluti capsulis inclusae. Vnaquaeque capsula recipit telas decem. Capsulas singulas singuli portant baiuli. Tum ij sequuntur, qui vectant aurum. Permulti sunt,& suam quisque in capite seri cistellam , serico
tectam tapete, partim rubri, partim viridis coloris. Multa a tergo sequuntur militum millia , tributi custodiat & securitati assignata. Atenim haec tam immensa bestiarum hominumque caterua decem circiter,uel duodecim consumit pertranseundo horas. Et ista quidem e regno Goyamis. Baria agassium quot' annis centum & triginta pendit equos, omnium , qui pollunt reperiri,optimos qui propterea saltantes pe transeunt,& veluti congredientes. Mittit etiam plurimam valdόque pretiosam ex serico & gossypio vestem , hominum multorum portatam humeris , &militum armis custoditam. Regnum Tigrim alion sericae vestis,qua abundat,infinita prope mittit volumina,ducentos insuper valentissimos equos,qui sicuti illi alij,veluti congredientes pertranseunt.Ita regna caetera mittunt multa,& pretiosa, ex iis praecipue re-