Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

et constituto, quam de mundo recreato et restituto peri liristi Evangplium. Mundum scilicet, antea erroribus et vitiis depravatum, Christus per Evangelicam legem velut instauravit : et ita stabilivit, ut portis ac insultibus inseri jam commoveri non possit: Qui non eommovebitur. Nec tantum Christus regnum aequitatis et justitiae constituit, sed ipsemet illud perpetuo exercebit : Iudieabit populos in aequitare. Quod quid 'in faustissimum regnum universalis erit causa Ia litiae: l. Laetentur caeli, et eaeultet terra, commoveatur

mare et plenitudo ejus r gaudebunt eampi et omnia quae in

eis sunt.12. Tune eaeultabunt omnia listna silvarum : a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram.

Laetentur eoeli et exultet terra . Laetari jubet propheta omnes creaturas, eo quod Christus regnum iniens. juste ac seliciter omnia moderabitur et reget. Licet enim judicium ultimum ac vindicativum non excludatur, de judicio tamen gubernativo praecipue hic sermo est. - Ι'rovocat autem ad Italandum creaturas Omnes, etiam in animatas: non tantum ut hac prosopopoeia ingentem ac universalem laetitiam significet. quam Christus est allaturus: Verum etiam, ut insinuetur, omnes ereaturas fore quodammodo liberationis ot glorificationis per Christum participes, secundum illud : Ouia eι ipsuereatura liberabitur a servitute eorruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei Rom. VIII, 21 . Quae promissio tunc persecte implebitur, quando p0st universale judicium, gloria Domini

ot electorum ejus in coelum. in terram ,et in maria redundantse universus mundus beate renovabitur ; sicut Petrus docet : nos vero coelos et novam terram secundum promissa ipsius

eae eetamus, in quibus justitia habitat. II Pet. III, 13. 13. Iudieabit orbem terrae in aequitate, et populos iuveritate Rua. Concludit declarando iterum id, quo summatim tota mundi felicitas, a Christo derivanda, continetur : Reget, ait, Diuitiam by Corale

432쪽

mundum in justitia et sanctitate, reget populos in veritate sua : id est, in fide sua, seu juxta fideles suas promissiones;

- vel potius, per veram suam legem: quae est lex evangelica, perducens ad vitam aeternam. Sensus Illurgicus. Psalmus XCV. Cantate Domino. . . . Omnis ιerra, rcteitatur.

1' in sestis Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Τransfigurationis, Lanceae et Plagarum Domini; 2' in sesto SS. Trinitatis: 3' in Dedicationo Ecclesiae: 4' in sestis Beatae Mariae Virginis: 5' in officio de Communi Virginum: 6' in officio do Angeli S. D Quatenus spectat ad mysteria Christi, exhibet ejus adustiatum et regnum ; invitatque omnes totius orbis homines, ut Salvatorem suum cum gaudio et cantu excipiant: Cantate Domino canticum novum ... annunιωιe de die in diem salutare ejus. In Nativitato specialius alludi videtur ad nuntium et cantum lingelorum ... Cantaιe Domino omnis terra. . . annuntiate de die in diem salutare ejus... introiιe in atria ejus... laetentur coeli, eι eaeusteι terra. . . eampi eι omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit.

In Circumcisione praeterea respicitur illud : Benedieite nomιnt ejus ... asserte Domino gloriam nomini ejus. In Epiphania dicitur cum respectu ad Magos ac Gentes :Asserte Domino, patriae gentium, asserιe Domino glorium eι

honorem . .

in Transfiguratione, idem Dominus spectatur in monte Tliabor ut Dominus ac laudabilis nimis, ... confessio νι pulchritudo in conspecιu ejus, quia Dominus regnavit, quia venit . . . Alludi videtur ad ipsius Christi verba : Sunt quidam de hie stuntibus qui non gustabunι mortem, donee videanι Filium hominis uenienιem in regno suo. Matth. XVI, 28. in olliciis de Passione celebratur salutare Christi, mirabidiuot regnum Christi, in mysterio crucis : Dieite in gentibus quis Dominus regnavit a ligno ... quia veniι judicare terram i=ι aequitvie eι populos in Deriιate sua.

433쪽

2' In sesto SS. Trinitatis . laudatur in mysterio Verbi incarnati ipsa liujus mysterii operatrix SS. Trinitas : Lun-ιate Domino. . . cantate Domino. . . cantate Domino, et benedictιe nomini ejus ... Quoniam magnus Dominus et laudabilis Nimis ... quoniam venit judicare terram. 3' In Dedicatione Ecclesiae respiciuntur praesertim lidec Cantate Domino. . . eonfessio et pulchritudo in conspectu ejus raunelimonia eι magnificentia in sanet eatisne ejus. Asserte Domino, tollite hostias et introite in atria ejus : adorate Dominum in atrio sancto ejus.

4' in sestis Beatae Mariae Virginis, celebratur Dei Genitrix in ipso Domino Salvatore. qui .eam in sacrarium sibi sancti-licavit, et per eam venit in mundum. Sanctimonia et magnificentiam sanet eatione ejus ... Iaetentur coeli eι exultet terra. . . vi faeie Domini, quia veniι.5' In ossicio de communi Virginum, respiciuntur quoque Virgines ut sanctuaria viva, per castitatem Christo peculiariter sanctificata; et praeterea spectatur Christus ut divinus Sponsus, ad cujus adventum Virgines accensis lampadibus occurrere debent: Ecce sponsus venit, erite obviam ei. . . GuI-ιeι ιerra, a facie Domini, quia venit. 6' In officio de angelis, respicitur Christus ut Angelorum 1lex et Cresator : Dominus eortos fecit. Ipsi autem angeli, quieulebrarunt Christum natum in Bethlehem, et comitahunt eum venturum in majestate sua, eι omnes angeli cum eo Matth. XXV, 31 , invitantur ut nobiscum Regem hominum est angelorum laudent: Laetenιur eo li et exulteι terra. Diuiligod by Corale

434쪽

PSALMI S XCVI.

l. Dominus regnaVii, exultet terra : laetentur insulse multae.

2. Nubes et caligo in circuitu eius : justitia et judicium correctio Sedis eiuS. 3. Ignis ante ipsum Praecedet : et inflammabit in circuitu inimicos eiu S. 4. Illuxerunt fulgura ejus

orbi terrae : Vidit, et commota est terra. 5. Montes sicut cera nuxerunt a lacie Domini : a facie Domini omnis terra ij. 6. Annuntiaverunt coeli justitiam ejus : et viderunt Omnes populi gloriam

qui adorant sculptilia : et qui gloriantur in simulacris

sui S.

8. Adorate eum, OmneSangeli ejus : audivit, et laetata est Sion.

. Dominias regnare coepit :exultet terra, linentur omnes regiones gentium. 2. Nubes et caligo circumdat eum : justitia et judicium flai,ilitas est throni ejus. 5. Ignis ante ipsum praecedet. et consumet in circuitu omneRinimicos ejus. 4. Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae : utque ea vidit, commota

est terra.

5. Montes sicut cera nuxerunt a facie Domini : a laete Domini velut lique saeta est omnis terra :6. Et annuntiaverunt caeli iustiliam ejus : videruntque omnes populi gloriam ejus. T. Ergo confundantur omnes. qui adorani seulptilia. ei qui gloriantur in simulacris sui S. 8. Vos autem adorale eum, omnes anguli eius. - Audivit haec omnia de nege ae Sponso Suo Sion, et laetata eSt. In hεhraeo : A faeie Dominatoris totius terrae.

435쪽

9. Et exultaverunt filia dudae propter judicia tua,

Domine.

l0. Quoniam tu Dominus

altissi inus Super Omnem terram : nimis exaltatus es Super OmneS d S.

11. Qui diligitis Domi

num, odite malum : CuStOdit Dominus animas Sanctorum Suorum, de manu P

eatoris liberabit eos. 2. Lux orta est justo, et i sectis corde laetitia.

13. Laetamini, justi, in

Domino: et confitemini memoriae sanctificationis eius.

9. Et exultaverunt filiae Iudae propter decreta tua tam magnifica, Domine. 10. Quoniam tu Dominus aliis.

Simus SΗper omnem terram : et immense exaltatus es super omnes deos.

l. Vos ergo, qui diligitis Dominum, inlite malum : custodit enim Dominus animas sanctorum Suorum, et ubi opus fuerit. de' manu peccatoris liberabit eos. 2. uine lux orla est justo cirectis corde laetitia.

5. Quare jam laetamini, iusti,

in Domino: et confitemini ei, memores Salicti talis eius, cujus vos effecti participeS.

Explicatio.

Argumentum. - Psalmum hunc SS. Patres et interpretes

communiter intelligunt de Christi adventu : alii quidem de

primo, quo Venit Salvare atque convertere mundum; alii de Secundo, quo Veni et judicare mundum et electos suos glorificare. Alii autem de utroque Domini adventu agi censentes, plenius et verius sensum exponere videntur. Invitat propheta universam terram Omnesque genteS. ut gaudeant de exoriente Domini regno in terris; hujusque desiderati regis majestatem atque adventum describit.

I. Adimitis Christi erit in se majestate plenus.ll. Respectu vero hominum, erit malis terribilis, iucundus bonis.

436쪽

1. Dominus regnavit. eaeultet terra: laetentur insulae

multae. Sensus est: Dominus regnum suum auspicatus est in terra; ideo universa terra Omnesque gentes gaudio eXul

tent.

Insulae multae, seu omnis multitudo insularum, designant non tantum insulas proprie dictas; sed regiones omnes. quae respectu Hebraeorum non nisi navigando adibatitur adeoque Omnes occidentales plagas, earumque incolas gentiles. - Jubet ergo propheta gaudere Omnes gentes, quia omnium gentium annuntiat Regem, nempe Christum. Respectu primi adventus Christi, laetari debet mundus oballatam gratiam; respectu secundi adventus, lauari debent justi per orbem sparsi, ob conserendam sibi per Christum gloriam.

2. Nubes et caligo in cireuitu ejus: justitia et judicium

3. Ignis ante ipsum praecedet : et instammabiι in cireuitu inimicos eju3. 4. Illueterunt fulgura ejus orbi terrae : vidit et commota

est terra.

5. Montea gicut cera fluaestirent a faeie Domini: a facie Domini omnis te a. 6. Annuntiaverunt coeli justitiam ejus : et viderunt omnes populi gloriam eju3.

Adventus Christi Regis describitur: circumdatus est nubibus et caligine, seu tenebris : Nubes et caligo in eis itu

2' Iustitia et judicium correctio sedia ejus : id est, aequitas et summa potestas judicandi, sundamentum sunt throni ejus. 3' Ignis anιe ipsum praecedeι, eι inflammabiι in circuiιυ inimieos ejus. Inimici isti sunt adversarii justitiae, nempo luivis impii et peccatoros, sive homines sive daemoneS.

437쪽

.' Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae : uidiι et eommota est terra: id est, populi omnes per orbem universum, videndo

coruscationes ejus, vehementer cordibus suis moti sunt.

Alludere videtur propheta ad Dei apparitionem in monte Sinai, quae figura fuit adventus Christi Rogis. Persequens eamdem similitudinem ignis, addit: Montes sicut cera siuaereunt a facie Domini, a faeie Domini omnis terra. . . intelligendi im videtur, juxta versionem S. Hieronymi et hodior num textum hebraeum : A faeie Domini dominatoris

universae ιerrae.

6' Porro igne Domini consumptis montibus ac terra universa, non remanent nisi coeli annuntiantes justitiam et gloriam Christi : Annuntiaverunt coeli justitiam uus, et ivi an nuntiationis seu praedicationis hujusmodi viderunt omnes populi gloriam ejus. Iam vero haec intelligenda sunt de secundo adventu Christi; imo etiam, saltem per accommodationem, intelligi possunt de adventu ejus primo. Etenim respectu primi adventus Christi, nubes et caligo sunt, velamon humanitatis ejus: velamina fidei, quibus velut absconditus manet, usque in diem qui vocatur dies reuelationis Iesu Christi si Pet. I. 7J. - Iustitia et iudieium constituunt firmissimum thronum ejus : quia lex evangelica, quae est lex sanctitatis et justitiae, velut basis est in qua

nititur rius regnum, et materia prieceptorum, quae Servanda urgebit auctoritale plenissima. Data est mihi omnis potestas

in coelo et in terra : euntes ergo docete omnes stentes ... servare

omnia quaecumque mandavi vobis i Matth. XXVIII, 18 . Ignis et fulgura, metaphorico sunt intelligenda, et designant, tum ignem Spiritus sancti, tum fulgura praedicationis

evangelicae, quibus movetur terra, et consumitur peceatum.

Aliis verbis, indicant illa ignem charitatis et lumen fidei, quibus impletur terra, quaeque figurabantur igne et sonitu cum Spiritus sanctus descendit in die Pentecostes. Patres persulgura etiam intelligunt Apostolos: per montes, homines superbos, qui a Christo humilia huntur. sive Obediant Evangelio, sive resistant. - Coeli sunt angeli, Christi nativitatem annuntiantes; et apostolici viri, qui Christum eumque cruei

438쪽

iixum praedicantes, manifestabunt mundo justitiam Dei Hus que gloriam, in opere Redemptionis effulgentem. Respectu secundi adventus Christi, facilius omnia explicantur, cum non obscure indicent varias adventus illius circumstantias, ex novo Testamento notissimas. Ut enim ibi legimus, veniet Filius hominis in nubibus coeli, et omnes angeli cum eo : et sedebit super sedem majestatis suae. Antea autem erunt signa in caelis, in terra et in mari : natura tota turbabitur: et ignis universam terram invadet : tunc, ut S. Petrus scribit, coeli magno impetu ιransienι, eIementa veroeaιore soluentur; terra auιem eι quae in ipsa sunι vera ex renιur. II Pet. III, l0.

T. Confunduntur omnes qui adorant sculptilia: et qui gloriantur in simulacris δuis.

Incipit secunda pars, spectans adventum Domini in suis effectibus qui erunt, respectu impiorum, confusio; respectu bonorum, adoratio, gaudium, justitia, lux et laetitia. Haec autem pleraque forma hortatoria exprimit propheta. Quod dicit : Confundantur omnes qui adorant sculptilia.... idololatriam ponit pro universa impietate, Christo adversaria. 8. Adorate eum omnes angeli ejus: audivit et laetata egi Sion.

9. Et Multaverunt filiae Iudae, propter judicia tua, Do

mine.

l0. ouoniam tu Dominus altissimus super omnem terram : nimis eaealtatuδ εδ Super' omnes deoS. Ab idololatria per Christum prostrata, convertit se propheta ad angelos, in eorumque persona ad omnes bonos; et Christi divinitatem proclamat, dicens : Adorate eum, omnes angeli ejus. Quibus verbis ipse Apostolus Christi divinitatem declarat, ad Hebraeos scribens : Quum uerum inιroducit primogeniιum in orbem ιerrae, diciι: H adorent eum omnes angeli Dei. Hebr. I, 6.

439쪽

Addit autem : Audiuit, eι laetata esι Sion : id est, audivit populus electus, audivit Ecclesia, suum Regem Venisse, eumque esse Filium Dei; et ideo gavisa est. Quod idem explicat aliis verbis, subjungens : Eι multaverunι filiae Iudae, propter judicia ιua, Domine. Vocat filius

Iudae, varias civitates Iudae quae cum Sione repraesentant populum Dei, Ecclesiam, animas sanctas : istae enim gaudebunt de judiciis sanctissimis, quibus imperium suum Christus Domi uus exercebit in mundo. Quod quidem erit imperium regnumque justitiae, supremum et esticax, ut sequeuti versiculo significatur. 10. seu niam tu Dominus allissimus super omnem ιerram e nimis alιatus es super omnes deos : nempe tibi ut supremo Domino, omnes reges terrae, omnes daemones seu salsi dii subjiciuntur : Omnesque populi tibi tuaeque legi, quae justitia est, obediunt.1 l. oui diligitis Dominum. Odite malum custodit

Dominus animas Sanctorum Suorum . de manu peccatoris liberabiι με. 12. Luae orta est justo : eι rectis corde laetitia. Ex supra dictis de Christi divinitate, regnoque justitiae ejus. practicam ducit conclusionem, dicens : Qui diligitis Dominum, odite malum appellat scilicet diligentes Deum seu vore justos, ut in vera justitia maneant et crescant. Non enim dicit, iugite malum; sed ad radicem penetrans, odite inquit, malum : id est, Omne peccatum, et quidquid Domino displi et detestamini, cor vestrum ac voluntatem cordi ac voluntati Domini omnino consormantes. Subjungit deinde praemium. dicens : Custodiι Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabiι eos rid est, defendit contra inimicos ac persecutores vitam diligentium Se, tum corporalem, tum praesertim spiritualem. l2. Luae orta esι justo, et recιὰ eorde laeιitia. Hoc est alterum praemium justorum, quod non solum liberabuntur a malis, sed etiam implebuntur bonis, nempe lumine et laetitia, dumnando vere justi Sint et recti corde. - Porro lumen in- Duili do by Cooste

440쪽

telligitur animarum. quod Christus est ejusque gratia et sutura gloria: laetitia similiter est pax Christi quam mundus dare non potest: quaeque in hac vita est gaudium charitatis ac purae conscientiae; postea vero erit gaudium coelestis beatitudinis.

13. Laetamini, justi, in Domino: et consilemini memoriae sanctificalionis ejus.

Exhortatio practica haec e St, qua psalmus concluditur. Sensus hujus versiculi dilucidari potest hac paraphrasi :Laetamini igitur, O justi, non in vanitatibus saeculi, sed in Domino, qui vobis per sanctificationem vera bona tribuit:

ideoque non tantum gaudete, sed etiam propter haec tanta dona Deum laudate. gratam memoriam sanctificationis a Deo acceptae celebrantes. - Potest etiam, quod est hehraeo consormius, sanctificationis nomine intelligi sanctitas Dei. qua ipse Sanctus eSt: quamque angeli in coelis, et Ecclesia in terris celebrat, clamans : Sanetus, Sanetus, Sanctus,

Dominus Deus Sabaoth. Si respiciatur hac altera psalmi parte Christi adventus primus, prie dictio habetur triumphi, per Evangelium de idololatria reserendi; nec non donorum ac gratiarum quibus Christi fideles abundabunt. Si respiciatur adventus Christi secundus, praedictio est supremae impiorum confusionis, et retributionis justorum persectae in die judicii. Sensus Illurgicus. Psalmum hunc plurimis in sustis frequuntat Ecclesia :nimirum, 1' in sestis Circumcisionis, Epiphaniae, Transfigurationis, Lanceae et Clavorum, quinque Plagarum, et Ascensionis Domini: 2' in sesto SS. Trinitatis; 3' i a sostis Apostolorum : 4' in sestis Beatae Mariae Virginis : 5' in sestis caeterarum Virginum; 6' in sestis demum S S. Angolorum. ' Ubi celebrantur mysteria Christi, eantatur ejuS rognum: quod regnum est justitiae, fundatum super ruinas idololatria, ot iniquitatis: liberationem quoque ac gaudium Draebens omnibus justis : Laetamini justi in Domino. . .

SEARCH

MENU NAVIGATION