Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

AI, SEXTAM, O Plotiarius 2. In aeternum, Domi te. onsideratio ordinis natura ideo permanentis quod Omnia verbo I et obediunt: et hinc voluntas servandi simili obedientia legem Dei in n)ternum. 89. In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo. Locus iste, ex mente k,enebrardi, intelligi commode potest de stabili tutu ordinis naturalis, imaginem reserente tum stabilitatis ordinis moralis, seu legis Dei; tum fidelitatis, qua

ordo ille per obedientiam legi. servandus est. Ita ut Sensus sit : In aeternum, Domine, coeli sunt stabiles verbo tuo; item terra, veritate seu ellicacitate verbi tui consistit; item perseverat Ordinatione tua successio dierum quoniam omnia serviunt tibi, ac verbo tuo Obediunt. Simili imo majore stabilitato lex tua hominibus constituta, Simili quoque Obedientia, etsi libere, ab eis servanda eSt. Quare in aeternum ego

Servare eam Volo.

96. Omnis consummationis vidi finem : latum mandatum tuum nimis. Sensus eSt : 0mnia quantumvis persecta in hoc mundo, tandem deiiciunt et finiuntur : sola lex tua finem et interitum non habet. - Significatur, legem Domini esse aeternam, tum quoad Se, tum quoad fructus quos producit obser

vantibuS Eam.

AD SEXTAM, octonarius 3. Quomodo dileai. Assectus amoris erga legem Dei. - 0 quam dilecta mihi, quamque digna dilectione lex tua, Dominet uuam pretiosi

fructus ejus l98. Drudentem me fecisti mandaιo tuo: quia in aeternum mihi est... intellige, quia mandatum tuum mihi in aeternum est in possessione, in animo, prae oculi S POSitum.104. A mandatis ιuis inιelleaei e propterea odivi omnem vitam iniquitatis. Id est Mandatis tuis eruditus, prudens et sapiens iactu S Sum; propterea, ex huc nempe acquisita Sapientia, non Solum abstinui a peccatis et peccandi periculis, sed etiam magnum Odium concepi adversus omnem iniqui

tatem.

542쪽

AD SEXTAM, Octonarius 4. Lucerna. Consideratio legis tanquam luminis, et firmissima voluntas eam Servandi. - Lucerna homini viatori verbum tuum, Domine; propterea non ObStante quavis dii licuitate, ei in hae robo in aeternum. 108. Voluntariu oris mei beneplacita fac, Domine ... id est, oblationes oris mei, quas pro sero tibi libenter et spontanee, acceptas habe et placitas. - Intelligit autem hymnos, laudationes et orationes; nam quae alibi sacrificia laudis, hic voluntaria oris dicuntur, i. e. voluntariae Orationes et piae laudatione S. 109. Anima mea iri manibus meis semper. . . id PSt, in continuo vitae periculo versor. Iles enim pretiosa quae manibus tenetur, facile potest cadere vel eripi, nisi sortiter custodiatur. - Causam hujusmodi vitae discriminis addit, dicens :Posuerunt peccatores laqueum mihi, Scilicet ut me caperent et occiderent.112. Ine linavi eor meum ad faciendus justifieationes tuas in aeternum, propter retributionem. Dixit istgem Domini osse exultationem cordis sui; hic tantae delectationis effectum addit et causam. Esseelus est firma voluntas servandi legomperpetuo: causa vero, propter retributionem : e. propter mercedem vitae aeternae, et aliorum bonorum, quibus Deus homines legis suae studiosos remunerat.

AD SEXTAM, Octonarius 5. Iniquos odio habui. Affectus odii erga peccatum. - Iniquorum opera, consilia et consortia detestor, quia legem tuam, Domine, unice diligo :at vero, ne trahar ab ipsis in perniciem, retine me timore

113. Iniquos odio habui, et Iegem tuam dileaei. Iniquis Opponit, non justos, sed legem : ut indicet, se non odisse iniquos, nisi quia contrarii sunt legi divinae quam diligit. Eos scilicet odio habet ratione iniquitatis, diligit autem ratione

naturae.

543쪽

D8. Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum : id est . quoniam ipsi cogitant, Se noli debere legi Dei Obedire. nec ab ea pendere; qua cogitatione nihil iniquius esse potest, cum omnis creatura Summo jure creatori subjici debeat.119. Pra caricantes reputavi omnes peccatores terrae. . . in hebraeo : tanquam scorias abjecisti omnes impios. Verba hebraica SIGl M lli, BATHA, SCOPias removistit, metaphoram Continent ab auri lice desumptam, qui argenti vel auri scoriam allaicit, ut Deus impios. Videntur saepe impii splendere et aurum PS se; sed eorum splendor est inanis et salsus, ut etiam eorum sapientia, quam reprobat Dominus. Sensus itaque Vulgatae esse videtur Peccatores quoslibet, quantumvis mundo splendentes, nullius pretii, imo miseros Cen Sm, quia oculis Dei contemptibiles sunt et abjiciendi. 120. Confige ιimore tuo earnes meas Vox hebraica sEMOR vel SAMAR scripta sine punctis, signiticare potesteaehorruiι, vel confige; hinc S. Hieronymus vertit: Horripilavit a timore ιuo caro mea: Septuaginta vero καλλων , i. e. elavis transflge. - Porro hujus nostriae versionis Sensus est Τransfige timore tuo tanquam clavis carnes meas, id est concupiscentias meas carnales. De me trahant in peccatum

et inde in infernum. Comprime scilicet et coerce cupiditates meas, stabiliendo me in sancto timore judiciorum tuorum, quem per gratiam tuam jam habere coepi : a judiciis enim tuis timui, nempe a decretis tuis, quibus te perditurum impios comminari S.

AD SEXTAM. Octonarius 6. Feci judietum. Respectus ad calumniatores Seu inimicos, et petitio divini auxilii. Ecce. Domine, Dei justitiam secundum legem tuam: protege ergo me ab hostibus, et adjuva ut in praeceptis tuis

perseverem.

121. Feci Iudicium eι Iustitiam ... id est, justitiae et virtuti studui. Non jactantia haec est; sed innocentiae coram Deo et bonae voluntatis assertio, ut Deus, aequitatis amator, et innocentiae protector, non permittat Servum suum improborum Disiti sed by Cooste

544쪽

libidini : Non tradas me eulumniantibus me hebraice, ορ- pressoribus meis . - Calumniatores nostri perpetui, daemones sunt; quibus tradimur a Deo, quando permittimur tentari ab illis: vel potius, quando Deo permittente Superamur, et

tentantibus consentim US.

126. Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam rid est, tempus est puniendi, ulciscendi: tempus faciendi judicium in impios, qui legem tuam violant et penitus evsertunt. - Augustinus cum Patribus latinis, magis mystice verbum facere exponunt in bonam partem, hoc sensu 0 Domine, jam satis docuisti verbis, jam tempus ut venias ad Opus gratiae, ut carnem SumaS, et Per pasSionem tuam ad veram sanctitatem nos enicaciter deducas. Nam dissipaverunt legem ιuum, ludaei, videlicet, quibuS data erat.127. Ideo dileaei mandata tua, super aurum et topazion : id est, Super quemVis thesaurum. Topazion lapis est imprimis pretiosus, partim aurei coloris, partim viridis.128. Propιerea ad omnia mandata tua dirigebar : viam iniquam odio habui. Sensus est quasi diceret : Quoniam multi dissipaverunt legem tuam, ideo ego magis incensus ejusdem

legis amore, rectissime ambulabam per viam mandatorum tuorum, non declinans ad dexteram vel sinistram, evitans omnem viam carnis et peccati : Omnem viam iniquam odio habui. Act Nonam.

Octonarius 1. Mirabilia.

Admiratio mysteriorum legis, et inde petitio gratiae. -Mirabilia testimonia tua, Domine P da mihi gratiam, ut eorum mysteria intelligam et praecepta custodiam.

130. Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis r id est, explicatio verborum Dei mirifice montes illustrat, ipsosque idiotas ac ignorantes erudit; seu melius simplices atque humiles mente illuminat. -Declaratur aualem lex et Dei verbum, quando aperiuntur mysteria figurarum, et ostenditur spiritus sub cortice litterae absconditus. Declara-

545쪽

tio porro hujusmodi esticitur, vel ab Ecclesiae doctoribus, vel ab ipso Deo per infusionem luminis divini. - Parvuli generatim intelliguntur, qui taleS Sunt aetate, sensu, eruditione, fortuna. . . quique Oculis suis sapientes et prudentes non sunt;

sed humiles, juxta illud : Confiteor tibi, Pater, Domine coeli eι

terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et re- vi Iusti ea parvulis. Multh. XI, 25. 31. Os meum aperui et attraaei spiritum ... id est. attraxi aerem respirando, seu Suspiravi, anhelavi prae legis tuae do- sideri O. - Merito interpretes passim incisum istud etiam metaphorice et spiritualiter accipiunt: ita ut intelligatur os mentis, quo Spiritus sancti gratia attrahitur. hoc sensu: Ego, ut unus ex parvulis, desiderio divinae sapientiae aestuans, os meum interius aperui orando ac gemendo, et sic attraxi spiritum bonum, quo mandata intelligerem et implerem. 132. Aspice in me et miserere mei, secundum judicium dii gentium nomen tuum: id est, secundum consuetudinem qua uteris erga amicos tuos, qui te in veritate diligunt et quaerunt. - Vox hebraica sui spATὶ significat tum judicium tum morem agendi: hic autem pro agendi more accipitur, ita ut sensus sententiae sit: Miserere mei, ut soles misereri diligentium te. 135. Geiem tuam illumina super seruum tuum ... id est, benigne me aspice, serenam ac benevolam faciem mihi ostende, et lumine ad me trans laso doce me. - Sicut enim sol, ubi nubibus obscuratur, privat nos lumine et calore: ita Deus, cum nos gratia sua non adjuvat, videtur abscondere faciem suam; et contra, cum nos gratiae suae lumine collustrat. videtur nubium obstacula dissipare, et nobis laciem

ostendere Serenam.

136. Milus aquarum deduaeerunt oculi mei, quia non custodierunt Iegem tuam: intellige, quia homines. vel, ut latini Patres exponunt, quia oculi mei non custodierunt legem tuam. - Quam vehementer diligat legem Domini, hactenus precibus, Verbisque multis ostendit; hic vero id demonstrat ex magno dolore quem ob suum aliorumque praevaricationem concepit. Non tantum enim se lacrymatum esse dicit, sed rivos lacrymarum ex oculis quasi ex sontibus produxisse. Disiligod by Corale

546쪽

AD XONAM, Delonarius 2. Iugius es, Domine. Admiratio summae rectitudinis ac sanctitatis legis, et hinc petitio gratiae. - Iustitiae persectae norma est lex tua, Domine, utpote ex te, qui ipsa justitia es ac veritas, tanquam radius e sole dimanans. Intellectum da mihi, ut illa justitia fruendo

vivam.

l37. Iustus es, Domine, et rectum judicium tuum: id est, justus es, Domine, essentialiter et ei licienter; justus natura, non qualitate: justus in omni decreto ac judicio tuo. - Iudi elum Dei generatim significatur, adeoque illud etiam quo poenas distribuit et praemia: specialius tamen intelligitur judicium seu decretum legis. Laudat enim propheta legem a summa rectitudine ac justitia: et demonstrat eam esse justissimam eo quod auctorem habeat Deum, ipsam justitiam, et in quem injustitia nulla cadere potest. 140. Ignitum eloquium tuum vehementer . . . id sest, igne probatum et excoctum, ab omni injustitia purum, instar auri sine Scoriis. - Non tamen salsum, sed potius verissimum est, legem Dei esse etiam igneam, ut dicitur. Deut, XXXIII, 2: In deaeιera ejus ignea laa: tu in quia instar ignis illuminat et purificat, tum quia finis ejus est charitas, quae est ignis di

141. Adoleuentulus sum ego et con ιemptus... id eSt, ParVus et abjectus. - vox adolescentulus accipi potest 1' tanquam nomen aetatis, hoc sensu: Ego sui minimus inter filios Isai, et contemptus a patre et Datribus ; tamen exaltatus sum ad regnum, quia justificationes tuas non sum oblitus. - Vel 2' tanquam nomen conditionis et status, nempe humilitatis, quasi diceret: uuamvis me contemnant homines, tamen non sum oblitus praeceptorum tuorum, sed in his perseveravi

constantissime.

monia tua in aeternum ... intellige, in aeternum immutabiliter Permanens; vel, Sensu causali, in aeternum utilis, aeternos fructus, aeterna nobis bona pariens. Diqiligod by Corale

547쪽

AD NONAM, Octonarius 3. Clamavi in toto corde meo. Ardens oratio. - Vehementi deSiderio, a te, Domine, gratiam flagito constanter sorvandi legem tuam. 146. Clamavi ad te, salsum me fac. . . Potest hoc intelligi, tum de salute in spe, quae habetur per gratiam in hoc saeculo; tum de salute in re, quae habetur per gloriam in futuro. 119, 156. Secundum judicium tuum vivistea me ... id est, peto ut repleas me Spiritu et vita tua, agendo secundum morem misericordiae tua', quo misericorditer judicas eos qui diligunt legem tuam. 151. Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas: intellige, Prope eS peccatoribus, quantumvis a te recessctrint, ut eos punias et prope quoque mihi, omnibusque servis tuis, ut eos adiuves. - Vel etiam idem sic exponi potest: Prope es Omnibus, Domine, urgens mandata tua, quae verissima sunt et aequissima. - Ita ut persecutoribus, eorum quo iniquitati opponatu rlegis immutabilitas et veritas. 152. Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. Significat aeternitatem esse characterem legis manifestum, et statim considerantibus Obvium. Iam inde ab initio, inquit, cum primum coepi intendere in mandata tua, cognovi

quod sint aeternae veritatis, et plane in dispensabilia, quia immutabilem justitiae ordinem continent. AD NONAM, octonarius 4. Vide humilitatem meam.

0ratio, cum respectu ad inimicos et persecutoreS. - Vide, inquit, humiliationem meam, Domine; vide tribulationes ac tentationes quas patior propter legem tuam: libera me, confirma me, vivifica me. 154. Iudica judicium meum, et redime me. . . id est, judica causam meam; inter me et inimicos affligentes me decerne, et per sententiam tuam judiciariam, de manu eorum redime seu libera me. 158. Vidi praevaricantes et tabescebam. . . Ostendit propheta verum spiritum charitatis, moleste serendo persecutores, Distrigod by Cooste

548쪽

non tam ob propriam sui amictionem, quam ob injuriam Dei: Quia eloquia tua non custodierunt. Quod idem supra dixit, illis verbis: Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus Iegem tuam; et rursum: Tabeseere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. 160. Prineipium verborum tuorum veritas: in aeternum

omnia judicia justitiae tuae. - Duobus modis intelligi potest praesens versiculus: l' Verba tua procedunt a veracitate, ut a suo principio et quasi sonte; ideo in aeternum manent judicia justitiae tuae, quibus praemium piis, impiis vero poenam decernis. - 2' Summa verborum tuorum est veritas: veritatem in omnibus spectas; ideoque mandata tua verissima, et, sicut ipsa veritas, aeterna Sunt.

AD NONAM, Octonarius 5. Principe3 persecuti sunt. Assectus gaudii in Domino, et in persecta legis impletione

- Principum omnium, inquit, persecutiones superavi timore tui solius, Domino: ideo in te gaudeo, et laetus ambulare pergo in conspectu tuo, donec ostendas mihi salutare tuum. 161. Principes persecuti sunt me gratis . . . Principes injuste persecuti Davi dem, sunt Saul, Isboseth et Abner, Absalom et Achitophel. Sensu autem allegorico significantur inimici animarum, qui ab Apostolo vocantur principes eι potestates,

mundi reetores tenebrarum harum, spiritualia nequitiae in eoelestibus. Eph. VI, 12.Ει a uerbis tuis formidavit eor meum: id est tantis tentationibus non succubui, quia magis mandata tua transgredi timui, quam subire persecutiones eorum.162. Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui inuenit spolia multa: id est, sicut victor, qui peracto praelio invenit multa spolia hostium quos devicit. Aptissima similitudo, alludens ad certamina cum diabolo sustinenda, et ad praemia pretiosissima victoribus a Deo parata. 166. speeιabam saIutare tuum, Domine, eι mandata tua dilexi: id est, Salvatorem a te mittendum, et per eum salutem aeternam cum fiducia exspecto, quia mandata tua dilexi et implevi. - Ηoc loco propheta induens personam persectO

CURSUS SCRiPTURAE SACRAE, T. l .

549쪽

rum, eodem sere modo loquitur ac Apostolus Paulus. II Tim. IV. 7: Bonum eertamen eertaui, cursum comummavi, fidem servavi, in reliquo reposita esι mihi corona justulae,

quam reddet mihi Dominus in illa die jusι juriae. AD XoIAM, Octonarius 6. Appropinqueι de eratio.

Oratio finalis. - Exaudi, inquit, Domine, hanc meam Drationem : et gratiam toties hoc psalmo postulatam concede, intelligendi nimirum et constanter servandi legem tuam.

Miserere mei, et tanquam Pastor ovem errantem, me per viam

logis tuae deducere digneris. 169. Iuxta eloquium tuum da mihi intellaetum: id est, juxta promissum tuum, quod ex te audivi dicente : InteIlaetum tibi dabo. eι instruam te Ps. XXXI ; da mihi intelligere mandata tua eo modo, quo intelligunt qui ea opere adimplent, et qui adimplendo ad vitam perveniunt.175. Vivet anima mea et laudabiι te: et judicia tua adjuvabunι me: id est, cum salutem optatam obtinuerit anima mea, et manus tua fuerit porrecta ad salvandam eam, tunc vivet et laudabit te in aeternum: et sic judieia tua adjuvabunι me, fructu suo ac mercede me locupletando. 176. Erraui si ι ouis quae periiι: quaere servum tuum, quia mandata tua non sum Obliιus. Erravi per peccatum, ego et humanum genus totum: mitte ergo bonum Pastorem, Christum, qui ovem perditam reducat. Confidenter autem id peto, quia mandata tua non sum Oblitus. - Sic precatur psaltes ut Christus veniat, et hominem in his infimis inter lupos in se nates errantem salvet: qui finis ac scopus est omnium Scripturarum.

Sensus utu leuti. Pauca hic dicenda veniunt, cum sensus liturgicus vix ab illo differat, qui hactenus est expositus. Etenim per totum

hunc pulcherrimum psalmum, Ecclesia divinae legis, quam tamen legem Christi et Evangelii semper intelligit,l praeconium cantat; quo filios suos animet, ut non obstanti-Diuitigod by Corale

550쪽

bus uediis, laboribus, hostiumqus quorumlibet insultibus, eamdem legem ab insantia usque ad vitae exitum strenue impleant. Amore scilicet persecto divinae legis per Spiritum

Sanctum inflammata, sensus suos ore fidelium eloquitur, et eloquendo eorum animis insinuat.-Psalmum autem eumdem quotidie recitandum praescribit, quia quotidie eodem servore praecepta divina servanda sunt; et quia necesse est, ut peractus atque effectus saepius repetitos, recitantium corda imbuantur iisdem affectibus sanctis, qui psalmo continentur. Affectus hujusmodi pro variis animae necessitatibus Sunt varii; et secundum processum I Orarum, gradatione quadam

alii aliis succedunt. Nimirum ad Primam dominatur firma voluntas ac propositum inhaerendi divinae legi, eamque persecte et constanter servandi; - ad Tertiam, fiducia in Deo, et petitio luminis adversus fraudes inimici; - ad Marum, sortitudo in praelio; - ad Nonam, amor, gaudium ut pax in

Domino. Diuitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION