Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

9. Νon fecit taliter omni 9. Non secit taliter omni na. nationi : et judicia sua non j Hileia sua ac mysteria manifestavit eis. non manifestavit eis.

Explicatio.

Argumentum. - Ηortatur propheta populum Israel ad laudandum Deum ob multa beneficia, sibi prae aliis nationibus collata. - Quod ad objectum particulare et historicum attinet. non improbabilis est sententia S. Chrysostomi, quam sequuntur graeci Patres reliqui, Davidem prophetico intuitu respicere tempora Nellemiae, quando, protegente Artaxerxe rege, aedificati sunt muri et portae Ierusalem, pax regnavit in Judaea, et libri sacri verbum Dei continentes opera Esdrae collecti sunt et populo redditi iij. Sensu autem spirituali ac potiore, ut S. Chrysostomus et S. Hieron Sinus admonent, sermo est de derusalem spirituali, id est, de Ecclesia tum turrestri, tum coelesti.

I. Benefleta magna Deus eontulit riuitati Ierusalem: Il. Beneficia majora, quam reliquis populis.

l. Lauda, Ierusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion. 2. 0uoniam confortavit seras portarum tuarum : bene

dixit filiis tuis in te. 3. oui posuit sines tuos pacem: et adipe frumenti satiat

Invitat propheta civitatem sanctam, ut laudet Dominum Deum suum, qui nimirum in ea habitat, eamque beneficiis cumulat. - Beneficia autem praestitit imprimis quatuor: 1'civitatem tutissime munivit, 2' cives numero et divitiis auxit,3' pacem dedit regioni lorosolymitanae, et 4' fertilitatem agris, ut producant frumentum optimum.

622쪽

PSALMI SELECTI. - PS. CXLVII.

2. Quod dicit confortavit seras portarum, nimirum ita eas firmavit, ut nulla vi expugnari possint: securitatem significat civitatis ab incursibus hostium. - Mystice. serae portarum sunt Ecclesiae inexpugnabilis sortitudo, divinitus ei eontra inferni insultus indita: sunt etiam gratiae quibus

juvantur fideles, ut portas Sensuum suorum a peccato custodiant.

Benediaeit filiis tuis in te, mystice designat spiritualem Ecclesiae secunditatem, et gratiarum copiam fidelibus con-

3. Posuiι fines ιuos pacem : id est, constituit tibi pro finibus ipsam pacem : ita ut nullo modo bellum ad te penetrare pOSsit. - Vel etiam, pacem diffudit per universam regionem tuam usque ad ultimos ejus fines. Haec interpretatio magis On Sonat cum hebraeo, cujus sensus esse videtur Qui Deitfnes tuos pacificos, ιranquillos. Sensu spirituali, ut patet, pax tam persecta magis convenit Ecclesiae triumphanti quam militanti. Frumenti adipe satiat ιe : id est, Dumento alioque cibo

exquisitissimo abundanter te nutrit, agros tuos Summa pace excultos uberrimis Ductibus replendo. - Sensu spirituali designatur cibus coelestis sacramentorum, praesertim Eucharistiae; imo ipse Christus, panis vivus, qui de coelo descendit, ut Ecclesiam militantem gratia nutriat, et in coelum ascendit ut Ecclesiam triumphantem gloria satiet. Satiabor, cum apparuerit gloria tua . . Ps. XVI.

4. oui emittit eloquium suum terrae: velociter currit

Sermo ejuS. Commemoratis Dei beneficiis erga Ierusalem, transit propheta ad generalem paternae Dei providentiae considerationem, quasi diceret: uisce beneficiis, o lorusalem, Dominuste post tribulationes tuas consolatur. Ipse enim providentia sua semper paterna et laudanda, aerumnas dispensat et gaudia, sicut frigora hiemis mittit et mox jucundos verni temporis calores. Sic utique benignus Dominus post a stlictionem acerbam, Suavissimam praestat consolationem tibi praesertim,

623쪽

O Jerusalein, o populo Israel praedilecto, cui prae caeteris nationibus thesaurum verbi sui largitus est. Istud, emittit eloquium suum terrae, sicut infra, emiιtet Derbum suum et liquefacieι ea, intelligendum est de verbo divinae voluntatis, qua gubernat naturam, secundum illud : lanis grundo, nis, glacies, Spiritus procellarum, quae faciunι uerbum ejus sPs. CXLVIII). - Quod additur Velociter eurrit sermo ejus. significat efficaciam divini mandati, quod in universa natura promptissime impletur metaphora sumpta a gubernio regis terreni, cujus mandata celerrime usque ad fines imperii

deseruntur.

6. Mittit crystallum suam sicut buccellas : ante faciem frigoria ejus quis sustinebit' T. Emittet verbum suum, et liquefaeiet ea : stabit spiritus ejus, et quent aquae.

Dicendo, qui dat nivem .... nebulam. . . . crystallum . . . . frigus .... describit hiemem, quae respectu Palaestinae asperrima soroi. - Νiae sicut lana intelligitur, quae per modum floccorum lanae densa cadit. vel quae terram instar densi velleristΡgit. - Nebula, i. e. pruina, sparsa sieuι einis, dici videtur cum respectu ad cinerem quo lugentes capita sua copiose Spargebant.

Mittiι crystallum suam sicuι buccellas : id est, producit frigore glaciem tam crassam, ut fragmenta ejus velut buccella panis manu capi possint; tanta vis frigoris saevit. Propterea additur : Ante faciem frigoris ejus quis sustinebiι' qua interrogatione significatur frigus a Deo permitti acerrimum ac sere intolerabile. At vero, hujusmodi hiemis asperitatem qui induxit Do minus, mox ipsemet eadem facilitate solvit : Emittet irerbum suum, id est, mandatum et liquefaciet ea, nempe nivem, pruinam et glaciem. Modus autem quo Deus id saciet, explicatur Flubit spiritus ejus, id est, ventus australis, eι livent aquae

antea gelu concretae.

624쪽

Descriptio hactenus explicata, comparatio seu similitudo est, cujus applicatio intelligenda relinquitur, et sic suppleri potest : Similiter, post asperas castigationes misericorditer inflictas, mox Dominus consolationes landit populo suo. Amantissime enim agit erga Israel, quem prae omnibu S gentibus diligit: ut data ipsi lex et revelata mysteria Ostendunt. - Ultimam hanc duntaxat sententiam per modum Ponclusionis propheta enuntiat, his versiculis.

8. oui annuntiat verbum suum Iacob: justitias et judi-

eia sua Israel.

9. Non feeit taliter omni ulliὶ nationi, et judicia sua

non manifestavit ei3.

Voces verbum, justitiae et judicia Dei, sunt synonyma et designant legem, totamque revelationem, quam Deus, loquens per Moysen et Prophetas, Israeli dare dignatus est; quaeque summa est mirabilium quibus praedilectionem suam demonstravit.

Mystice, respectu Ecclesiae, eloquium Dei missum terrae intelligunt Patres, tum Verbum incarnatum, tum Evangelii praeconium. - Ηiemis asperitas et veris suavitas, vicissitudines belli set pacis significant, quae Ecclesiae militanti a Deo disponuntur. - Flatus austri, solvens glacies in aquas, significat etiam effectum gratiae in corde obdurato peccatoris. - Praecli luctio Dei erga Israel, long0 majorem adumbrat dilectionem Christi erga Sponsam suam Ecclesiam, et filios ejus, quibus sic loquitur : Iam non dicam vos servos equia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem diaei amicos : quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota stet nobis. Joan. XV, 15. Sensus Illurgicus.

Psalmus Lauda Ierusalem pertinet, 1' ad vesperas sesti Corporis Christi, Et pretiosi Sanguinis ejus; 2' ad vesperas Beatae Mariae Virginis, caeterarumque Virginum : 3' itum ad vesperas Dedicationis Ecclesiae.

625쪽

' In sesto corporis Christi, hoc psalmo gratiae aguntur Deo pro universis beneficiis Ecclesiae collatis, et nominatim pro inessa hili dono Panis eucharistici: Uui paeem ponit fines Ecclesiae, frumenti adipe satiat nos Dominus. In sesto pretiosi sanguinis, similiter gratias Deo agit Eccle- Sia pro beneficio redemptionis per sanguinem Christi: in quo reliqua beneficia velut in suo principio continentur. In verbis illis: Oui posuit fines tuos pacem, respicere Videtur Sanguinem Redemptoris, quo pacificata sunt omnia, juxta haec verba Pauli: Ouia eo laevit per eum i Christumὶ reconciliare

omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, rive quae in terris sive quae in coelis sunt. Coloss. I, 20.2' Ubi Virginum sestum agit, Ecclesia sub allegoria Sanctae civitatis celebrat Virginem Matrem, caeterasque VirgineS, quas Dous ut mystica sua habitacula singulariter ornavit, munivit et benedictionibus implevit. Gratias Deo agit, seu potius ipsas Virgines invitat, ut Deo gratias roserant de singulari praedilectione, liberali late ac

Drovidentia, qua sponsas suas per hiemem ac tempestates varias deduxit ad torrentes aeternae voluptatis. Peculiari Omnino ratione loeutus est ad cor earum, eisque arcana Sau-

Clitalis suae aperuit: Non fecit taliter omni naιioni, et judiciusua non manifestarit eis.

3' in Dodicatione Ecclesiarum, idem psalmus similiteretullii hetur ut hymnus Eucharisticus, quo Dei celebrantur liosi officia et singularis dilectio Drga mysticam aerusalem, Ecclesiam nempe, virgineam Christi Sponsam, novo templo velut imagine liguratam. Se ipsam alloquitur Ecclesia, di-4'uns: Lauda Ecclesia sancta, lauda divinum Sponsum tuum, tui tam amanter te Pxornat, et nova semper prole novisque incrementis laetificat; qui te inter omnes viae ac vitae hujus varietates custodit ac dirigit per Verbum suum, per Spiritum Suum, per eloquia sancta sua : Non fecit taliter omni nationi.

626쪽

PSALMUS CXLVIII.

Laudate Dominum de eoelia.

l. Laudate Dominum de

coelis : laudate eum in ex-eel Si S. 2. Laudate eum Omnes angeli eius : laudate eum Omnes virtutes eiu S. 3. Laudate eum sol et luna : laudate eum omneS stellae, et lumen. 4. Laudate cum coegi coelorum : et aquae omnes, quae Super caelos sunt, laudent nomen Domini.

5. Quia ipso dixit et sacta

sunt : ipse mandavit et

creata Sunt.

6. Slatuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. 7. Laudate Dominum de terra : dracones, et OmneSabysSi. 8. Ignis, grando, niX, glaeieS, Spiritus procellarum :quae faciunt verbum eius. 9. Montes, et Omnes colles : ligna fructifera, et Omnes cedri.

1. Laudate Dominum, ereaturae coelestes, quae versamini in regionibus excelsis. Nimirum. 2. Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes caelestium spirituum exercitus. 5. Laudate eum etiam omnia coelestia eorpora, sol et luna, stellae et lumen. 4. Laudate eum ipsi coeli superiores, ei aquae omnes quae Super coelos sunt, laudent nomen D0mini. 5 Quia ipse secti ea, et quidem verbo suo : dixit, et laeta sunt: mandavit ol creata Sunt. 6. Constituti illa coelestia per- mala nior : sic decrevit, Di decretum uius perseele implebitur. I Laudate Dominum creaturaeterrestrus : ceti maris et omnes abyssi aquarum ;8. Et quae oecurrunt in aere :ignis, graudo, nix, glaeies, venti procellosi : quae omnia impleni verbum ejus. 9. Similiter, mutiles et omnescol tes: arbores fructiferae et omnes

cedri; Diqiligod by Corale

627쪽

Ora : Serpentes et volucres Pennatae.

l. Reges terrae et OmneSpopuli : principes et Omnes judices terrae.12. Juvenes et VirgineS,Senes cum junioribus laudent nomen Domini : quia

exaltatum est nomen ejus solius. 13. Consessio ejus Super coelum et terram : et exaltavit cornu populi Sui. 14. Hymnus omnibus sanctis eius : filiis Israel P0pulo appropinquanti sibi.

10. Bestiae silvarum, et d0mestica pecora, reptilia el volatilia; l. Reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices

2. Iuvenes et virgines. SeueScum junioribus. laudent nomen Domini: quia nomen ejus solum Vere magnum est et laudabile. 5 Gloria ejus caelum implet et terram: et ipse est qui exaltavi lc0rnu, potentiam nempe et gloriam populi sui lsrael. 4. Hymnus itaque praecipue in ore sit omitibns sanctis, Deo dicatis : filiis Israel videlicet, qui populus est Deo propinquius conjunctu S.

Explicatio.

Argumentum. - Psalmus Laudate Dominum de eoelis, sicut duo Sequentes, quae sunt ultima carmina psalterii, laudem Dei ac Domini universorum magnifice celebrant. Τres postremi psalmi, ut ait Bellarminus, qui habent in titulo alleluia, invitant omnes res creatas ad laudandum Creatorem. Et quidem in psalmo CXL III enumerantur ordine res Omnes creatae, et quasi vocantur ad chorum, ut omnes modo SUO Dei laudes concinant: in psalmo sequenti, injungitur hominibus, ut ii potissimum Deum laudent, qui potiora ab eo beneficia receperunt; in postremo, mandatur iisdem hominibus, ut non solum Deum laudent, Sed et per Omne genus instrumentorum musicorum divinas laudes celebrent. Hinc patet, tres hosce psalmos esse inter se connexos, et unum continuari cum alio; quae causa fortassis est, cur Diuii tred by Cooste

628쪽

eos Ecclesia in laudibus matutinis, per modum unius sol est

decantare.

Ad ordinem quod attinet, Valentia notat, provocari ad laudandum Deum, 1' creaturas omnes generatim, qui receperunt bona naturae id est, essentiam, existentiam, proprietateS; 2' homines, ob recepta bona etiam fortunae; 3' fideles, ob bona gratiae; 4' electos et praedestinatos, ob bona gloriae. Psalmum litine, divini amoris. sanctaeque exultationis plenum, maximi semper fecit Ecclesia. IIunc Apollinaris, quarto saeculo scribens, testatur quotidie in aurora decantari consuevisse. Quotidie, inquit, hujus psalmi tuba, per totum mundum, universa quae in coelo et quae in terra Sunt, ad laudandum et benedicendum Deum pro VOCam US.

I. Invitatio ereaturarum eoelestium, ut Deum laudent. I. Invitatio similis ereaturarum in orbe sublunari existentium.

Laudate Dominum de coelis : laudate cum in emeelaia. 2. Laudatθ eum omnes angeli ejus: laudate eum omnea virtutes ejuS. 3. Laudate eum sol et luna : laudate eum omnes stellae et lumen.

Vocantur ad laudandum Deum creaturae coelestes, imprimi SSuperiores ac nobiliores. Laudate Dominum de coelis: laudate eum in eoecelsis: sensuStripliciter exponi potest: vel 1 'Laudate Dominum qui habitat in coelis; vel 2' melius : Laudate Dominum. vos coelites. qui in excelsis coelis habitatis: vel 3' optimo: Laudate Dominum, VOS Omnia coelestia, omnes creaturae coelestes, Sive intelligentia praediti sive carentes. - Simili sensu infra dicitur : Laudate Dominum de terra. Notandum est, prophetam, ubi creaturas sanetas aut res inanimes alloquitur, non tam invitare eas ut Deum Iauden l. quam jamjam laudantes velut applausu comprobare; quasi diceret: Laudate sane, prout facitis: et si fieri possit, magis magisque laudate Dominum : quia dignus est nimis. Diuitigod by Corale

629쪽

2. Laudate eum omnes angeli ejus omnes virtutes ejus. - Νomine virtutum intelliguntur copiae militares coelestium spirituum, angelorum legiones atque exercitus, de quibus Daniel. VII, 10 : villia millium ministrabanι ei: et decies millies eentena millia assistebant ei. 3. Laudate eum sol et luna. . . Omnes steIta et lumen. Quod dicit, stellae et lumen, id est, 1' juxta hebraeum, stellae lucidae: vel 2' vi textus Vulgatae, tum stellae, tum lumen per spatia diffusum, et a stellis emanan S.

4. Laudate eum coeli coelorum: et aquae omne3, quae Super coelos gunt, laudent nomen Domini.

5. 0uia ipse dirit et facta sunt: ipse mandavit eι creata

6. Statuit ea in aeternum, et in Saeculum δaeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit.

Non tantum quae caelorum ambitu continentur, sed ipsa caelorum structura et ordo, ad Dei auctoris sui communis laudes concurrere debet.

excelluntissimi : quale illud praesertim est, quod ratione tu minis ac fulgoris, coelum empyreum vocatur, et sedes est Beatorum ac thronus gloriae Dei. De hoc loquimur dum omnes Oramus, dicentes Pater noster, qui es in eoelis ... fiat volunιas tua sicut in coelo et in terra. De hoc alibi dicitur :Coelum eopli Domino , terram autem dedit siliis hominum Ps. CXIII .-Tres scilicet distinguuntur caeli: 1' aereum, ubi sunt volucres ea li; 2'aethereum seu sidereum, ubi sunt stellae caeli: 3' empyreum, ubi est Deus coeli : Dominus, in coelo sedes ejus. PS. X. Eι aquae Omnes quae super coelos sunt, laudent nomen Do. mini. Duplex hic interpretatio datur probabilis. 1' iuxta

interpretes multos, praesertim antiquiores, aquae significantur verae et naturales, quae suntl proxime sub caelo empyreo. Iuxta alios, aquae super coelos dicuntur nubes, quae Super caelum aereum in serius Suspensae, aquas continent sinu suo. Haec sententia, quae passim recentioribus placet, etiam Diuitigoo by Corale

630쪽

ab Augustino indicatur lij. Et quidem eo censetur probabilior, quod alludere videtur David ad verba Genesis, ubi similiter, saltem longe probabilius, de coelo aereo Seu atmo Sphaera nostra sermo est : Feciι Deus firmamentum , di visitque aquas quae erant sub firmamento , ab his quae erant super firmamentum s Gen. I, 7 . - Prior tamen interpretatio nequaquam probabilitate subjectiva caret. Ad mitti enim omnino potest, Davidum putasse, aquas exi Stero super coelo reservatas; et Significasso son Sum hunc, quem Spiritus sanctus corrigere non curaverit, cum es Set melius rationi loquendi Hebraeorum accommodatus. Porro in hac hypothesi sensus foret hujusmodi Et aquae omnes, si quae in altitudine firmamenti sint, ut nos Hebraeri existimamus, laudent nomen Domini. 5. Subjungit rationem cur omnia illa ontia Doum laudare debeant: quia videlicet Creator eorum est et conservator

omnipotens. Quia ipse dixit et facta sunt; ipse mandarit et

6. Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi. . . id eSt, permanenter constituit creaturas coelestes, quae Omnes immutabiles sunt, nec in essentia unquam intereunt. Nam anguli immortales sunt; et ad corpora coelestia quod Spectat, ea non nisi Secundum qualitates mutabuntur, Sive renovabuntur igne conflagrationis, ut S. Petrus scribit: toeli

magno impetu transient, elementa vero calore solventur novos vero coelos, eι novam terram secundum promissa ipsius

eas elamus, in quibus justitia habita ι lI Pet. III, 10, i 3 .

Hoc enim disserunt caelestia a terrestribus, quod illa nequaquam sicut haec infima, animalia nempe, plantae, aliaque corpora sublunaria, vicissitudine aut successioni subjacent. Quemadmodum enim super terram individua omnia sunt Suc ESSiva, et moriuntur, manentibus tantum speciebus; ita in coelestibus omnia simul lanea sunt et permanent immutata i2ὶ : imaginem exhibentia vitae aeternae et immutabilis.

2ὶ Non sensu rigorose scientineo haec dicuntur, sed vulgari, et quatenus stellae coeli percipiuntur oculis. Alioquin investigationibus astronomi eis compertum est, coelestia quoque corpora continuis et maximis muta-.tionibus esse obnoxia.

SEARCH

MENU NAVIGATION