Cursus scripturae sacrae seminariorum usui accomodatus eo intuito ... opera Francisci Xaverii Schouppe, S. J. Tomus 2

발행: 1870년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

9. Sacerdotes tui induantur justitiam : et saneti tui

eruitent.

l0. Propter David gervum tuum , non averta3 faciem Christi tui.

Secunda pars, petiti O. - Ιntroducta jam arca in templum, Orat Salomon, primo pro sacerdotibus, deinde pro rege, id est pro se ; nam ab his totius populi salus dependet. - Ρro sacerdotibus duo postulat ut Sint sancti, prout eorum Status requirit, et ut alacriter Deum laudent, quod proprium

Pro se autem, Christo seu uncto Domini. Petit ut non aver-ιat Dominus faelem Christi sui, i. e. ut exaudiatur. Etenim avertere faciem orantis, est quidem eum non exaudire, Sedeon susum atque aversa facie dimittere. Sensu mystico, ille Christus non est Salomon, sed Messias; petitque propheta, ut populus Israel qui rejiciet venturum Messiam, non totus pereat, Sed reliquiae ejus misericordi oculo, propter Orationes et merita Salvatoris respiciantur.

11. Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : de fructu ventris tui ponam guper Sedem

tuam.

12. Si eustodierint filii tui testamentum meum, et ι alimonia mea haec quae docebo eos: 13. Et filii eorum usque in saeculum, gedebunt guster

sedem tuam. Quo facilius impetret petita, Salomon promissiones commemorat, a Deo patri suo factas. Ex his autem prior est absoluta et immutabilis, nempe de Messia; altera, nempe de aliis Davidis filiis seu nepotibus, est conditionata. Sicut David juravit Domino, se templum ei aedificaturum; ita Dominus vicissim juravit Davidi, se regnum in domo ejus stabiliturum in aeternum. Deus enim vinci se liberalitate non patitur et non solum Opera, sed etiam voluntates et desideria

cumulatissime remuneratur.

Iuramenιum Deι significat decreti immobilitatem.

592쪽

1s. De fruetu ventris tui ponam super sedem tuum I id est, coli stiluam ei firmabo lilii successorona in regno, filium tuum. - Qua vprba videntur intelligonda ad litteram de l hristo. Nam in Psalmo LXXXVIII idem clarius explicatur, liis verbis Semel juravi in saneιo meo, si Dadis mentiar : semen ejus in

aeιernum manebit, et thronus ejus sicut sol in conspeetu meo. et

sicut luna perfecta in aeternum, et testis in eoelo fidelis. imo S. Petrus diserte uicit, Deum, cum Davidi jurasset de ructu Iumbi ejus sedere super sedem ejus Aet. Il. 30ὶ, intellexisse Christum. Atque hoc est quod angelus dicit ad Virginem :Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabiι in domo Iacob in aeternum s Luc. I, 32); conformiter ad illud Isaiae lX, 6, 7 : Parvulus natus est nobis... et multiplicabiι urejus imperium, eι meis non erit finis; super solium David et

super regnum ejus sedebis: ut eonfirmet illud, eι corroboreι in judicio et jusιitia, a modo eι usque in sempiternum. - Itaque

verba psalmi nostri d se Salomone non dicuntur; nisi sorte quatenus ille typum Christi gessit. Testam euium Dei custodiendum ab aliis filiis Davidis, erat foedus Domini do non habendis diis alienis, deque mandatis servandis : quod pactum, inquit, si custodiunt usque in sae-Qulum, i. e. PerSeveranter. non amovebuntur a solio regni tui usque ad adventum Messiae; Si autem non perseveraVerint, dejicientur: quod factum est, prout historia testatur.

4. Quoniam elegit Dominus Sion : elegit eam in habitationem sibi. 15. Haec requies mea in saeculum saeculi: hio habitabo,

quoniam elegi eam. Litteraliter de domo Domini in monte Sion, typice vero et principaliter de Ecclesia dicuntur verba ista, quae continuantur cum illis : Iuravit Dominus David veritatem, et non frusιrabiιur eam: de fructu uentris tui ponam super sedem tuam: id est, juravit Davidi, se stabiliturum filium ejus Christum super sedem ejus, quae est Sion, civitas David quia elegit Dominus Sion, i. e. Ecclesiam in habitationum perpetuam; eam elegit firmissimo decreto, ideoque nunquam

593쪽

deseret: sed in ea habitabit in terris, et postea in ea requiescet in coeli S. Sicut duae erant promissiones respectu throni Davidis, una absoluta. pertinens ad Messiam; altera conditionata, perti- nons ad Davidis filios : ita duae erant promissiones respectu civitatis de rusalem, una absoluta, pertinens ad Ierusalem spiritualem, Ecclesiam; altera conditio nata, perlinens addoru Salem terrenam. Hic autem non profertur nisi promissio absoluta, quae respicit Ecclesiam.

16. Viduam ejus benedicena benedicam: pauperes ejuε

saturabo panibu3. 47. Sacerdotes ejus induam salutari: et sancti ejua Gultatione Multabunt.18. Illuo producam cornu David : paravi lucernam Christo me9. 19. Inimicos ejus induam confusione et super ipsum autem elporebit sanctificatio mea. His versiculis ultimis promittit Deus civitati David, quae est

Sion seu Ierusalem, multa bona, quae soli Ecclesiae proprie et persecte conveniunt.1' Dabit tantam rerum copiam, ut ipsi pauperes abundent: benedictio enim in Scripturis abundantiam significare solet. Porro hic abundantia cibi spiritualis, ut doctrinae, sacramentorum, etc. praesertim intelligenda est.2' Sacerdotes ejus induet salutari: id est, ornabit conspicua et exemplari Sanctitate. Salutare enim, salutari S virtus, salutaris protectio seu salus, spiritualiter intelligitur: et idem est in vita praesenti, ac justitia et sanctitas: altiore autem sensu, est ipse Salvator Chri Stus, quem, ut Apostolus monet. induere debemus. Fortassis etiam in Sinuatur, sacerdotes plenos esse debere eis cacia in procuranda hominum salute. Quod addit : Et sancιi ejus exultatione exultabunt, etiam de sacerdotibus saltem principaliter dicitur, respondetque pre-eationi supra positae : Et saneti tui eae ulιen ι.3 Faciet ut illic, in eodem monte Sion, oriatur et germinet cornu, seu potestas atque excellentia regia Darid, ac velut Duiligod by Corale

594쪽

D87 alterum regnum David. Quo verbo cornu David, significatur ad litteram, etsi metaphorice, regnum Messiae, prout explicavit Zacharias in nativitate Ioannis Baptistae inquit, eornu salutis nobis, in domo David pueri sui. Luc. I, 69. Quod autem addit, se parasse Iucernam Christo suo, potest duplici modo intelligi. - Ita, ut sensus sit: PraeParavi, Prospexi ehristo meo Davidi progeniem splendidam et perpetuam,

usque ad Messiam, ex eadem stirpe nasciturum. - His enim

consonant quae dicuntur III Reg. X l. 36 : Filio ejus Salomo

nisi dabo fribum unam, ut remaneaι lucerna David, servo meo, cunetis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi ut . esseι nomen meum ibi. - Porro splendida illa Davidis progenies, sensu spirituali, est Christus Salvator, qui est Itiae

mundi: et Christi fideles, qui sunt filii lucis. - 2ὶ idem, juxta

SS. Hieronymum et Augustinum, Sensu Spirituali altero, exponi potest ita, ut Chrisιus designet Messiam, et lueerna Praecursorem ejus, Joannem Baptistam; de quo Dominus, velut adludens ad hunc locum, dixit : Ille erat lucerna ardens et lucens. Joan. V, 35. Messiae, adeoque etiam civitati sanctae in qua Messias regnabit, triumphum dabit et gloriam. Indicat non delaturos hostes; sed, sicut Christi ministros vestiet salute, ita hostes ejus induet confusione : quod excidio ludaeorum, et οmnium generatim persecutorum ruina impletum est.

Contra vero, Christus ipse cumulabitur gloria : Super ipsum, inquit, esplorebit sancιificaιio mea seu, juxta hebraeum, corona meain: id est, capiti ejus imponam coronam gloriae; vel imponam sanctitatem, quae emorebit in gloriam. Nam sanctitas ac justitia Dei, primum in Christo, dum mortalom vitam ageret, fuit seminis instar abscondita; deinde autem flores germinavit sanctificationis et gloriae. Quod idem similiter omnibus Christi discipulis ac membris est applicandum : Pater. . . . claritatem, quum dedisti mihi, dedi eis.

Ioan . XVII, 22.

595쪽

Sonsus Utvrvicus. Psalmum Hemento, Domine, David, recitat Ecclesia 1' in secundis vesperis Nativitatis Domini: 2' in secundis item ve- sporis 'onsessorum Pontificum.1' Dum recitat eum in Xativitate Domini, in Davide tanquam in typo contemplatur Ecclesiae aedificatorem Christum, qui ab ipsa nativitate sua, domus Dei structuram inchoavit; eumdemque Christum mox invitat, ut in templo quod ipse sibi aedificavit, nempe in Ecclesia et in animabus praesertim fidelium, habitare dignetur. Surge, Domine, in requiem tuam, .

tu, eι arca sanctificationis tuae . . . Propter hunc verum David, inquit, servum tuum, non avertas faciem, non repellas orationem Christi tui, mystice spectati, qui est populus Christianus,

seu ipse Christus cum suo corpore myStico.

Deinde considerat, quomodo in Christi nativitate impleta sit prophetia, seu promissio solemnis Davidi lacla : De fruetunentris tui ponam super sedem tuam ; quomodo in hoc semine Abrahae benedicantur omnes tribus terrae: Viduam ejus benedicens benedicam ... - Quomodo prodeat ex ei vitate David: Illue producam eornu David. .. - Ille, in cujus fronte, non

obstante Herode aliisque inimicis, sulgebit diadema divinitus impositum : Super ipsum autem elporebit sanctifieatio mea. 2' Dum recitat eumdem psalmum in officio Pontificum, Ecclesia hos viros intuetur tanquam cum Christo cooperantes ad aedificationem domus Dei: deinde considerat, quomodo in ipsis impleta sint Spiritus sancti verba quae Sequuntur, praesertim ista : Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti

tui exultenι. . . Sacerdotes ejus induam salutari, eι sancti ejus eaeultatione exultabunt. . . Inimieos ejus induam confusione: super ipsum autem estporebit sanctifieatio mea. Duiliaco by Cooste

596쪽

PSALMUS CXXXIII.

Mee nunc benedictis Dominum.

1. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes SerVi DO-

mini :2. Qui statis in domo Domini: in atriis domus Dei

3. In noctibus extollite

manuS Vestras in Sancta, et

benedicite DominUm. 4. Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coequm et

terram. 1. Ecee nunc opportuno tempore, benedicite D0minum, Omnes servi Domini. 2. Vos praesertim, qui statis pro sacro munere in domo I omini, in atriis domus Dei nostri: 5. In noctibus ipsis vigilantes

et oranteS, extollite manus vestras versus Sanctuarium, et laudate Dominum. Vieissim te, O tribus Sancta,

benedicat Dominus de Sion, sede sua : ipse qui fecit coelum et ter

ram a

Explicatio.

Psalmus est ultimus gradualium. - Ut autem dictum est supra il), graduales Vocantur, Seu nomine cantici graduum inscribuntur psalmi quindecim, post centesimum decimum octavum subsequentes; ideo fortasse, quia spiritu prophetico editi sunt ut canerentur a Judaeis, Vel post captivitatem Babylonicam revertentibus et in aerusalem ascendentibus; vel dum ascenderent quindecim gradibus in templum Salomonis. Quidquid de his opinionibus videatur tenendum, ilIudin quit Bellarminus, certum est, ascensiones istas, sive de Babylone in derusalem, sive per gradus templi Salomonis. figuras fuisse ascensionis electorum, qui per gradus virtutum ac praecipue charitatis, ascendunt de valle lacrymarum ad

597쪽

coelestem Ierusalem; et de hac ascensione Spiritum sanctum esse locutum. Enim vero psalmi sunt pleni affectibus in Deum, et proprii eorum, qui se peregrinos atque exules in terra inimicorum osse intelligentes. nunc aerumnas exilii deflent, nunc ad requium patriae suspirant, semper autem Se ad ascendendum et in via Domini proficiendum accendunt. Argumentum. - Itaque psalmus iste, gradualium ultimus praecedentium veluti conclusio est et epilogus : eos qui jam feliciter ascendurunt hortans ad vacandum perpetuis Dei laudibus. - Peculiari tamen modo ad sacerdotes Domini spectat est ad levitas, qui in Tabernaculo foederis excubias agebant: hos scilicet excitat, ut prae caeteris diu noctuque Deum, omnis boni auctorem colant, atque pro se et pro populo

exorent.

Sensu mystico psalmus ad Sacerdotes novae Legis pertinet, sique, ut Genebrardus ait, breve Sacerdotum speculum. Ecclesia enim his versiculis sacerdotalem ordinem alloquitur. set ad Deum assidue Orandum provocat. - Non tamen ad solos sacerdotes diriguntur verba ejus: sed etiam ad fideles omnes, qui sunt gerim electum. regale sacerdotium it Pet. II, 9 . Respicit autem praecipue serventiores qui dum peregrinantur in terra. corde habitare conantur in coelo, et cum Apostolo dicere possunt: Conversatio nostra in eoelis est. Phil. III. 20.

l. Hortatur propheta ministros sacros ut Deum Orent. Il. Ipsemet orat Deum, ut sacrae tribui benedicat.

l. Loee nunc benedicite Dominum, omnes 3ervi Do

mini :2. oui statis in domo Domini: in atriis domus Dei

nostri.

3. In noctibus eatollite manus vel traS in sancta, et be-uediet te Dominum.

Prima pars, exhortatio ad orandum. - Ecce nunc bene dieite Dominum .... hortatoria formula est illud ecce nunc. tempus Opportunum adesse innuens, et quidem respectivo ad praeteritum, quaSi dicatur : Ecce nunc, expediti a labori Duili Corale

598쪽

bus, a tumultu sex terito, nunc in Dei praesentia constituti. . . . benedicite Dominum. Omnes servi Domini. . . nimirum Omnes ministri sacri, quorum Sequitur periphrasis :2. Oui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri: id est, qui illic permanenter consistitis, illi loco vi status vestri addicti: quique in eodem assidue moramini ad rem

divinam faciendam. Separauit enim Deus tribum Levi, ut por-ιare ι aream foederis Domini, et staret eorum eo in ministerio, ae benedicereι in nomine illius. De ut. X, 8.

In atriis domus Dei nostri 4 , id est, in porticibus quae

erant circa domum D i. - Tabernaculum testimonii seu laederis, circumdatum erat atrio uno: templum vero Salomonicum, atriis tribus : nempe Gentilium, Israelis, et Levitarum. - Quod dicitur, qui statis in atriis : id etiam ad laicos pertinere potest, qui, dum res divina fiebat a sacerdoti hus

in exteriore atrio versabantur.3. In noetibus eaetollite manus . . . Sen Sus est :1' Respectu servorum Dui generatim : Non solum interdiu, sed etiam nocturno tempore precibus insistite. - Solebant enim Hobriaei aliquando in oratione pernoctare, prout de Anna prophetissa insinuatur his verbis : Non discedebat de templo jejuniis et obseerationibus serviens nocte ae die lLuc H, 37 . Respectu Levitarum, qui interdiu ministeriis vacabant, noctu vero custodiis. Sensus est quasi dicat: Dum noctu eustodiis templi vacatis, procul a populi conspectu, Deum

collaudate attollendo ad loca sancta manus vestras; adeo ut etiam pro absente et dormiente populo precemini. - Monet scilicet ministros sacros, ut Sanctificent vigilias noctis, sicut supra monuit ut sanctificent ministeria diurna. Eaetollite manus restras in sancta : versus eas tabernaculi vel templi partes. quarum una vocabatur Sanetum, altera Sanctum sanctorum, ubi erat Area, typus corporis Domini; et ubi se exauditurum orationes Deus pollicitus erat. - Insaneta metaphorice signi fiteat in eoelum, cujus typus etiam

si, uape verha desunt in hebraeo, et explicationis causa videntur addita a LXX interpreti hus, ex psalmo FP illenti.

599쪽

erat sanctuarium Foederis. - Extensis ita quo manibus benedicite, inquit, id est, adorate, invocate, laudate Dominum.

4. Benedieat te Dominus eae Sion, qui fecit eselum et

terram.

Secunda pars e petitio benedictionis divinae. - Benedicat te .... id est, benedictione et lavore suo prosequatur te Dominus omnipotens, de Sion ii hi habitat. - Vox benedicere hoc loco aliud significat ac paulo ante supra enim significabat laudare, gratias agere; nunc vero bene acere. Aliter enim benedicit Deus hominibus, aliter homines Deo. Verba haec : Benedicat te, vel sunt mimosis orationis levitarum pro populo, quasi sic alloqueretur levitas propheta :o levitae, dicite populo : Benedictione te repleat Dominus .... - vel est oratio ipsius prophetae pro levitis : quos, quia unam tribum sanetam constituunt, atque charitate uniti unum Sunt in Domino, numero singulari alloquitur: quo sere modo dicebat Moyses : Non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis; quia ipse Dominus possessio ejus est. Deut. X, 9. Sensus IllurgicuS. Psalmus iste, ultimus e psalmis Complotorii, est vox Ecclesiae, servos Dei, pra sertim ministros sacros hortantis, ut ipso noctis tempore Deum laudare non desistant: id est, ut quietem nocturnam. - noctem adverSilatum, - ac denique noctem mortis sanctificent; atque ita in omnibus ot per Omnia Deum glorificent, ejusque henedictionem mereantur. O vos omnes, inquit, qui servitio Domini ex animo addictiostis, benedicite Domino nunc, hodie, singulisque diebus et horis, dum tempus manet : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nune dies stilutis. II Cor. VI, 2. VOS auti m Pra caueris, Sacerdotes sancti, muneri sacro Consecrati; vos versantes, inhabitantes in domo Domini, non velut hospites, sed tanquam domestici Dei, et amici Dei, Pt mi' dialores inter Deum et populum ejus : vos benedicite Do- Diqiligod by Corale

600쪽

minum, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. - Nihil aliud vobis curae sit: nihil profani vos a domo Dei ab opere Dei, a laude Dei retrahere valeat. Semper in intimo Sanctuario, vel in atriis Domini manete, ibiquρ tanquam investibulo coeli delectamini, dicentes : Domine, dilexi decorem

domus luae . . . Unam peιii a Domino, hanc requiram, tiι inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae .... Quia melioresι dies una in atriis tuis super millia.... tollite manus uestras in sancta : dum alii extendunt manus ad pro sana vel iniqua, vos extollite manus puraS ac Supplices ad sanctuarium misericordiae Dei. Inter vestibulum et altare extollite manus, plorantes et dicentes : Parce Domine parce populo ιuo : eι ne des haereditatem ιuam in opprobrium, υι dominentur eis nationes. Joel. II, 17. Noc de die tantum, sed etiam in noctibus eatollite manus, cum Domino Iesu vigilantes et Orantes. Etenim vigilat etiam inimicus animarum, circumiens et quaerenS quem devoret. Extollite manus in noctibus: cum Domino Jesu pernoctantes in oratione Dei. ut cum eodem Domino impendatis diem in perficiendo opere Patris. Extollite manus in noctibus adversitatum et calamitatum, ut Dominus illuminet faciem suam super nos, et mi Sereatur

populi sui.

Benedicite Dominum, O tribus sancta, immaculata, a Domino praedilecta; et vicissim benedicaι te magis magisque Dominus eae Sion; Dominus inquam ille, qui sic oravit pro te

Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi. . . sanctifica eos in veritate uι omnes unum sint . . . ut Sint conSummati in unum. Joan. XVII.

SEARCH

MENU NAVIGATION