Thomae Nani Valtellinensis De indiciis eorumque usu in cognoscendis criminibus liber singularis

발행: 1823년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

I ALTELLINENSIS

DE INDICIIS, EORUMQUE USU COGNOSCENDIS nrrit Nisus

LIBER SINGULARIS

3쪽

VAGELLINENSIS

SINGULARI ILLIUS BENEFICIO REG. CAESAR GHISLER COLLEGII ALUMNUS ET . IClNENSIS ACADEMIAE AUDITOR HUNC DE INDICIIS EORUM QUE USU IN COGNOSCENDIS CRIMINIBUS LIBELLUM PATRONO OPTIMO HONORIS GRATI QUE ANIMI CAUSSA

5쪽

Τrahimur omnes, ac ducimur ad scientia eupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus, abi autem

errare, nescire, decipi et malum, et turpe censemus.

Quod ani in advertens Cicero hominis inquit in primis propriam esse veri inquisitionem , atque investigationem , eique Deum ideo rationis lumen dedisse, ut esset providus, sagax plenus consilii, et intelligentiae, simulque consequentia cerneret, caussas rerum videret,

atque progressus, rebusque Praesentibus atliungeret atque adnecteret suturas i). Cum tamen haec non uno eodemque modo perpetuo praestari Possint, ne una pariter eademque veritas in rebus omnibus deprehenditur, sed varia potius pro eorum varietate , quorum cognitionem quaerimus. Alia quippe est veritas, quam metvbsicam vocant, quae consistit in absoluta connexione vel inter ipsas ideas, vel ideas inter et Objecta extra nos posita, aut immediate, aut mediarum dearum com- Paratione cognita. Alia est hysica, quae baberi dicitur, eum ideae nostrae conveniunt cum Peculiari aliqua re, quae sensuum usu percipitur Alia denique moralis, quae

versatur praesertim circa hominum actiones, quaeque a

Physica, et metaphysica evidentia plurimum disserti Quae

enim metaphysice, aut physice Vera sunt, seu potius quae experspicua relatione, ut inquiunt, inter subiectum et praedicatum, vel ex sensuum aliquid renuntiantium conspiratione proficiscuntur, ita assensum menti extorquent, ut ille solum rem aliter esse posse contendat, qui absurda admittere, legumque naturalium praestitutum ordinem evertere velit. Quod quidem non obtinet in morali exi ci Cie lib. . de of . v. 4.

6쪽

dentia i quam vulgus ertitudinem appellat. Cum enim dubitamus , utrum aliquid ab homine factum suerit , et quunodo, cogimur indolem, anteactam vitam, cupiditates , et similia , que sunt conjuncta cum eo , de cujus iacto

quaeritur, expendere, et Caeterorum Ilominum iacta maris rationes, opinionesque in subsidium vocare, aliaque id genus Praestare, quae nec constantibus , ne inconcussis rerum principiis nituntur, sed potius ita variant, ut mi

nimo impediant quominus aliter se res habere possit ac nobis exhibetur, seu etiam quominus moralis haec certi tudo sunt in potius probabilitas cuin Gravesandio, Caete risque ligni nominis philosophis nuncupetur. Quamquam illud evenire posse non inficior ut quandoque do hominum factis eadem pene evidentia habeatur, qua obtinet in iis , quae vel metaphysice , vel physice vera essu dicimus. Neque enim ex gr. ulla dubitandi rationdesse potest de illo certamine, quod conspicientibus Romano , Albanoque exercitibus inter Horatios Curatiosque his legibus gestum est, ut cujus populi cives vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitarct si Factum hoc grave est, et natura sua publicum illud enarravit ingens multitudo hominum natione, educatione, moribus dissimilium , atque vidisse , et propriis sensibus explorasse unanimi voce testati sunt. Sicuti vero fieri nequit, ut adhibitis rite sensibus, scri iudicemus eum esse absentem, quem nobis vigilantibus tamquam praesentem et oculi, et manus constanter renuntiant, ita fere impossibilo est memoratam testium multitudinem , cum de eo facto unanimiter contestata fuit, deceptam fuisse. Praeterea quia variae sunt hominum assectiones , variique agendi sines, nequeunt sane in unam eamdeinque tacti narrationem ita ex condicto convenire, ut caeteros decipere velint. Adest igitur in hac specie certitudo summa , que suspicionem omnem erroris , fraudisque superat, nisi sortasse quis velit

7쪽

existimare per divinam omnipotentiam leges morum α-manorum tun immutatas suisse.

Sed raro admodum i ac non nisi in factis, quae unanimi multitudinis testimonio firmata sint hane similemve certitudinem haberi nemo non videt. Quid si da priva tis actis quaestio sic Quid si agatur de criminibus, eorumque auctoribus detegendis, qui clam, ut plurimum, et in solitudine peccare solent Ad me quod attinet, in

ea sum sententia, ut credam, dum haec incidunt tempora, contentos nos esse oportere verisimilitudine, non omni quidem, sed ea, cui videatur ussensum praestari posse tuto animo , vel potius secura conscientia , aeque ac si perfecta, et manifesta veritas adesset metaphysicis et physicis argumentis, ac demonstrationibus innixa. Frustra enim quaereres absolutam illum veritatem , de qua supra locuti sumus , et si frustra , iam nullum exitum haberent cognitiones, quas ad facinorosos homines puniendos fiuis scipiuntur, sed potius scepticorum more incertur terpe tuo esset iudicantium animus de eo, quod sententia pronuntiari oporteat. Namque, ut opportune animadvertit Seneca Huic reFOndebimus nunquam nos evectare certissimam rerum O rehensionem , quoniam in arduo est Meri e loratio, sed ea ire, qua nos dueit erisimilis do. . . . evecta, nisi bene cessura non facias, et nisi

eo eria eritate nihil egeris, relicto omni actu, ita consistit si Haec eum animo secum sortasse reputarent qui integrarum gentium tutelam vel ab antiquissimis temporibus susceperunt, verisimilitudinem hujusmodi, seu mavis

probabilitatem quam in iudiciis plerumque sequi cogimur

non judicantium arbitrio penitus relictam , sed quibusdam Tegulis armatam voluerulit. Hinc ubique certa sui ratio,

ci Senee lib. . de bene . Sola probabilitate inquit Anton.

Genuen . re log erit. lib. 3. v. . , omenti esse de3emtia tibi meliora non umetunt, ne ideamur naturae subiraori.

8쪽

solemnisque methodus statuta, certas inventus iudieiorum ordo, quo propius quoad fieri posset veritali accederent criminui quaesitores, innocentes a calumniis securi viverent, nocentibus autem aditus effugenda poenae intercluderetur. Hinc etia in multiplex probationum genus emeaesit, quarum alias recta ratio, alia superstitio et ignorantia invenit. Neque enim soli testes, solae tabulae tanquam probationes usurpatae Sunt usurpatum est quoque jusjurandum , questiones receptae dejectio in flumen , et aliae hujusmodi vulgares probationes inventa , quae fiebant per serrula candens , per ebullientem aquam , per panem execratum , et similia , quibus Deum majores nostri ad miracula patranda tentabant, sibi persuadentes Deum veritatem probaturo per os veritati omnino contrarias ). Sed omissis huiusmodi probationibus ab iis excogi-xatis, qui non ratiocinari, sed cum ratione delirare maluerunt, quisquis paullo attentius considerans acile in tolligit apud omnes bene constitutas respublicas illud obtinere deberes, quod provido consilio a Valentiniano, Gra. tiano, Et Teodosio Augustis sui statutum, ut nempe cuncti

accusatores Eam rem deserre in publicam notionem teneantur, quae munita sit idoneis testibus, et instrueta

mertissimis documentis, et indiciis ad probationem indubitatis, et luce clarioribus Vedita et . Ex quibus verbis satis constat probari crimina vel testibus , vel tabulis, vel indiciis. De testibus omnes omnino consentiunt Bomani juris interpretes, dubitant vero de tabulis, ed i dictis. Sed quae pertinent ad probationem, que sit per tabulas, libenter praetermitto Etenim in ea parta exo nanda Antonius Matthaeus et ridericus ohemerus viride re criminali optime meriti operam suam iamdiu colia

i De hises omnibus prae reteria legi meretur Graevii diuertati seu titulus Tribunal reformatum

9쪽

Iocarunt si P. Liceat potius paullo latius de indiciis disserere , et diligenter expendere utrum iure, an injuria vulgus pragmaticorum censeat iudicem non posse sententia sua aliquem solis indiciis tanquam legitime convictum , atque adeo auctorem criminis pronuntiare, easque tantum ex indiciis oriri probationes, quae nescio unde ex abdito erutae censeri debeant, quasque ipsi barbaris nominibus involutas protulerunt, et modo semiρIenas majores, modo semiplenas, modo semiplenas minores appellarunt. Quorum doctrinae salsitas ut probe dignoscatur, duce naturali ratione, et romano jure rem altius repetam indiciorum naturam , sontes, vim et rationem exponam , qua vel indiciorum existentia legitime probari, vel eadem simul coniungi possint. Tandem non rhetorum solum Romanarumque legum auctoritate , quam unam in hac quaestione respexisse videtur Antonius Matthaeus, a sed aliis etiam , et fortasse validioribus argumentis innixus ostendere conabor ex indiciis eam confici posse criminum eorumque auctorum probationem, quae vi ac pondere parcensenda sit illi, quam ex testium dictis nasci omnes ultro

latentur criminalium rerum scriptores. t Vid. Anti in ad lib. 8. Digest ne i 5 Cap. 5. Friderie.

10쪽

De indisti, eon eturae, praesumptionis Unitione a dioisione.

Quid indicii quid oniecturae, quid praesumptionis

nomine intelligi oporteat non una eademque est doctorum sententia Baldus indicium conjecturam esse ait, eae ρ habilibus, et non necessariis ortam coniecturam vocat acceρtionem eri ex Hiquo sic erisimiliter ordinato tandem presumptionem dicit conceptum quemdam causatum in mente ab aliqua robabili conjectura si in Menoclitus in definitione indicii Baldum sequitur, non in aliis Narix ad conjecturam quod spectat, Curtii senioris amplectitur sententiam, qui ab indicio eam non distinguit, praesumptionem vero eam esse docet, quae tum ex argumentis probabilibus, tum ex necessariis ortum habet et . Ex Henrici Cocceii sententia nomine indiciorum argumenta , suspiciones, coniecturae, praesumptiones, et adminicula comprehenduntur, quibus aliquis vel reus vel innocens ostenditur 3J Fridericus Bohemerus praesumptionem facit bonam et malam, indicium autem solum delicti argumentum indicatioum esse autumat 4). Ex hisce definitionibus quae sit verisimilior alii iudicabunt. Interea fateor libentissime cum Henrico Co cejo indicium late sumptum complecti omne id, quo alicujus tum iniquitas , tum innocentia ostenditur , at cum illud a nobis quaeratur utrum verum sit quod aiunt

SEARCH

MENU NAVIGATION