장음표시 사용
171쪽
Opatio VIII rs que adeo inexplebili sciendi cupiditate conflagrabant, ut nihil tam arduum, nihil tam alte positum, ad quod eorum diligentia Sc industria
non ,pervaderet. Non inauditum aliquid , aut in hoc genere novum dico. Plena sunt histo. Tiarum monumenta, plena Vetustatis exempla , plenae omnium gentium literae . Quis enim ignorat , Aristotelem hoc ipso discendi studio inflammatum annos viginti perpetuos divinum Platonem sic audivisse , ut ne unam quidem in teri m ejus lςctionem praetermisiste dicatur PQuis ignorat, Platonem ipsum , Pythagoram ,
Democritum, Anaxagoram aliosque bene multos summo vitae incommodo maxime diversas ac remotas regiones peragrasse , ut ampliorem
tibi doctrinae censum compararent Z Quid quod Euclides ille Megarensis auditor Socratis tanta sciendi cupiditate incenderetur, ut ejus rei caussa capitis etiam periculum adire saepissime non dubitaretὸ Nota res est 3c apud omnes gentes satis superque pervulgata; digna tamen , quae saepius repetatur & ad omnem posteritatis memoriam summis laudibus efferatur. Caverant Athenienses edicto, ut si Megarensium quispiam pedem Athenas inferret, ei capitale fieret . Euclides autem, qui Megaris natus, quique antea& esse frequenter Athenis & Socratem audire consueverat, tantum hinc accepit dolorem tantamque animi aegritudinem, ut mori satius quam ab ipso Socrate diutius abcite duceret . Quid ergo consilii ceperit, quaeso animadvertite. Suhnoctem homo sagax & acutus muliebri stola &pab
172쪽
pallio ornatur, ac sceminarum more capillis reticulo collectis, Athenas per summum vitae discrimen ad Socratem adit; quodque mirandum
magis est, rursus sub lucem millia passuum prope viginti eadem illa veste 'tectus domum comis migrabat. Quis summam hominis constantiam hon admiratur J Quis discendi ardorem incredibilem non videt 8 Quantum autem fuisse put bimus sciendi desiderium, quod hominem domi suae nobilem a quiete nocturna, a Diis penatibus tectisque patriis, ab omnibus Vitae commodis distraheret, & tam apertum capitis periculum subire lapius impelleret P Si revera idem nobis esset erga literas amor, si eadem discendi cupiditas, dubitandum non est, quin magni nunc quoque in omni disciplinarum genere progressus
nerent. Non esset prosecto , cur aetas nostra heroicis illis temporibus tantopere invideret, in quibus praestanti ima ac prope divina ingenia Doruisse miramur. Non deessent in unaquaque aetate Platones 3c Archimedes, non deessent D
mosthenes 3c Tullii, si eorum studium ac diligentia minime deessent. Et quidem altero a hinc seculo tot in omni facultate extiterunt Viari clarissimi, qui ut veteres illos sapientiae antistites ingenio superare haud potuerint, ad eorumtamen gloriam quam proxime quidem accessiisse Videntur. Necesse non est hic vobis ad memoriam revocare Scaligeros, Sigonios, Lipsios , Grotios, Galilaeos, Cujacios aliosque complures, qui magna cum ingenii laude & singularis doctrinae fama floruerunt . Quot praeterea suere
173쪽
praeclara eruditione adolescentes, qui in ipso aetatis flore quasi canescere & doctrinae maturitatem quandam ac senectutem habere visi sunt 8 Nolo in illis noulinatim recensendis immorari , cum praesertim in oculis omnium sint evulgata ab Adriano Bailletio viro clarissimo monumenta , quae ex omni fere literarum memoria colhegii de unis adolescentibus , qui studiis scriptisve editis inclaruerunt. Quid autem illis tantum animi ta tumque virium dedit . ut imbecilla aetate gravissimas disciplinas profiterentur, 3c puerilem praetextam cum philostaphorum pallio commutarent'
Doctrinae profecto amor fuit, qui eosdem impulit, incitavit, & quemadmodum poeta ait, alas addidit, ut festinato cursu & incredibili velocutate ad amplissimae gloriae fastigium properarent. Equidem nihil est ut M. Tullius affirmat, quod studio & amore essici non possit , nihil, tam a
duum, tam eminens, quo amor eniti non Valeat.
Quanta vero fuerit ejusmodi vis amoris, quantaque cupiditate homines sapientissimi ad optimarum artium possessionem aspiraverint, nullo sane luculentiori argumento dignosci posse crediderim, quam ut videamus diligentiam prope incredibilem, qua eosdem doctrinae assequendae caussa usos fuisse ex annalium testimonio accepimus . Cum enim probe perciperent, inane esse ac perridic
tum illud sciendi desiderium , quod cum summa
industria ac diligentia minime conjungeretur οῦ nulla erat dissicultas, nulla vis, nullum incommodum , . quo ipsi ab instituto studiorum cursu retardarentur ; & quominus perpetuos dies nincte
174쪽
16o Paulini a S. Iosephoctesque scriberent, aut sese immensis lectioniblig mccuparent . Quamobrem Cicero ad Atticumscribens de se ipso testatus est , incredibile esse omnino quantum scripserit die, quin etiam nodii-hus. Nihil enim, inquit, est somni . De Aristotele autem Laertius memoriae prodidit , ejus libros ad quadringentorum pene numerum per Venisse, de quibus nemini sit ambigendum, praeter complura alia Volumina, quae ipsi met tribui soleant. Quid vero de Galeno medicorum principe dicam, quem libros de re medica quadrin entos, de aliis autem disciplinis ducentos quadraginta conscripsisse, auctor est Ioannes Fernelius P Quid 'de Ser. Sulpicio viro shmmo atque doctissimo , quem juris civilis scientiam centum & octoginta voluminibus illustrasse accepimus λ uid demum de Aristarco Grammatico, qui de multiplici reconditaque eruditione commentarios supra mille literis consignavit J Ut nihil de Theophrasto , nihil de Didymo Alexandrino loquar , quorum ille trecenta volumina, hic vero quatuor millia posteritatis memoriae mandasse 'dicitur. Quae quidem utcunque vera sint, certe sanctisssimus Ecclesiae Dostor Hieronymus se librorum Origenis sex millia non vidisse modo , verum etiam pem llegi sie assirmat. Quocirca in altero scribendi labor, in altero autem legendi studium admirati nis habet plurimum . Quamobrem omnes jam , puto, satis intelligunt. quo majores nostri cursit ad solidam doctrinae laudem venerint : quo ani- 'mi ardore, vigilantia, assiduitate , utque omnia uno verbo complectar, qua diligentia in optimis
175쪽
studiis se gesserint; omne sibi tempus periisse ra-' iti, in quo aliquid non didicissent : adeo ut fama sit, Catonem Uticensem virum celeberrimum i 1 in ipsa quoque Romana curia, dum Senatus cogeretur, Graecos libros lectitare consuevisse. At inostra aetate juvenes, qui non labori, sed otio lnon vigiliis, sed sbmno, non libris, sed ludis libentissime vacant, literas tamen se amare & in deliciis habere profitentur. Imo, quae incredibilis amentia est , cum laborem & industriam fugiant ut nihil supra , ita tamen sibi de suo ingenio blandiuntur, ut viros perquam doctos Scliteratos se posse fieri sibimet stultissime persuadeant . Enimvero nobis etiamsi suadeant, ut ait Comicus, non persuadebunt . Nam quae major excogitari potest temeritas , quam oscitanter Scquasi per otium id velle assequi, ad quod obtinendum majores nostros tot labores suscepisse videmus Z At dicet aliquis: non pauci juvenes pra celeri praediti sunt ingenio, & memoriae vi multa pollent. Quasi vero majores homines natura tardi atque ingenio hebetes fuerint . Quem au- tem unquam post homines natos invenias , qui cum Pythagora, cum Platone, cum Aristotele, cum M. Tullio ceterisque ejus disciplinae viris sit ingenii praestantia & amplitudine conferendus J.uam ergo illi sibi sapientiae laudem diu multumque laborando compararunt, hanc tu homo ingeniosior minimo negotio, vel etiam, si Diis placet, paucissimis diebus referes Τ O ridicula capita O stultitiam singularem l At longius jam, quam par erat, progressi sumus . Ut finem di-
176쪽
rsa. Paulimi a S. Jofugo cendi faciam, ad Vos quotquot adestis, ingenui Adolescentes, se convertit oratio mea : Vos m, ignopere hortatur atque obsecrat . Si majorum lgloriam aemulamini, si1 dignitatem literatorum hominum, quod sane praeclara vestra indole dignissimum est, praeoptatis; eorum pariter in di-1hendo ardorem, eorum labores & studium , e rum diligentiam atque industriam imitari velis remisque contendite . Breve pr*secto vobis atque expeditum patebit ad Doctrinam iter, si eorundem vestigiis insistere vos minime pigeat . Magnum quidem & arduum negotium suscepistis rnon inficior . Sed illud primo cogitate : nihil esse amanti difficile, nihil arduum, nihil impervium. Volat, ut ajunt, amor, si quo aliter pervenire non possit . Deinde tantam esse stiendi voluptatem , ut omnis studiorum labor suavissimus fiat; atque etiam saepe, licet sit revera durus & diuturnus, minime tamen sentiatur.
177쪽
Paulinus a S. Iosepho Scholarum Piarum .
gnitudine dignitatem sibi aliquam comparavit QT ornamentum , supplex o qua maxime decet meneratione tibi offero, Innocenti Pontifex Μaxime . Quod plane volens lubensque facto , cum ea, quae in Leone X. f peximus oe admirati fumus , in re quoque mirtutum similirudine oe supremae , quam fustines dignitatis male te, mirifice conspirare videamus. Etenim quis non intelsigit, eonfli- tuta esse auspicatissimi tui initia principatus ea ipsa duo, quae Leonis nomen immortalitati maxime commendarunt, amorem scilicet oe maie- satem P Humanitas quippe illa sngularis cuamor eximius , qui in te tuaque clarissima familia non tam innutritus esse videtur , quam innatus penitus atque instus, nihil de Pontiscia Maiesare tua detrahit , imo vero ornat gloriosus . Proinde in Apoclolicae dignitatis au L et . ctoin
178쪽
I toritatem oe decus dum omni cogitatione curaque incumbis, urget interea animum tuum populorum amor oe Patriae charrias : cuius inopiae sublevandae o publica vectigalia imminuta oe alia plura commode opportuneque pro Uisa Didimus. Ex quibus sane faustissimis regni auspiciis cur eam nobis reducem felicissimam
atatem non ominemur, quam plane beatam atque auream fuis temporubus Leo x condidisse dicitur P Quod enim ille in omni vita sua , ut Paulus Joυius scribit , idpraecipue spectaυ rit , ut benefaciendo oe promerendo ab omnibus sominum ordi bus amaretur, nemo es, qui toin eiusmodi beneficentiae studio Leonis simillismum esse non videat: cum erga omnes , qui de rebus tuis vel minimum meriti sunt, gratissimum animum beneficentissimumque probaυ ris . In hoc tamen uno te Leonis omnino dissimilem fore optamus, ut videlicet quam ille felicitatem e vivis immature praereptus brevem admodum oe caducam fecit, eam Sanctitas tua ad populi Romani votum oe ad commune E clesiae bonum diu incolumis nisi immortalem , at diutissime duraturam exhibeat.
179쪽
In anniversariis ejus parentalibus.
Habita II I. Idus Februarii, anno MDCCXXII. CUM de Leone X. Pont. Max. praeclarisque ejus laudibus in hac tanta literatorum hominum frequentia verba de more facere meditarer, & dubius animo haererem, quid eligi potisssimum ad dicendum posset , quod 3c immortali Viro dignum & a majestate hujus loci non alie
num esse videretur; novae quaedam adini rabilesque virtutum species cogitanti mihi occurrebant. Obversabatur quippe ante oculos regia illa atque eX- celsa animi magnitudo, qua Leo X. in omni vitae statu tanto se ceteris mortalibus superiorem exhibuit, quanto & nobilitate generis & dignitate fortunae ceteros anteibat. Occurrebat quoque beneficentia illius liberalitas pene incredibilis ;qua factum est, ut ea tempestate auream aetatem postliminio ab ipso revocatam homines sibi gratularentur . Rapiebat animum summa ejus Sc. quasi divina in adversis sortiter ferendis constantia; prudentia & sagacitas in agendis singularis, sapientia; denique ab ineunte aetate tam eximia atque admiranda, ut in ipsa adolescentia ea Vi tutis 3c dignitatis praemia praeoccupaverit , quM alii. Vix extrema consequuntur senectute. Ex qui-
180쪽
hus sane tot tantisque virtutibus et si1 nullam esse intelligebam quae argumenti magnitudinem qua dam & novitatem non praeseserret; nihil tamen mihi tam novum inusitatumque visum fuit in omni Leonis X. Vita, quam Videre majestatem in eo una cum amore fuisse conjunctam . Hoc mihi profecto perquam rarum apparuit maximeque admirandum. Quandoquidem Veterum poetarum judicio, tum etiam communi hominum semmone percrebuit: non bene convenire, neque in una sede morari posse amorem & majestatem. Sed ex hac ipsa rei novitate, unde brevis fimae orati nis meae argumentum erit, vos P P. amplissimi
facile intelligetis, quid de virtute ac sapientia Leonis X. judicandum, cum ea, quae quasi opposita dissicillime conjunguntur, in se uno ipse feliciter perpetuoque copulaverit, am*em scilicet & majestatem . .
Nescio quo fato fieri dicam, ut pleri que mortalium, quos avitae nobilitatis splendor, aut honoris dignitas & amplitudo supra ceteros extulit, adeo statim supercilium attollant ceterosque fasti- ldiant, ut ipsi non ex hominum numero, sed quasi e Deorum concilio delapsi esse videantur. Putant inimirum cum imperii majestate eas locum obti--nere non posse Virtutes, quae quasi communes populares habentur, humanitas scilicet, ' benignitas , sermonis faciIitas, atque mansuetudo .
Putant de dignitate sibi detrahi plurimum ,
nisi superbia & fastu a ceteris internoscantur. Ex qua prosecto falla hominum opinione natum fuis- . se arbitror pervulgatum illud proverbium, hono-