장음표시 사용
101쪽
Velint, et cum quibus velint: meditatos autem in Husmodi agape' communionem, interdiu jam, a quibus velint mulieribus exigere Carpocratess divinae enim nefas est dicere) legis obedientiam. Has leges, ut sentio, ferre opportuit Carp cratem canum et suum et hircorum libidinibus. Mihi automvidetur, Platonem quoque malo intellexisse, in Republiea
dicentem, oportere esse communes omnium uxores: ut qui diceret eas quidem, quae nondum nupserant, eSSe communes
eorum, qui essent petituri, quemadmodum theatrum quoque
est commune Spectatorum ; esse autem unamquamque uniuscujusque qui praeoccupasset, et non amplius communem esse eam quae nupsisset. Xanthus autem in iis, quae scribuntur Magisa: μ Coeunt autem,' inquit, magi cum matribus et filiabus : et fas esse aiunt coire cum sororibus, et communes esse uxores, non Vi et clam, sed utrisque consentientibus, cum velit alter ducere uxorem alterius.' Do his et similibus
haeresibus existimo Judam prophetice dixisse in epistola: Similiter quidem hi quoque somniantes non enim vigilantes ad veritatem se applicant, usque ad illud: Et os eorum loquitur superba.'
QUATENUS PLATO ALIIQUE E VETERIBUS PRAEIVERINT MARCIONITIS ALIISQUE ILERETICIS, QUI A NUPTIIS IDEO ABSTINEΝT QUIA CREATURAM MALAM EXISTIMANT ET NASCI HOMINES IN P*ΝAM OPINANTUR.
J- vero si et ipse Plato et Pythagorei, sicut etiam postea Marcionitae, malam existimarunt esse generationem, longe abfuit, ut communes ipse poneret uxores. Sed Marcionitae quidem dicunt malam esse naturam, ex mala materia, et a justo factam opifice ac Creatore. Qua quidem ratione nolentes implere mundum, qui factus est a Creatore, Volunt abstinere a nuptiis, resistentes suo Creatori, et contendentes ad bonum, qui vocavit: sed non ad eum, qui, ut dicunt, Deus est diversis moribus praeditus. Unde cum nihil hic
102쪽
velint relinquere proprium, non sunt ex destinato animi proposito continentes, sed propter odium conceptum adversum eum, qui crearit, nolentes iis uti, quae ab ipso sunt creata.
Sed hi quidem, qui propter impium, quod cum Deo gerunt,
bellum, emoti sunt ab iis cogitationibus, quae sunt secundum naturam, Dei longanimitatem contemnentes et benignitatem, etsi nolunt uxorem ducere, cibis tamen utuntur creatis, et uerem respirant Creatoris, ut qui et ejus sint opera, et in iis, quae sunt ejus, permaneant, et inauditam ac novam quamdam, ut aiunt, annuntiatam audiunt cognitionem, etiamsi hoc quoque nomine mundi Domino deberent agere gratias, quod hic acceperint Evangelium. Sed adversus eos quidem, cum de principiis tractabimus, accuratissimo disseremus. Philosophi autem, quorum mentionem fecimus, a quibus cum malam esse generationem impie didicissent Marcionitae, tanquam suo dogmate gloriantur, non eam Volunt esse natura malam, Sed anima, quae veritatem divulgavit. Animam enim, quam esse divinam fatentur, in hunc mundum deducunt, tanquam in locum supplicii. Oportet autem animas in corpus immissas expiari ex eorum sententia. Non convenit autem amplius hoc dogma Alarcionistis, sed iis, qui censent in corpora i trudi, et iis alligari, et quasi ex vaso in vas aliud transfundi animas. Adversus quos fuerit aliud dicendi tempus, quando de anima tractabimus. Videtur itaque Horaclitus maledictis insequi generationem: μ Quoniam autem,' inquit, nati Volunt Vivere, et mortes habere, Vel potius quiescere; filios quoque relinquunt, ut mortes fiant.' Clarum est autem cum eo convenire Empedoclem quoque dicentem :
Deflevi et luxi, insolitum cernens miser orbem.
Mortua nam ex vivia fecit, species commutans.
Et rursus: Hei mihil quam infelix hominum genus atque misellum lLitibus ex quantia prognati et planctibus estis 3
103쪽
Haud homine infelix tellua mage quidquam alit alma.
Quin etiam Theognis malam ostendit esse generationem, dicens hoc modo:
Optima non naaci rea est mortalibua aegris, Nec nitidi acta luce mieante frui, Extemplo aut natum porina invadere Ditis.
His autem consequentia scribit quoque Euripides, poeta tragicus :Nam nos decebat convenire publice, et Deflere natum, quod tot ingreditur mala: Ast mortuum, cuique jam quies data est, Efferre laetis gratulationibus.
Quia novit, an vivere quidem alat mori,Siet mori autem vivere 3
Idem quod hi, videtvr Herodotus quoque inducere dicentem Solonem: μO Crome, quivis homo nihil est aliud quam calamitas ' Jam vero ejus de Cleobido et Bitono fabula plane nihil aliud vult, quam vituperare generationem, laudare
Et qualis folii, est hominum generatio talis, ait Homerus. Plato autem in Cratylo, Orpheo tribuit eum sermonem, quo anima puniri in corpore dicitur: μ Nempe corpus hoc animae σημα,'' momumentrum, quidam esse tradunt: quasi ipsa praesenti in tempore sit sepulta; atque etiam quia anima per corpus σημαίνει,' signi at, quaecunque significare potest: ideo σημα jure vocari. Videatur mihi praeterea Orpheus nomen hoc ob id potissimum imposuisse, quod anima in compore hoc delictorum luat poenas.' operae pretium est autem meminisse etiam eorum, quae dicit Philolatri. Sic onim dicit hie Pythagoreus: stantur autem Veteres quoquo the logi et vates, ad tuenda supplicia animam conjunctam esse corpori, et in eo tanquam in monumento esse sepultam.'Quin etiam Pindarus de iis, quae sunt in Eleusine, mysteriis loquens, insert: μ Beatus, qui cum illa sub terra viderit com-
104쪽
munia, novit quidem vitae finem, novit autem datum Jovis imperium ' Et Plato similiter in Phoedone non veretur hoc modo scribere: Porro autem hi, qui nobis haec constituerunt mysteria, non aliquid aliud, usque ad: Et cum diis habitatione. Quid vero, cum dicit: μ Quandiu corpus h
buerimus, et anima nostra cum ejusmodi malo admista fuerit, illud, quod desideramus, nunquam satis assequemur Τ V annonsignificat generationem esse causam maximorum malorum ΤJam vero in Phoedone quoque testatur: Evenit enim, ut qui recte philosophantur, non animadvertantur ab aliis in nullam rem aliam suum studium conserre, quam ut emoriantur, et sint mortui.' Et rursus: μ Ergo hic quoquo
philosophi anima corpus maxime vilipendit, et ab eo fugit,
ipsa autem secum seorsim esse quaerit.' Nunquid autem
consentit cum divino Apostolo, qui dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus ' ' nisi forte eorum consensionem, qui trahuntur in vitium, corpus mortis V dicit tropice. Atque coitum quoque, qui est principium generationis, vel ante Marcionem videtur Plato aversari in primo De republica: ubi cum laudasset senectutem, Subjungit : Velim scias, quod quo magis me deficiunt aliae, nempe corporis, voluptates, eo magis confabulandi cupiditas,
et Voluptas, quam ex ea re capio, augetur.' Et cum rei Venereae injecta esset mentio : μ Bona verba quaeso,' inquit:
ego vero lubenter isthino, tanquam ab insano aliquo et agresti domino, effugi.' Rursus in Phoedone, vituperans generationem, dicit: μ Quae ergo de his in arcanis dicitur, haec est oratio, quod nos homines sumus in custodia aliqua.'Et rursus : Qui autem pie prae caeteris vixisse inveniuntur, hi sunt, qui ex his terrenis locis, tanquam e carcere, Soluti
utque liberati, ad puram in altioribus locis habitationem
transcendunt.' Sed tamen quamvis ita se habeat, recte a Deo mundum administrari existimat; undo dicit: Non oportet autem seipsum solvere, nec effugere.' Et ut paucis dicam, non dedit Marcioni occasionem, ut malam existimaret
materiam, cum ipse pio de mundo haec dixerit: μ Ab eo enim, qui ipsum construxit, habet omnia bona: a priori
105쪽
autem deformitato incommoda et injusta omnia, quae intra coelum nascuntur, mundus ipse sustinet, et animantibus inserit.' Adlinc autem subjungit manifestius: μ Cujus quidem defectus est corporea temperatura, priscae naturae comes; nam quiddam valde deforme erat, et ordinis e pers, priusquam praesenti ornatu decoraretur.' Nihilominus autem in Legib- quoque deflet humanum genus, sic dicens : Dii autem hominum genus laboribus naturae pressum miserati, remissiones ipsis statuerunt laborum, solemnium videlicit sestorum vicissitudines.' Et in Epinomiae persequitur etiam causas, cur sint hominum miserti, et sic
dicit: initio ipsum esse genitum, est grave cuilibet animanti: primum quidem, quod eorum constitutionis sint participes, quae in utero gestantur; deinde ipsum
nasci, et praeterea nutriri et erudiri, per innumerabiles labores universa fiunt, ut omnes dicimus.' Quid voroyannon Heraclitus generationem quoque dicit esse mortem ΤΡythagoras autem similiter atque Socrates in Gorgia, cum dicit: Mors est, quaecunque experrecti Videmus : quaecunque autem dormientes, somnus.' Sed de his quidem satis. Quando autem tractabimus de principiis, tunc et has repugnantias, quas et innuunt philosophi, et suis dogmatibus do- cernunt Marcionistae, considerabimus. Caeterum satis dilucido
ostensas esse existimo, externorum alienorumque dogmatum occasiones Marcionem ingrate et indocte accepisse a Platone. Nobis autem procedat sermo de continentia. Dicebamus autem Graecos adversus liberorum generationem multa dixisse, incommoda, quae comitari eam solent, respicientes : quae cum
impie excepissent Μarcionitae, impio fuisse ingratos in Creatorem. Dicit enim tragoedia:
Non naacior praestat homines, quam nascier.
Dein filios acerbis eum doloribus Enitor, Mi enixa, si stolidi sioni, Affictor, intuendo quod servo malos, Bonosque perdo. Si bonos aereo, tamen Mihi misellum cor timore liquitur. Quid hie boni ergo est 3 unicam annon sumit Effundere animam, nisi crucieria amplius γDj0jljgsd by OO le
106쪽
Vetus stat mihi persuasio, Plantam filios ninquam hominem oportuit, Dum oemit ad quot gignimus natoa mala.
In his autem, quae deinceps sequuntur, malorum quoque causam evidenter reducit ad principia, sic dicens:
O l miser natus, malisque obnoxius Editus, homo, es, Vitae tuaeque miseriam Hinc inchoasti: coepit aether omnibus Spiramen unde alma tradere mortalibus; Mortalia aegro ne feras mortalia.
Rursus autem his similia tradit:
Mortalium omnium beatus non fuit Quisquam, molestia et nemo carens fuit. Et deindo rura :Beul quanta, quotque hominibus eveniunt mala, Quam varia, quorum terminus nullus datur.
Nemo beatua semper eat mortalium.
Hac itaque ratione dicunt etiam Pythagoreos abstinere a rebus Venereis. Mihi autem contra videntur uxores quidem ducere, ut liberos suscipiant, Velle autem a Venerea voluptate se continere post susceptos liberos. Ρroinde mystico uti fabis prohibent, non quod sit legumen flatum excitans, et concoctu dissicile, et somnia effciat turbulenta; neque quod hominis capiti sit similis, ut vult ille versiculus :Idem est namque fabam atque caput corrodere patris;
sed potius quod fabas, si comedantur, steriles essiciant m lieres. Theophrastus quidem certe in quinto libro De causis plantarum, sabarum siliquas, si ponantur ad radices arborum quae nuper sunt plantatae, refert plantas exsiccare. Quinetiam gallinas domesticae, quas eas assiduo comedunt, essiciun
107쪽
QuIBUS PR&TEXTIBUS UTANTUR HAERETICI AD OMNIA GENERIS LICENTIAM ET LIBIDINEM EXERCENDAM.
iis autem, qui ab haeresi ducuntur, Marcionis quidem Pontici fecimus mentionem, qui propter certamen, quod
adversus Creatorem suscepit, mundanarum rerum usum recusat. Ei autem continentiae causa est, si modo est ea
dicenda continentia, ipse Creator, cui se adversari existimans gigas iste cum Deo pugnans, est invitus continens, dum in creationem et Dei opus invehitur. Quod si usurpent vocem Domini, qui dicit Philippo : Sine mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere me: δ at illud considerent, quod similem carnis formationem fert quoquo Philippus, non habens cadaver pollutum. Quomodo ergo eum carnem haberet, non habuit cadaver Quoniam surrexit ex mon mento, Domino ejus vitia morte inciente, vixit autem Christo. Meminimus autem nefariae quoque ex Carp eratis sententia mulierum communionis. Cum autem de dicto Nicolai loqueremur, illud praetermisimus: Cum fommosam, aiunt, haberet uxorem, et post Servatoris assum' tionem ei fuisset ab apostolis exprobrata gelotypia, in medium adducta muliere, permisit cui vellet eam nubere. Aiunt enim hanc actionem illi voci consentaneam, quae dicit, quod carne abuti oporteat.' Proinde ejns factum et dictum absolute et inconsiderato sequentes, qui ejus haeresim pedisequuntur, impudenter effuseque fornicantur. Ego autem audio Nicolaum quidem nulla unquam alia, quam ea, quae ei nupserat, inore usum esse; et ex illius liberis, filias quidem consenuisse Virgines, filium autem permansisse incorruptum. Quas cum ita se habeant, vitii erat depulsio atque expurgatio, in medium apostolorum circumactio uxoris, cujus dicebatur laborare gelotypia: et continentia a Voluptatibus, quae magno studio parari solent, docebat illud, abuti came,' hoc est, exercere camem. Neque enim, ut existimo, volebant,
108쪽
convenienter Domini praecepto, duobus dominis servire, in voluptati et Deo. Dicunt itaque Matthiam quoque sic docuisse: μ Cum carne quidem pugnare, et ea uti, nihil ei impudicum largiendo ad Voluptatem ; augere autem animam per fidem et cognitionem.' Sunt autem, qui etiam publicam Venerem pronuntiant mysticam communionem ; et sic ipsum nomen contumelia afficiunt. Sicut enim operari eum dicimus, tum qui malum aliquod facit, tum etiam qui bonum, idem nomen utrique tribuentes ; haud aliter communio Vusurpari solet; nam bona quidem est in communicatione tum pecuniae, tum nutrimenti et vestitus: illi autem quamlibet veneream conjunctionem impie vocaverunt communionem.' Dicunt itaque ex iis quemdam, cum ad nostram virginem vultu formosam accessisset, dixisse : Scriptum est: Da omni te petenti: illam autem honeste admodum respondisse, ut quae non intelligeret hominis potulantiam: At tu matrem conveni de matrimonio. O impietatem l etiam voces Domini ementiuntur isti intemperantiae communic tores, fratresque libidinis, non solum probrum philosophiae, sed etiam totius vitri; qui veritatem, quantum in eis situm est, adulterant ac corrumpunt, vel potius defodiunt; homines insolicissimi carnalem concubitus communionem consecrant, et hanc ipsos putant ad regnum Dei perducere. Ad lupanaria ergo deducit haec communio, et cum eis communicaverint sues et hirci, maximaque apud illos in spe fuerint meretrices, quae in prostibulis praesto sunt, et volentes omnes admittunt. Vos autem non sic Christum didicistis, siquiadem ipsum audiistis, et in eo docti estis, quemadmodum estvoritas in Christo Jesu, ut deponatis quae sunt secundum Veterem conVersationem, Veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria deceptionis. Renovamini autem spiritumentis vestrae, et induatis novum hominem, qui creatus est secundum Deum in justitia et sanctitate veritatis,' ' ad Dei
similitudinem. Efficimini ergo Dei imitatores, ut filii dilecti, et ambulate in dilectione, sicut Christus quoque dilexit nos, et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo
109쪽
in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, vel avaritia, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet sanctos, et turpitudo, et stultiloquium. J Etenim docens Apostolus meditari vel ipsa voce esse castos, scribit: μ Hoc enim scitote, quod omnis fornicator, et caetera, usque ad illud : Μagis autem arguite.' Emuxit autem eis dogma ex quodam apocrypho libro. Atque adeo afferam dictionem, quae mater eorum intemperantiae et origo est: et sive ipsi hujus libri scriptores se fateantur, en eorum Vecordiam, licet Deo eum falso ascribant libidinis intemperantia ducti: sivo ab aliis, eos perverse audientes, hoc praeclarum dogma acceperint, sic porro se habent ejus Verba: Unum erant omnia: postquam autem ejus unitati visum est non esse solum, exiit ab eo inspiratio, et cum ea iniit communionem, et fecit dilectum. Exhinc autem egressa est ab Ipso inspiratio, cum qua cum communionem iniisset, iecit potestates, quae nee possunt videri nec audiri, usque ad illud, μ unamquamque
in nomine proprio.' Si enim hi quoque, sicut Valentiniani,
spiritales posuissent communiones, suscepisset sorte aliquis eorum opinionem et carnalis autem libidinis communionem ad sanctam inducers prophetiam, est ejus qui desperat salutem. Talia etiam statuunt Prodici quoque assectae, qui seipsos falso nomine vocant Gnosticos : seipsos quidem dicentes esse natura filios primi Dei; ea vero nobilitate et libertato abi tentes, vivunt ut volunt; Volunt autem libidinoso; so nullare tonori arbitrati, ut domini sabbati,' et qui sint quovis genere superiores, filii regales. Regi autem, inquiunt, lex
scripta non est. Primum quidem, quod non saciant omnia quae volunt: multa enim eos prohibebunt, etsi cupiant eteonentur. Quinetiam quae faciunt, non faciunt ut reges, sed ut mastigiae: clanculum enim committunt adulteria, timentes ne deprehendantur, et vitantes ne condemnentur, et metuontes ne supplicio assiciantur. Quomodo etiam res est libera, intemperantia et turpis sermo Omnis enim,
qui peccat, est servus,' inquit Apostolus.' Sed quomodo vitam ex Deo instituit, qui seipsum praebuit dedititium cuivis concupiscentiae ' cum dixerit Dominus : Ego autem
110쪽
dico: Ne concupiscas.' Vultiae autem aliquis sua sponte peccare, et decernere adulteria esse committenda, voluptatibusque et deliciis se explendum, et aliorum violanda matrimonia, cum aliorum etiam, qui inviti peccant, misereamur 'Quod si in externum mundum Venerint, qui in alieno non fuerint fideles, verum non habebunt. Assicit autem hospes aliquis cives contumelia, et eis injuriam facit; et non potius ut peregrinus, utens necessariis, vivit, cives non offendens 'Quomodo autem, cum eadem faciant, ac ii, quos gentes odio habent, quod legibus obtemperare nolint, nempe iniqui, et incontinentes, et avari, et adulteri, dicunt se solos Deum
nosset oporteret enim eos, cum in alienis adsunt, recto vivere, ut revera regiam indolem ostenderent. Jam Vero et
humanos legislatores, et divinam legem habent sibi insensam, cum inique et praeter leges vivere instituerint. Is certe, qui scortatorem confodit,' a Deo pius esse ostenditur in Numeris. Et si dixerimus,' inquit Joannes in epistola, quod societatem habemus cum eo,' nempe Deo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. Si autem in luco ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus cum ipso, et sanguis Jesu filii ejus emundat nos a peccato. Quomodo ergo sunt hi hujus mundi hominibus meliores, qui haec faciunt, et vel pessimis hujus mundi sunt similes ' sunt enim, ut arbitror, similes natura, qui sunt saetis similes. Quibus autem so esse censent nobilitato superiores, eos debent etiam superaro moribus, ut Vitent noincludantur in carcere. Revera enim, ut dixit Dominus: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum Dei. Do abstinentia autem a cibis ostenditur a Daniele.' Ut semel autem
dicam, de obodientia dicit psallens David: In quo diriget
junior viam suam ' ' M Et statim audit: In custodiendo sermones tuos in toto corde.' Et dicit Jeremias: - Ηme autem dicit Dominus : Ρer vias gentium ne ambulaveritis.' si
Hinc moti aliqui alii, pusilli et nullius pretii, dicunt formatum fuisse hominem a diversis potestatibus: et quae sunt