Ante-Nicene Christian Library; Translations Of The Writings Of The Fathers Down To A.D. 325, Volume 12: The Writings Of Clement Of Alexandria, Volume 2

발행: 1869년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

sicut serpens seduxit Evam in astutia, corrumpantur Sensus

vostri a simplicitate, quae in Christo est, y pie admodum et doctoris instar dixit Apostolus. Quocirca admirabilis quoque Petrus: μ Charissimi, inquit, obsecro vos tanquam

advenas et peregrinos, abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, conversationem Vestram inter gentes habentes bonam : quoniam sic est Voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum

ignorantiam; quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed ut servi Dei. Similiter etiam scribit Paulus in Epistola ad Romanos : Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc Vivemus in ipso' Quoniam vetus homo noster simul est crucifixus, ut destruatur corpus peccati, ' usque ad illud: Neque exhibete membra Vestra, arma injustitiae peccato. Atque adeo cum in hunc locum devenerim, videor mihi non esse praetermissurus, quin notem, quod eumdem Deum per legem et prophetas et Evangelium praedicet Apostolus. Illud enim : Non concupisces,' quod scriptum est in Evangelio, legi attribuit in Epistola ad Romanos, scienseSSe unum eum, qui praedicavit per legem et prophetas, Patrem, et qui per ipsum est annuntiatus. Dicit enim : Quid

dicemus ' Lex estne peccatum Τ Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Concupiscentiam enim non cognovissem, nisi lex diceret: Non concupisces. ' Quod si ii, qui sunt diversae sententiae, repugnantes, existiment Paulum verba sua dirigentem adversus Creatorem, dixisse ea, quae deinceps sequuntur: μ Novi enim, quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum; V' legant ea, quae prius dicta sunt; et ea, quae consequuntur. Prius enim dixit: Sed inhabitans in me peccatum; ' propter quod consentaneum erat dicero illud: Non habitat in carne mea bonum.' 'Consequenter subjunxit: Si autem quod nolo, hoc ego facio, non utique ego id operor, sed quod inhabitat in me peccatum: ' quod repugnans,' inquit, legi V Dei et montis meae, captivat me in lege peccati, quae est in membris

132쪽

120-E MISCELLANIES.

meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ' 'φ Et rursus nunquam enim quovis modo juvando defatigatur) non veretur velnti concludere : μ Lex enim spiritus liberavit mo a lege Peccati et mortis: V quoniam per Filium Deus condemnavit peccatum in carne, ut ju tificatio legis impleatur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. - Ρraeter haec adhuc declarans ea, quae prius dicta sunt, exclamat: μ Corpus quidem mortuum propter peccatum: ' significans id non esso templum, sed sepulcrum animi I. Quando enim sanctificatum fuerit Deo, Spiritus ojus,' inseri, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui vivificabit etiam mortalia Vestra corpora, per ejus Spiritum, qui habitat in vobis.' ' Rursus itaque voluptarios increpans, illa adjicit:

Prudentia enim carnis, mors; quoniam qui ex carne ViVunt, ea, quae sunt carnis, cogitant; et prudentia carnis est cum

Deo gerere inimicitias; legi enim Dei non subjicitur. Qui

autem sunt in carne,' non ut quidam decernunt, Deo placere non possunt,' sed ut prius diximus. Deinde ut eos distinguat, dicit Ecclesiae : Vos autem non estis in carne, Sed

in spiritu, si quidem spiritus Dei habitat in vobis. Si quis

nutem spiritum Christi non habet, is non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem est mortuum per peccatum, spiritus autem vivus per justitiam. Debitores itaque sumus,

fratres, non. carni, ut Secundum carnem vivamus. Si enim Secundum carnem Vivitis, ostis morituri: si vero spiritu facta

carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.' Et advorsus nobilitatem et adversus libertatem, quae exsecrabiliter ab iis, qui sunt diversae sententiae, introducitur, qui de libidine gloriantur, subjungit dicens: Non enim accepistis spiritum servitutis rursus intimorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater; hoc est, ad hoc accepimus, ut cον noscamus eum, quem oramus, qui est Vere Pater, qui rerum omnium solus est Pater, qui ad salutem erudit et castigat ut

133쪽

TNE MISCELLANTES 121

CAPUT SI I.

VERBA APOSTOLI I COR. VII. 5, 39, 40, ALIAQUE s. SCRI TURAE LOCA EODEM SPECTANTIA EXPLICAT.

QUOD autem ex consensu ad tempus orationi vacat conjugium, doctrina est continentiae. Adjecit enim illud quidem, ex consensu,' ne quis dissolveret matrimonium; μ ad tempus autem, J ne, dum ex necessitate mercet eo tinentiam is, qui uxorem duxerit, labatur in peccatum, et dum suo conjugio parcit, alienum concupiscat. Qua ratione eum, qui se indecore gerere existimat, quod Virginem alat, recte eam dicit esse nuptum daturum. Verum unusquisque,

tam is qui castitatem delegit, quam is qui propter liberorum

procreationem seipsum conjunxit matrimonio, in suo proposito firmiter debet perseverare, nec in deterius deflectere. Si enim vitae suae institutum augere ac intendere poterit, majorem sibi apud Deum acquirit dignitatem, propter puram et ex ratione prosectam continentiam. Si autem eam, quam elegit, regulam superaverit, in majorem deindo ad spem gloriam recidet. Habet enim sicut castitas, ita etiam matrimonium propria munera et ministeria, quae ad Dominum pertinent, filiorum, inquam, curam gerere et uxoris. Quod enim honeste causatur is, qui est in matrimonio perfectus, est conjugii necessitudo, ut qui omnium curam ac providentiam in domo communi ostenderit. Ac proinde, episcopos, inquit, oportet constitui, qui ex domo propria toti quoquo Ecclesiae praeesse sint meditati. Unusquisqvs V ergo, in quo Vocatus est ' opere ministerium peragat, ut liber in Christo fiat, et debitam ministerio suo mercedem accipiat. Et rursus de lege disserens, utens allegoria: Nam quas sub viro est mulier,' inquit, viventi viro alligata est lege,' ' et quae sequuntur. Et rursus : Mulier est alligata, quandiu vivit vir ejus ; sin autem mortuus fuerit, libera est ut nubat, modo in Domino. Beata est autem si sic permanserit, mea quidem sententia. Sed in priore quidem particula, mo

134쪽

122 THE MMCELLANIES.

tificati estis,' inquit, legi,' non matrimonio, ut essiciamini

Vos alteri, qui excitatus est ex mortuis, ' sponsa et Ecclesia; quam castam esse oportet, et ab iis quae sunt intus, cogit tionibus, quae sunt contrariae veritati; et ab iis, qui tentant extrinsecus, hoe est ab iis, qui sectantur haereses, et persuadent vobis fornicari ab uno viro, nempe omnipotenti Deo:

Ne sicut serpens decepit Evam, quae vita V dicitur, nos quoque inducti callidis haeresium illecebris, transgrediamur

mandata. Secunda autem particula statuit monogamiam: non enim, ut quidam existimarunt, mulieris cum viro alligationem, carnis cum corruptela connexionem, significari

putandum est; impiorum enim hominum, qui matrimonii inventionem diabolo aperte tribuunt, opinionem reprehendit, unde in periculum venit legislator ne incessatur maledictis. Tatianum arbitror Syrum talia audere dogmata tradere. His verbis quidem certe scribit in libro De perfectione secundum

Sematorem: Consensum quidem conjungit orationi: communio autem corruptelae, interitus solvit interpellationem. Admodum certe circumspecte arcet per concessionem. Nam

cum rursus permisit simul convenire propter Satanam et intemperantiam, ' pronuntiavit eum, qui est qbtemperaturus, serviturum duobus dominis: V per consensum quidem, Deo; per dissensionem autem, intemperantiso et fornicationi et diabolo. Haec autem dicit, Apostolum exponens. Sophistice autem eludit veritatem, per Verum, falsum confirmans et intemperantiam enim et fornicationum, diabolica vitia et affectiones nos quoque confitemur; intercedit autem moderati matrimonii consensio, quae tum ad precationem continenter deducit, tum ad procreandos liberos cum honestate conciliat. Cognitio V quidem certo a Scriptura dictum est tempus liberorum procreationis, cum dixit: μ Cognovit autem Adam Evam uxorem suam; et concepit, et peperit filium, et nominavit nomen ejus Seth: Suscitavit enim mihi Deus aliud semen pro Abel.' A Vides, quemnam maledictis ince sant, qui honestam ac moderatam incessunt seminationem, et diabolo attribuunt generationem. Non enim simpliciter

135쪽

THE MISCELLANIUS 123 Deum dixit, qui articuli praemissione, nempe ὁ Θεός dicens, significavit eum, qui est omnipotens. Quod ab Apostolo

autem subjungitur: Et rursus simul convenito propter Satanam,' in in eum finem dicitur, ut occasionem tollat ad alias declinandi cupiditates. Non enim penitus repellit naturae appetitiones, qui fit ad tempus, consensus: per quem rursus inducit Apostolus conjugationem matrimonii, non ad intomperantiam et fornicationem et opus diaboli, sed nosubjugetur intomperantiae, sornicationi, et diabolo. Distinguit autem Veterem quoque hominem et novum Tatianus, sed non ut dicimus, Veterem ' quidem virum,' legem; novum ' autem, Evangelium. Assentimur ei nos quoque, sed non eo modo, quo vult ille, dissolvens legem ut alterius

Dei: sed idem vir et Dominus, dum Vetera renoVat. non

amplius concedit polygamiam nam hanc quidem expetebat Deus, quando oportebat homines augeri et multiplicari , sed

monogamiam introducit propter liberorum procreationem et domus curam, ad quam data est mulier adjutrix: et si cui Apostolus propter intemperantiam et ustionem, Veniam S cundi concedit matrimonii: nam hic quoquo non peccat quidem ex Testamento non est enim a lege prohibitus), non implet autem summam illam vitae persectionem, quae agitur ex Evangelio. Gloriam autem sibi acquirit coelestem, qui apud Se manserit, eam, quae est morte dissoluta, impollutam servans conjunctionem, et grato ac lubente animo paret oeconomiae, per quam effectum est, ut divelli non possit a

Domini ministerio. Sed nec eum, qui ex conjugali surgit cubili, similiter ut olim, tingi nunc quoque jubet divina per

Dominum providentia: non enim necessario a liberorum

abducit procreatione, qui credentes per unum baptismum ad consuetudinem omni ex parte periectam abluit, Dominus, qui etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit baptismum. Ρroinde lex, ut per carnalem generationem nostram praediceret regenerationem, genitali seminis sacultati baptismum olim adhibuit, non vero quod ab hominis gener tione abhorreret. Quod enim apparet homo generatus, hoc valet seminis dejectio. Non sunt ergo multi coitus genitales,

136쪽

124 THE MISCELLANIES.

sed matricis susceptio fatetur generationem, cum in naturae ossicina semen formatur in latum. Quomodo autem Vetus quidem est solum matrimonium et legis inventum, alienum autem est, quod est ex Domino, matrimonium, cum idem Deus servetur a nobis Non' enim quod Deus co

junxit, homo ' jure dissolverit; '' multo autem magis quas jussit Pater, servabit quoque Filius. Si autem idem simul

est et legislator et evangelista, nunquam ipse Secum pugnat. Vivit enim lex, cum sit spiritalis, et gnostice intelligatur: nos autem se mortui V sumus legi per corpus Christi, ut gigneremur alteri, qui resurrexit ex mortuis,' qui praedictus fuit a lege, ut Deo fructificaremus.' ' Quare lex quidem est sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.' Mortui ergo sumus legi, hoc est, peccato, quod a lege significatur, quod ostendit, non autem generat lex, per jussionem eorum quae sunt iacienda, et prohibitionem eorum quae non facienda; reprehendens subjectum peccatum, ut appareat peccatum.' Si autem peccatum est matrimonium, quod secundum legem initur, nescio quomodo quis dicet se Deum nosse, dicens Dei jussum esse peccatum. Quod si lex

sancta V est, sanctum est matrimonium. Mysterium ergo

hoc ad Christum et Ecclesiam ducit Apostolus: quemadmodum quod ex carne generatur, caro est; ita quod ex spiritu, spiritus, non solum in pariendo, sed etiam in di condo. Jam sancti sunt filii, A Deo gratae oblectationes Verborum Dominicorum, quae desponderunt animam. Sunt ergo separata fornicatio et matrimonium, quoniam a Deo longo abest diabolus. Et vos ergo mortui estis legi per corpus Christi, ut vos gigneremini alteri, qui surrexit a mortuis.' ' Simul autem proxime exauditur, si fueritis obedientes: quandoquidem etiam ex veritate legis eidem Domino

obedimus, qui praecipit eminus. N unquid autem de Husmodi hominibus merito aperto dicit Spiritus, quod in posterioribus temporibus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi falsiloquorum,

cauteriatam habentium conscientiam, et prohibentium nubere,

137쪽

TNE MISCELLANIES 125

abstinem a cibis, quos Deus creavit ad participationem cum gratiarum actione fidelibus, et qui agnoverunt Veritatem, quod omnis creatura Dei bona est, et nihil est rejiciendum quod sumitur cum gratiarum actione. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem ' 'in omnino igitur non est prohibendum jungi matrimonio, neque carnibus Vesci, aut vinum bibere. Scriptum est enim: Bonum est carnem non comedere, nec vinum bibere, si quis comedat per offendiculum. Et: Bonum est manere sicut ego. ' Sed et qui utituri cum gratiarum actione, ' et qui rursus non utitur, ipse quoque cum gratiarum actione,' et cum

moderata ac temperanti viVat perceptione, logo seu rationi convenienter. Et, ut in summa dicam, omnes Apostoli epi totae, quae moderationem docent et continentiam, cum et de matrimonio, et de liberorum procreatione, et de domus administratione innumerabilia praecepta contineant, nusquam honestum moderatumque matrimonium prohibuerunt aut abrogarunt: sed legis cum Evangelio servantes convenientiam, utrumque admittunt: et eum, qui Deo agendo gratias, moderate utitur matrimonio; et eum, qui, ut vult Dominus, vivit in castitate, quemadmodum vocatus est unusquisquo Vinoffense et perfecto eligens. Et erat terra Jacob laudata supra omnem terram,' ' inquit propheta, ipse vas spiritus gloria assiciens. Insectatur autem aliquis generationem, in eam dicens interitum. cadere, eamque perire: et detorquet aliquis ad filiorum procreationem illud dictum Servatoris: Non oportere in terra thesauros recondere, ubi tinea et aerugo demolitur; ' ' nec erubescit his addere ea, quae dicit

propheta: μ omnes Vos sicut Vestimentum Veterascetis, et tinea vos exedet. ' Sed neque nos contradicimus Scripturae, neque in nostra corpora cadere interitum, eaque esse fluxa,

negamus. Fortasse autem iis, quos ibi alloquitur propheta, ut peccatoribus, praedicit interitum. Servator autem doliberorum procreatione nil dixit, sed ad impertiendum ac communicandum eos hortatur, qui solum opibus abundare,

138쪽

126 THE MISCELLANIES.

egentibus autem nolebant opem serre. Quamobrem dicit: operamini non cibum, qui perit; sed eum, qui manet invitam aeternam. in Similiter autem afferunt etiam illud dictum de resurrectione mortuorum: Filii illius saeculi nec nubunt, nec nubuntur.' Sed hanc interrogationem et eos qui interrogant, si quis consideraverit, inveniet Dominum

non reprobare matrimonium, sed remedium afferre exspectationi carnalis cupiditatis in resurrectione. Illud autem,

filiis hujus saeculi, ' non dixit ad distinctionem alicujus alius saeculi, sed perinde ac si diceret: Qui in hoc nati sunt saeculo, cum per generationem sint filii, et gignunt et gignuntur; quoniam non absque generatione hanc quis vitam praetergreditur: sed haec generatio, quos similem suscipit interitum, non amplius competit ei qui ab hac vita est separatus. Unus est ergo Ρater noster, qui est in coelis: 'Msod is ipse quoque Pater est omnium per creationem. Ne Vocaveritis ergo, inquit, Vobis patrem super terram.' ' Quasi

diceret: Ne existimetis eum, qui carnali Vos sevit satu, auctorem et causam Vestrae essentiae, Sed adjuVantem causam generationis, Vel ministrum potius. Sic ergo nos rursus conversos vult effici ut pueros, eum, qui Vere Pater est, agnoscentes, regeneratos per aquam, cum haec sit alia satio

in creatione. At, inquit, Qui est caelebs, curat quae sunt Domini; qui autem duxit uxorem, quomodo placebit uxori. Quid vero' annon licet etiam eis, qui secundum Deum placent uxori, Deo gratias agere Τ Annon permittitur etiam ei, qui uxorem duxit, una cum conjugio etiam esse sollicitum de iis quae sunt Dominil Sed quemadmodum quae non nupsit, sollicita est de iis, quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu: '' ita etiam quae nupsit, et de iis, quae sunt mariti, et de iis, quae sunt Domini, est in Domino

sollicita, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ambae enim sunt sanctae in Domino: haec quidem ut uxor, illa vero ut virgo. Ad eos autem pudore afficiendos et reprimendos, qui sunt proclives ad secundas nuptias, apto Apostolus alto

139쪽

THE MISCELLANIES 127

quodam tono eloquitur; inquit enim: μ Ecce, omne peccatum est extra corpus; qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat.' ' Si quis autem matrimonium audet dicere sornicationem, rursus, legem et Dominum insectans, maledictis impotit. Quemadmodum enim avaritia et plura habendi cupiditas dicitur fornicatio, ut quae adversetur suffcientisa: et ut idololatria est ab uno in multos Dei distributio, ita so nicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio. Tribus enim modis, ut diximus, fornicatio et adulterium sumitur apud Apostolum. De his dicit propheta: Peccatis vestris venundati estis.' Et rursus: Pollutus es in terra aliena:

conjunctionem sceleratam existimans, quae cum alieno compore facta est, et non cum eo, quod datur in conjugio, ad liberorum procreationem. Unde etiam Apostolus: Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, domui praeesse, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam diverterunt post Satanam. ' Quin et unius quoquo uxoris virum utique admittit; seu sit presbyter, seu diaconus,

seu laicus, utens matrimonio citra reprehensionem: Servabitur autem per filiorum procreationem. Et rursus Servator dicens Judaeos generationem pravam et adulteram,' docet eos legem non cognovisse, ut lex vult: sed seniorum traditionem, et hominum praecepta sequentes,' adulterure legem, perindo ac si non esset data Vir et dominus eorum virginit tis. Fortasse autem eos quoque innuit esse alienis mancipatos cupiditatibus, propter quas assidue quoque Servientes peccatis, vendebantur alienigenis. Nam apud Judaeos non erant admissae communes mulieres: Verum prohibitum erat adulterium. Qui autem dicit: μ Uxorem duxi, non possum venire,' - ad divinam coenam, est quidem exemplum ad eos arguendos, qui propter Voluptates abscedunt a divino mandato : alioquin nec qui justi suere ante adventum, nec qui post

adventum uxores duxerunt, servabuntur, etiamsi sint apostoli.

Quod si illud attulerint, quod propheta quoque dicit: - Ιnveteravi inter omnes inimicos meos,' ' per inimicos peccata

140쪽

128 THE MISCELLANTES

intolligant. Unum quoddam autem est peccatum, non m trimonium, sed fornicatio: alioqui generationem quoque dicunt peccatum, et creatorem generationis.

IULII CASSIANI HAERETICI VERBIS RESPONDET ', ITEM LOGO QUEM EX EVANGELIO APOCRYPHO IDEM ADDUXERAT.

TALIBUs argumentis utitur quoque Julius Cassianus, qui fuit princeps sectae Docetarum. In opere certe De eontianentia, vel De castitate, his verbis dicit: Nec dicat aliquis, quod quoniam talia habemus membra, ut aliter figurata sit femina, aliter vero masculus: illa quidem ad suscipiendum,

hic vero ad seminandum, concessam esse a Deo consuet

dinem. Si enim a Deo, ad quem tendimus, esset haec constitutio, non beatos dixisset esse eunuchos; neque propheta dixisset, eos non esse arborem infrugiferam ' transferens ab arbore ad hominem, qui sua sponte et ex instituto se castrat tali cogitatione.' Et pro impia opinione adhuc decertans, subjungit: μ Quomodo autem non jure quis reprehenderit Servatorem, si nos transforminit, et ab errore liberavit, et a conjunctione membrorum, et additamentorum, et pudendorum V in hoc eadem decernens cum Tatiano: hic autem prodiit ex schola Valentini. Propterea dicit Cassianus: μ Cum interrogaret Salome, quando cognosce tur, ea, de quibus interrogabat, ait Dominus: Quando pudoris indumentum conculcaveritis, et quando duo facta fuerint unum, et masculum cum femina, nec masculum nec femineum. ' Primum quidem, in nobis traditis quatuor Evangeliis non habemus hoc dictum, sed in eo, quod est secundum Egyptios. Deinde mihi videtur ignorare, iram quidem, masculam appetitionem; seminam vero, significare cupidit tem : quorum operationem poenitentia et pudor consequuntur. Cum quis ergo neque irae neque cupiditati obsequens, quae quidem et consuetudine et mala educatione auctae, obumbrant

SEARCH

MENU NAVIGATION