장음표시 사용
111쪽
quidem usque ad umbilicum esse artis divinioris; quas autem subter, minoris; qua 'de causa coitum quoque appetere. Non animadvertunt autem, quod superiores quoque partes nutrimentum appetunt, et quibusdam libidinantur. Adve santur autem Christo quoque, qui dixit Pharisaeis, eumdem Deum et internum ' nostrum et externum V fecisse homunem.' Quinetiam appetitio non est corporis, etsi fiat per corpus. Quidam alii, quos etiam Vocamus Antitactas, hoc est adversarios ' et repugnantes, dicunt quod Deus quidem
universorum noster est natura pater, et omnia quaecunque
fecit, bona sunt; unus autem quispiam ex iis, qui ab ipso
facti sunt, seminatis gigantis, malorum naturam generavit: quibus etiam nos omnes implicavit, ut nos essiceret Patri adversarios. Quare nos etiam ipsi huic adversamur ad Patrem ulciscendum, contra secundi voluntatem facientes. Quoniam ergo hic dixit: μ Non moechaberis:V nos, inquiunt, moechamur, ut ejus mandatum dissolvamus. Quibus responderimus quoque, quod pseudoprophetas, et eos qui Veritatem aimulant, ex operibus cognosci accepimus: si male audiunt autem Vestra opera, quomodo adhuc dicetis vos veritatem teneret Aut enim nullum est malum, et non est utique dignus reprehensione is, quem vos insimulatis, ut qui Deo sit adversatus, neque fuit alicujus mali effector; una enim cum malo arbor quoque interimitur: aut si est malum ac consistit, dicant nobis, quid dicunt esse ea, quae data sunt, praecepta, de justitia, de continentia, de tolerantia, de patientia, et iis, quae sunt hujusmodi, bona an malal et si fuerit quidem malum praeceptum, quod plurima prohibet iacere
turpia, adversus seipsum legem feret vitium, ut seipsum dissolvat, quod quidem non potest fieri; sin autem bonum, cum bonis adversentur praeceptis, se bono adversari, et mala iacere confitentur. Jam Vero ipse quoque Servator, cui soli censent esse parendum, odio habere, et maledictis insequi pr hibuit : et, Cum adversario,' inquit, vadens, ejus amicus conare discedere. y Aut ergo Christi quoque negabunt
suasionem, adversantes adversario: aut, si sint amici, contra eum certamen suscipere nolunt. Quid vero ' an nescitis, y Luke xi. 40. ' Mau. v. 25 ; Luhe xii. M.
112쪽
viri egregii loquor enim tanquam praesentibus), quod cum
praeceptis, quae se recte habent, pugnantes, propriae saluti resistitis ' Non enim ea, quae sunt utiliter edicta, sed vos ipsos evortitis. Et Dominus: V Luceant' quidem, inquit, bona vestra opera: 'Τ vos autem libidines et intemperantias vestras manifestas redditis. Et alioqui si vultis legislatoris praecepta dissolvere, quanam de causa, illud quidem: Non moechaberis;' et hoc: Stuprum puero non inseres, et quaecunque ad continentiam conferunt, dissolvere conamini, propter Vestram intemperantiam : non dissolvitis autem, quae ab ipso fit, hiemem, ut inedia adhuc hieme aestatem saciatis: neque terram navigabilem, mare autem pedibus pervium, facitis, ut qui historias compoSuerunt, barbarum Xerxem dicunt voluisse facere ' Cur vero non omnibus praeceptis repugnatist Nam cum ille dicat; Crescite et multiplicamini,' ' oporteret vos, qui adversamini, nullo modo uti coitu. Et cum dixit: Dedi vobis omnia ad vescendum ' ' ot fruendum, vos nullo frui oportuit. Quinetiam eo dicente: Oculum pro oculo,' ' oportuit vos decert
tionem contraria non rependere decertatione. Et cum
furem jusserit reddero quadruplum,Vρ oportuit vos iurialiquid otiam addere. Rursus vero similiter, cum praecepto : Diliges Deum tuum ex toto corde tuo, ' repugnetis, Oportuit nec universorum quidem Deum diligere. Et rursus, cum dixerit: Non facies sculptilo neque fusile, ' consequens erat ut etiam sculptilia adoraretis. Quomodo ergo
non impie facitis, qui Creatori quidem, ut dicitis, resistitis;
quae sunt autem meretricibus et adulteris similia, sectamini lQuomodo autem non sentitis vos eum majorem facere, quem
pro imbecillo habetis; si quidem id fit, quod hic vult; non
autem illud, quod voluit bonus' contra enim ostenditur quodam modo a vobis ipsis, imbecillum esse, quem vestrum patrem dicitis. Recensent etiam ex quibusdam locis propheticis decerptas dictiones, et male consarcinatas, quae allegorice dicta sunt tanquam recto ductu et citra figuram dicta
113쪽
sumentes. Dicunt enim scriptum esse: μ Deo restiterunt,ot salvi saeti sunt in illi autem Deo impudenti ' addunt;
et lioc eloquium tanquam consilium praeceptum accipiunt: et hoc ad salutem conferro existimant, quod Creatori resistant. At impudenti ' quidom Deo,' non est scriptum. Si autem sic quoque habeat, eum, qui vocatus est diabolus, intelligite impudentem: vel quod hominem calumniis impetat, Vel quod accuset peccatores, Vel quod sit apostata. Populus ergo, de quo hoc dictum est, cum castigaretur propter sua peccata, aegre serentes et gementes, his verbis, quae dicta Sunt, murmurabant, quod aliae quidem gentes cum inique se gerant non puniantur, ipsi autem in singulis vexentur; adeo ut Jeremias quoque dixerit: Cur via impiorum prosperatur '' quod simile est ei, quod prius allatum est ex Malachia: Deo restiterunt, et salvi facti sunt.' Nam prophetae divinitus inspirati, non solum quae a Deo audierint, se loqui profitentur; sed et ipsi etiam solent ea, quae Vulgo
jactantur a populo, exceptionis modo, edicere, et tanquam quaestiones ab hominibus motas reserre: cujusmodi est illud dictum, cujus mentio jam facta est. Nunquid autem ad hos verba sua dirigens, scribit Apostolus in Epistola ad Romanos: Et non sicut blasphemamur, et sicut dicunt aliqui nos dicere: Faciamus mala, ut eveniant bona, quorum justa est damnatio Τ' ' Ιi sunt, qui inter legendum tono vocis pe vertunt Scripturas ad proprias Voluptates, et quorumdam accentuum et punctorum transpositione, quae prudenter et utiliter praecepta sunt, ad suas trahunt delicias. Qui irritatis Deum sermonibus vestris,' inquit Malachias, et dicitis, in quonam eum irritavimus 3 Dum vos dicitis: Quicunquo facit malum, bonus est coram Domino, et ipse in eis complacuit ; et ubi est Deus justitiae 'M
114쪽
DUO GEORA HAERETICORUΜ NOTAT : PRIUS ILLORUM QUI ΟΜΝΙΑ ΟΜΝΙBUS LICERE PRONUNTIANT, QUOS REFUTAT.ΝΕ ergo hunc locum ungue amplius fodicantes, plurium
absurdarum haeresium meminerimus; nec rursus dum in singulis adversus unamquamque dicere necesse habemus, propterea pudore assiciamur, et nimis prolixos hos faciamus commentarios, age in duo dividentes omnes haereses, eis respondeamus. Aut enim docent indiscrete vivere et aut modum excedentes, per impietatem et odium profitentur continentiam. Prius autem tractandum est de prima parte. Quod si quodlibet vitae genus licet eligere, tum eam scilicet etiam licet, quae est continens: et si electus tuto poterit quodlibet
vitae genus Sectari, manifestum est eam, quae temperanter et secundum Virtutem agitur, longe tutissimam esse. Nam
cum domino sabbati,' etiamsi intemperanter vivat, nulla ratio reddenda sit, multo magis qui vitam moderato et temperato instituit, nulli orit rationi reddendae obnoxius. omnia enim licent, sed non omnia expediunt, y ait Apo totus. Quod si omnia licent, videlicet moderatum quoquo
esse et temperantem. Quemadmodum ergo is est laudandus, qui libertate sua usus est ad vivendum ex virtute : ita multo magis qui dedit nobis liberam nostri potestatem, et concessit Vivere ut Vellemus, est Venerandus et adorandus, quod non permiserit, ut nostra electio et vitatio cuiquam necessario serviret. Si est autem uterque seque securus, et qui incontinentiam, et qui continentiam elegerit, non est tamen exsequo honestum et decorum. Qui enim impegit in voluintates, gratificatur corpori : temperans autem animam corporis dominam liberat a perturbationibus. Et si dicant nos voc tos fuisse tu libertatem, solummodo ne praebeamus libertatem, in occasionem carni,' ex sententia Apostoli. Si autem cupiditati est Ohsequendum, et quae probrosa est et turpis Vitatunquam indifferens est eligenda, ut ipsi dicunt; aut cupidi-
115쪽
tatibus ost omnino parendum, et si hoc ita est, facienda sunt quaevis impudicissima et maxime nefaria, eos sequendo, qui nobis persuadent: aut sunt aliquae declinandae cupiditates, et non est amplius vivendum indifferenter, neque est imp denter serviendum vilissimis et abjectissimis nostris partibus, Ventri et pudendis, dum cupiditate ducti nostro blandimur cadaveri. Nutritur enim et vivificatur cupiditas, dum ei voluptates ministrantur: quemadmodum rursus si impediatur et interturbetur, flaccescit. Quomodo autem fieri potest, ut qui victus est a voluptatibus corporis, Domino assimiletur, aut Dei habeat cognitionem 3 omnis enim voluptatis principium est cupiditas : cupiditas autem est molestia et sollicitudo, quae propter egestatem aliquid appetit. Quare nihil aliud milii videntur, qui hanc vitae rationem suscipiunt, quam
Ultra ignominiam sentire dolores;
ut qui malum a se accersitum, nunc et in posterum eligant. Si ergo omnia licerent, nec timendum esset ne a spe excideremus propter malas actiones, esset fortasse eis aliquis pra textus, cur male Viverent et miserabiliter. Quoniam autem vita beata nobis ostensa est per praecepta, quam oportet omnes
sequentes, nec aliquid eorum, quas dicta sunt, perperam intelligentes, nec eorum, quae convenit, aliquid, etsi sit vel minimum, contemnentes, sequi quo logos ducit; quia, si ab
eo aberraverimus, in malum immortale incidamus necesse
est; si divinam autem Scripturam secuti fuerimus, per quam ingrediuntur, qui crediderunt, ut Domino, quoad fieri potest, assimilentur, non est Vivendum indifferenter, sed pro viribus mundos esse oportet a voluptatibus et cupiditatibus, curaque est gerenda animae, qua apud solum Deum perseverandum est. Mens enim, quae est munda et ab omni vitio libera, est quodammodo apta ad potestatem Dei suscipiendam, cum divina in ea assurgat imago: Et quicunque habet hanc spem in Domino, seipsum,' inqui mundum castumque facit, quatenus ille est castus.' ' Ut ii autem accipiant Dei cognitionem, qui adhuc ducuntur ab affectibus, minime potest
116쪽
fieri: ergo nec ut finem assequantur, cum nullam habeant Dei cognitionem. Et eum quidem, qui hunc finem non assequitur, accusare Videtur Dei ignoratio; ut Deus autem ignoretur, essicit vitae institutio. omnino enim fieri non potest, ut quis simul sit et scientia praeditus, et blandiri compori non erubescat. Neque enim potest unquam conVenire, quod Voluptas sit bonum, cum eo, quod bonum sit solum pulchrum et honestum: Vel etiam cum eo, quod solus sit pulcher Dominus, et solus bonus Deus, et solus amabilis. In Christo autem circumcisi estis, cireumcisione non manu tacta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi.J Si orgo cum Christo consurrexistis, quae SurSum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite, non quae sunt super terram. Mortui enim estis, et Vita vestra absconsa est cum Christo in Deo; ' non autem ea, quam exercent, fornicatio. Mortificate ergo membra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium, propter quae venit ira Dei. Deponant ergo ipsi quoque iram, indignationem, Vitium, maledictum, turpem sermonem eX ore Suo, exuentes Veterem hominem cum concupiscentiis, et induentes
novum, qui renovatur in agnitionem, ad imaginem ejus, qui creavit ipsum. Vitae enim institutio aperte eos arguit, qui mandata novere: qualis enim sermo, talis est vita. Arbor autem cognoscitur ex fructibus, non ex floribus et foliis ac ramis. Cognitio ergo est ex fructu et vitae institutione, non ex sermone et flore. Noti enim nudum sermonem dicimus esse cognitionem, sed quamdam divinam scientiam, et lucem illam, quae innata animae ex praeceptorum obedientia, omnia, quae per generationem oriuntur, manifesta facit, et hominem instruit, ut Seipsum cognoscat, et qua ratione compos fieri
possit, edocet. Quod enim oculus est in corpore, hoc est in mente cognitio. Neque dicant libertatem, qua quis voluptati servit, sicut ii, qui bilem dicunt dulcem. Nos enim didicimus libertatem, qua Dominus noster nos liberat a Voluptatibus, et a cupiditatibus, et aliis perturbationibus solvens. Qui dicit: Novi Dominum, et mandata ejus non Servat,
117쪽
SECUNDUM GENUS ILERETICORUM AGGREDITUR, ILLORUM SCILICET QUI EX IΜPIA DE DEO OMNIUM CONDITORE SENTENTIA, CONTINENTIAM EXERCENT.
ADVERSUS autem alterum genus haereticorum, qui specioso per continentiam impie se gerunt, tum in creaturam, tum in sanctum opificem, qui est solus Deus omnipotens; et dicunt non esse admittendum matrimonium et liberorum procre tionem, nec in mundum esse inducendos alios infelices futuros, nec suppeditandum morti nutrimentum, haec sunt opponenda:
primum quidem illud Joannis: Et nunc antichristi multi
facti sunt, unde scimus quod novissima hora est. Ex nobis eTierunt, Sed non erant ex nobis. Nam si suissent ex nobis, permansissent utiquo nobiscum. Deinde sunt etiam eve tendi, et dissolvenda, quae ab eis afferuntur, hoc modo: Salomae interroganti, quousque Vigebit mors,V non quasi vita esset mala, et mala creatura, Dominus, Quoadusque, inquit, Vos mulieres paritis,' sed quasi naturalem docens consequentiam : ortum enim omnino sequitur interitus. Vult
ergo lex quidem nos a deliciis omniquo probro et dodocoro educere. Et hic est ejus finis, ut nos ab injustitia ad justitiam deducamur, honesta eligendo matrimonia, et liberorum procreationem, bonamque vitae institutionem. Dominus autem non venit ad solvendam legem, sed ad implendam : adimplendam autem, non ut cui aliquid deesset, sed quod legis prophetiae per ejus adventum completae fuerint. Nam rectavius institutio, iis etiam, qui juste vixerunt ante legem, perlogon praedicabatur. Vulgus ergo hominum, quod non novit continentiam, corpore Vitam degit, sed non spiritu: sine spiritu autem corpus nihil aliud est quam terra et cinis. Jam
adulterium judicat Dominus ex cogitatione. Quid enim 'annon licet etiam continenter uti matrimonio, et non conari
dissolvere, quod conjunxit Deus '' Talia enim docenteonjugii divisores, propter quod nomen probris ac maledictis
118쪽
appetitur inter gentes. Sceleratum autem dicentes isti esso coitum, qui ipsi quoque suam essentiam ex coitu accepere, quomodo non fuerint scelerati Eorum autem, qui sunt sanctificati, sanctum quoque, ut puto, semen est. Ac nobis quidem debet esse sanctificatus, non solum spiritus, sed et mores, et Vita, et corpus. Nam quanam ratione dicit Paulus apostolus esse μ sanctificatam mulierem a viro,' aur virum
a muliore ' Vin Quid est autem, quod Dominus quoque dixitiis, qui interrogabant de divortio: An liceat uxorem dimittere, cum Moyses id permiserit' Ad duritiam cordis vestri, inquit, Moyses haec scripsit. Vos autem non legistis, quod protoplasto Deus dixit: Eritis duo in carne una ' Quare qui dimittit uxorem, praeterquam sornicationis causa, facit
eam moechari. Sed post resurrectionem, inquit, nec uxorem ducunt, nec nubunt.' ' ' Etenim do ventre et cibis dictum est: Escae ventri, et Venter escis; Deus autem et illum et has destruet; ' ' hos impetens, qui instar caprorum et hircorum
sibi vivendum esse censent, ne secure ac Sine terrore comessent
et coirent. Si resurrectionem itaque receperint, ut ipsi dicunt, et ideo matrimonium infirmant et abrogant; nec comedant, nec bibant: μ destrui ' enim ventrem et cibos,' dicit Apo totus in resurrectione. Quomodo ergo esuriunt, et sitiunt, et carnis patiuntur affectiones, et alia, quae non patietur, qui per Christum accepit perfectam, quae speratur, resurrectionem 'Quin etiam ii, qui colunt idola, a cibis et venere abstinent. Non est V autem, inquit, regnum Dei cibus est potus. μCerte magis quoque curae est, qui angelos colunt et daemones, simul a vino et animatis et rebus abstinere Venereis. Quemadmodum autem humilitas est mansuetudo, non autem afflictio corporis : ita etiam continentia est animae Virtus, quae non est in manifesto, sed in occulto. Sunt autem etiam, qui matrimonium aperte dicunt fornicationem, et decernunt id
traditum esse a diabolo. Dicunt autem gloriosi isti jactatoresse imitari Dominum, qui neque uxorem duxit, neque in mundo aliquid possedit; se magis quam alii Evangelium
119쪽
THE MISCELLANIES 107 intellexisse gloriantes. Eis autem dicit Scriptura: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.' in Dein donesciunt causam cur Dominus uxorem non duxerit. Primum
quidem, propriam sponsam habuit Ecclesiam: deinde vero,
nec homo erat communis, ut opus haberet etiam adjutore aliquo secundum carnem; neque erat ei necesse procreare
filios, qui manet in aeternum, et natus est solus Dei Filius. Hic ipse autem Dominus dicit: Quod Deus conjunxit,
Noe, erant nubentes, et nuptui dantes, aedificantes, et plantantes; et sicut erat in diebus Lot, ita erit adventus Filii hominis.' ' Et quod hoc non dicit ad gentes, ostendit, cum subjungit: μ Num cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in terra' ' Et rursus: Vae praegnantibus et lactantibus in illis diebus.' ' Quanquam haec quoque dicuntur allegorice. Propterea nec tempora' praefiniit, quae Pater posuit in
sua potestate,' ' ut permaneret mundus per generationes. Blud autem : Non omnes capiunt verbum hoc : sunt enim eunuchi, qui sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui castrati sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castrarunt propterregnum coelorum. Qui potest capere, capiat; ' nesciunt quod, postquam de divortio esset locutus, cum quidam rogassent: Si sic sit causa uxoris, non expedit homini uxorem ducere tunc dixit Dominus: Non omnes capiunt Verbum hoc, sed quibus datum est.' ' Hoc enim qui rogabant, Volebant ex eo scire, an uxore damnata et ejecta propter fornic tionem, concedat aliam ducere. Aiunt autem athletas quoque non paucos abstinere a Venere, propter eXercitationem corporis continentes: quemadmodum Crotoniatem Astylum, et Crisonem Himeraeum. Quinetiam Amoebeus citharoedus, cum recenter matrimonio junctus esset, a sponsa abstinuit: et Cyrenaeus Aristoteles amantem Laidem solus despexit. Cum meretrici itaque jurasset, se eam esse in patriam abducturum, si sibi adversus docertantes adversarios in aliquibus opem tuli
120쪽
set, postquam id persecisset, lepide a se dictum jusjurandum eXSequens, cum curasset imaginem ejus quam simillimam depingi, eam Cyrenae statuit, ut scribit Ister in libro De proprietate certaminum. Quare nec castitas est bonum, nisi sat propter delectionem Dei. Jam de iis, qui matrimonium abhorrent, dicit beatus Paulus: In novissimis diebus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis
daemoniorum, prohibentium nubere, abstinere a cibis.' in Etrursus dicit: Nemo vos seducat in voluntaria humilitatis religione, et parcimonia corporis. Idem autem illa qu quo scribit: μ Alligatus es uxori ne quaeras solutionem. Solutus es ab uxore ne quaeras uxorem.' ' Et rursus: Unusquisque autem suam uxorem habeat, ne tentet Vos Satanas.' ' Quid vero' non otiam justi Veteres creaturam cum gratiarum actione participabant Τ Aliqui autem etiam liberos Susceperunt, continenter versati in matrimonio. Et Eliae quidem corvi alimentum afferebant, panes et carnes. Quinetiam Samuel propheta armum, quem eX iis, quae comedisset, reliquerat, allatum, dedit edendum Sauli. Hi autem, qui se eos dicunt vitae institutis excellere, cum illorum ae-tionibus no poterunt quidem conserri. Qui '' itaque non comedit, comedentem ne spernat. Qui autem comedit, eum qui non comedit non judicet: Deus enim ipsum accepit. Quin etiam Dominus de seipso dicens: Venit,' inquit, Joannes, nee comedens, nee bibens, et dicunt: Daemonium habet; venit Filius hominis comedens et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et Vini potor, amicus publicanorum, et peccator.' ' An etiam reprobant apostolos 3 Petrus enim et
Philippus filios procrearunt: Philippus autem filias quoque
suas viris locavit. Et Paulus quidem certe non veretur in quadam epistola suam appellare conjugem,' quam non circumferebat, quod non magno ei esset opus ministerio. Dicit itaque in quadam epistola : Non habemus potestatem Sororem uxorem circumducendi, sicut et reliqui apostoli V Sed hi quidem, ut erat consentaneum, ministerio, quod divelli